Opera, cum delectu variae lectionis / edidit Th. Ladewig. --

발행: 1866년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

Hic mihi magna domus, celsis. caput urbibus exit. Dixit, deinde lacu Fluvius se condidit alto

Ima petens, nox Aenean somnusque reliquit.

Surgit et aetherii spectans orientia solis Lumina rite cavis undam de numine palmis Sustinet ac talis effundit ad aethera voces: Nymphae, Laurentes Nymphae, genuS amnibuS unde eSt, Tuque, o Thybri tuo genitor cum flumine Sancto, Accipite Aenean et tandem arcete periclis.

Quo te cumque lacus miserantem incommoda nostra Fonte tenet, quocumque Solo pulcherrimUS exiS, Semper honore meo, semper celebrabere doniS,

Corniger Hesperidum Fluvius regnator aquarum. Adsis o tantum et propius tua numina firmes. Sic mem0rat geminasque legit de classe biremis Remigioque aptat, socios simul instruit armis. Ecce autem subitum atque oculis mirabile monstrum, Candida per silvam cum fetu concolor albo Ρrocubuit viridique in litore conspicitur Sus: Quam pius Aeneas tibi enim, tibi, maxuma Iuno, Mactat sacra ferens et cum grege sistit ad aram. Τhybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentem Leniit et tacita refluens ita substitit unda,

Mitis ut in morem stagni placidaeque paludis

Sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abeSSet. Ergo iter inceptum celerant rumore Secundo. Labitur uncta vadis abies, mirantur et Undae,

Miratur nemus insuetum fulgentia longe Scuta virum fluvio pictasque innare carinas. Olli remigio noctemque diemque fatigant Et longos superant nexus variisque teguntur Arboribus viridisque secant placido aequore SilV3S. Sol medium' caeli conscenderat igneus orbem, Cum muros arcemque procul ac rara domorum Τecta vident, quae nunc Romana potentia caelo Aequavit, tum res inopes Euandrus habebat. Ocius advertunt proras urbique propinquant. Forte die sollemnem illo rex Arcas Nonorem Amphitryoniadae magno divisque serebat Antu urbem in luco. Pallas huic filius una, Una omues iuvenum primi pauperque Senatus Τura dabant tepidusque cruor fumabat ad aras. Ut celsas videre rates atque inter opacum 65707580858095100105

232쪽

P. VERGILI MARONIS Adlabi nemus et tacitos incumbere remis, Τerrentur visu Subito cunctique relictis 1l0 Consurgunt mensis. Audax quos rumpere Pallas Sacra vetat raptoque Volat telo obvius ipse Et procul e tumulo: Iuvenes, quae cauSSa Subegit

Ignotas temptare vias quo tenditis' inquit. Qui genus unde d0m0 pacemne huc fertis an arma 115 Τum pater Aeneas puppi sic fatur ab alta

Paciferaeque manu ramum praetendit olivae: Τroiugenas ac tela vides inimica Latinis, Quos illi bello profugos egere Superbo. Euandrum petimus. Ferte haec et dicite lectos 120 Dardaniae venisse duces Socia arma rogantiS. Obstipuit tanto percussus nomine PallaS: Egredere o quicumque eS, ait, coramque parentem Adloquere ac nostris Succede penatibus hoSpes. Excepitque manu dextramque amplexus inhaesit. 125 Progressi subeunt luco suviumque relinquunt. Τum regem Aeneas dictis adfatur amicis: Optume Graiugenum, cui me Fortuna precari Et vitta comptos voluit praetendere r3m DS, Non equidem extimui, Danaum quod ductor et Arcas 130 Quodque ab stirpe f0res geminis coniunctus Atridis, Sed mea me virtus et sancta oracula divom Cognatique patres, tua terris didito fama, Coniunxere tibi et satis egere volentem. Dardanus, Iliacae primus pater urbis et auctor,

135 Electra, ut Grai perhibent, Atlantide cretus, Advehitur Τeucros; Electram maxumus Atlas Edidit, aetherios umero qui sustinet orbis. Vobis Mercurius pater est, quem candida Maia Cyllenae gelid0 conceptum vertice fudit; 140 At Maiam, auditis si quicquam credimu S, AtlaS, Idem Atlas generat, caeli qui sidera tollit. Sic genus amborum Scindit se sanguine ab Uno. His fretus n0n legatos neque prima per ariem Temptamenta tui pepigi; me, me ipSe meumque 145 Obieci caput et supplex ad limina Veni. Gen S eadem, quae te, crudeli Daunia bello Insequitur; nos si pellant, nihil afore credunt, Quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant

Α en. VIII, 108. tacitos MPR taeitis Servius.

233쪽

AENEIDOS LIB. VIII.

Et mare, qu0d supra, teneant, quodque adluit infra. Λccipe daque sidem. Sunt nobis sortia bello

Ρectora, sunt animi et rebus spectata iuventus. Dixerat Aeneas. Ille os oculosque loquentis Iamdudum et totum lustrabat lumine corpus. Τum sic pauca refert: Ut te, fortissime Τeucrum , Accipio adgnoscoque libensi ut verba parentis Et vocem Anchisae magni voltumque recordori

Nam memini Hesionae visentem regna SororiSLaomedontiaden Priamum Salamina petentem Protinus Arcadiae gelidos invisere sinis. Tum mihi prima genas vestibat fore iuventas; Mirabarque duces Τeucros, mirabar et ipsum Laomedontiaden, sed cunctis altior ibat Anchises. Mihi mens iuvenali ardebat amore Conpellare virum et dextrae coniungere dextram; Accessi et cupidus Phenei sub moenia duxi. Ille mihi insignem pharetram Lyciasque Sagittas Discedens chlamydemque auro dedit intertextam Frenaque bina, meus quae nunc habet aurea Pallas. Ergo et, quam petitis, iuncta est mihi foedere dextra Et, lux cum primum terris se crastina reddet, Auxilio laetos dimittam opibusque iuxabo.

Interea Sacra haec, quando huc venistis amici, Annua, quae differre nefas, celebrate laventes Nobiscum et iam nunc sociorum adsuescite menSiS.

Haec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponi Ρocula gramineoque viros locat ipse sedili Praecipuumque toro et villosi pelle leonis

Accipit Aenean solioque invitat acerno. Tum lecti iuvenes certatim araeque Sacerdos Viscera tosta ferunt taurorum onerantque caniStris Dona laboratae Cereris Bacchumque ministrant. Vescitur Aeneas simul et Τroiana iuventus Perpetui tergo bovis et lustralibus extis. Postquam exempta fames et amor conpressus edendi, Rex Euandrus ait: Non haec sollemnia nobiS, Has ex more dapes, hanc tanti numinis aram Vana superstitio veterumque ignara deorum Inposuit: saevis, hospes I roiane, periclis

Aen. VIII, 149 damnavit Peerlhampus - 167. intertextam ΜΡ'

interteoeto Pi R. Vergilius. 10

150 155 160 165 170175180 18b

234쪽

P. VERGILI MARONIs

Servati dicimus meritosque novamus honores. 190 Iam primum saxis suspensam hanc aSpice rupem, Disiectae procul ut moles desertaque montis Stat domus et scopuli ingentem traxere ruinam. Hic spelunca fuit vasto Submota receSSU,

Semihominis Caci facies quam dira tenebat, 195 Solis inaccessam radiis; semperque recenti Caede tepebat humus laribusque adfixa superbis Ora virum tristi pendebant pallida tabo.

Huic monstro Volcanus erat pater: illius atros Ore Vomens ignis magna Se mole serebat. 200 Attulit et nobis aliquando optantibus aetas Auxilium adventumque dei. Nam maxumus Ultor, Τergemini nece Geryonae sp 0liisque SuperbuS, Alcides aderat taurosque hac victor agebat Ingentis vallemque boves amnemque tenebant. 205 At furiis Caci mens essera, ne quid inausum Aut intractatum scelerisve dolive fuisset, Quattuor a stabulis praestanti corpore tauros Avertit, totidem forma superante iuVenc3S. Atque hos, ne qua forent pedibus vestigia rectis, 210 Cauda in speluncam tractos versisque Viarum Indiciis raptos saxo occultabat opaco. Quaerenti nulla ad speluncam signa ferebant. Interea, cum iam stabulis saturata moveret Amphitryoniades armenta abitumque pararet, 215 Discessu mugire boves atque omne querellis Inpleri nemus et colles clamore relinqui. Reddidit una boum vocem vastoque Sub antro

Mugiit et Caci spem custodita fefellit.

Hic vero Alcidae furiis exarserat atro 220 Felle dolor, rapit arma manu nodisque graVatum Robur et aerii cursu petit ardua montis. Τum primum nostri Cacum videre timentem Turbatumque oculi, fugit ilicet ocior Euro Speluncamque petit, pedibus tim0r addidit alas. 225 Ut sese inclusit ruptisque inmane catenis Deiecit saxum, serro quod et arte paterna Pendebat, fultosque emuniit obice postis, Ecce furens animis aderat Τirynthius omnemque

Aen. VIII, 2ll. raptos libri raptor Wahefieldus. - 223. oeuli Servius oeulis libri.

235쪽

AENEIDOS LIB. VIII.

Accessum lustrans huc ora ferebat et illuc Dentibus infrendens. Ter totum fervidus ira Lustrat Aventini montem, ter saxea temptat Limina nequiquam, ter sessus Valle resedit. Stabat acuta silex, praecisis undique saxis Speluncae dorso insurgenS altiSSima ViSU, Dirarum nidis domus opportuna VolucrUm. Hanc, ut prona iugo laevum incumbebat ad amnem, Dexter in adversum nitens concussit et imis Avolsam solvit radicibus, inde repente Inpulit; inpulsu quo maxumus intonat aether, Dissultant ripae refluitque exterritus amniS. At specus et Caci detecta adparuit ingens Regia et umbrosae penitus patuere c3Vern3e, Non Secus ac si qua penitus vi terra dehiscens Infernas reseret sedes et regna recludat Ρallida, dis invisa, superque inmane barathrum Cernatur, trepident inmisso lumine Manes. Ergo insperata deprensum in luce repente

Inclusumque caVo saxo atque insueta rudentem

Desuper Alcides telis premit omniaque arma Advocat et ramis vastisque molaribus instat. Ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli, Faucibus ingentem fumum, mirabile dictu, Evomit involvitque domum caligine caeca Prospectum eripiens oculis glomeratque sub antro Fumiseram noctem commixtis igne tenebris.

Non tulit Alcides animis seque ipse per ignem Praecipiti iecit saltu, qua plurimus Undam

Fumus agit nebulaque ingens specus aestuat atra. Hic Cacum in tenebris incendia vana Vomentem Corripit in nodum conplexus et angit inhaerens Elisos oculog et siccum sanguine guttur. Panditur extemplo foribus domus atra revolsis Abstractaeque boves abiurataeque rapinae Caelo ostenduntur pedibusque informe cadaVer Protrahitur. Nequeunt expleri corda tuendo Terribilis oculos, voltum villosaque Saetis Pectora semiseri atque exstinctos faucibus ignis. Ex illo celebratus honos laetique minores

A en. VIII, 246. trepident M P trepidantque R trepidentque

230235240 245250255 260 265 10

236쪽

P. VERGILI MARONIS Servavere diem primusque Potitius auctor 270 Et domus Herculei custos Pinaria sacri.

Hanc aram luco statuit, quae Maxuma Semper Dicetur nobis et erit quae maxuma Semper. Quare agite, o iuvenes, tantarum in munere laudum

Cingite fronde comas et pocula porgite dextris

27b Communemque vocate deum et date Vina volentes.

Dixerat, Herculea bicolor cum populus umbra Velavitque comas foliisque innexa pependit Et sacer inplevit dextram scyphus. Ocius omnes In mensam laeti libant divosque precantur. 280 Devexo interea propior sit Vesper Olympo: Iamque Sacerdotes primusque Potitius ibant Pellibus in morem cincti flammasque ferebant.

Instaurant epulas et mensae grata secundae Dona serunt cumulantque oneratis lancibus araS.

285 Τum Salii ad cantus incensa altaria circum Ροpuleis adsunt evincti tempora ramiS, Hic iuvenum chorus, ille senum; qui carmine laudes Herculeas et facta serunt; ut prima novercae M0DStra manu geminosque premens eliserit anguis;

290 Ut bello egregias idem disiecerit urbes, Τroiamque Oechaliamque; ut duros mille labores Rege sub Eurystheo satis Iunonis iniquae Pertulerit. I u nubigenas, invicte, bimembris, Hylaeumque Pholumque, manu, tu Cresia mactas 295 Prodigia et vastum Nemeae sub rupe le0nem. Τe Stygii tremuere lacus, te ianitor Orci

Ossa Super recubans antro Semlesa cruento;

Nec te ullae facies, non terruit ipse Τyphoeus Arduus arma tenens; non te rationis egentem 300 Lernaeus turba capitum circumstetit anguiS. Salve, vera Iovis proles, decus addite divis, Et nos et tua dexter adi pede sacra Secundo. Τalia carminibus celebrant, super omnia Caci Speluncam adiciunt spirantemque ignibus ipsum. 305 Consonat omne nemus strepitu collesque reSultant. Exin se cuncti divinis rebus ad urbem Perfectis referunt. Ibat rex obsitus aevo Et comitem Aenean iuxta natum que tenebat

Ingrediens varioque viam sermone Hvabat. A en. VIII, 283 84 damnavit Ribbeckius.

237쪽

AENEID0S LIB. VIII.

Miratur sacilisque oculos fert omnia circum Aeneas capiturque locis et singula laetus Exquiritque auditque virum monumenta priorum. Τum rex Euandrus Romanae conditor arcis: Haec nemora indigenae Fauni Nymphaeque tenebant

Gensque virum truncis et duro robore nata, 40US neque mos neque cultus erat nec iungere tauros Aut conponere opes n0rant aut p3rcere parto, Sed rami atque asper victu Venatus alebat.

Primus ab aetherio venit Saturnus 0lympo Arma Iovis fugiens et regnis exsul ademptis. Is genus indocile ac dispersum montibus altis Conposuit legesque dedit Latiumque vocari Maluit, his quoniam latuisset tutus in oris. Aurea quae perhibent, illo Sub rege fuere Saecula: sic placida populo S in pace regebat,

Deterior donec paulatim ac decolor aetas Et belli rabies et amor successit habendi. Τum manus Ausonia et gentes Venere Sicanae, Saepius et nomen posuit Saturnia tellus: Τum reges asperque inmani corpore Thybris,

A quo post Itali fluvium cognomine Thybrim

Diximus; amisit aerum vetus Albula nomen. Me pulsum patria pelagique extrema Sequentem Fortuna omnipotens et ineluctabile satum His posuere locis matrisque egere tremenda Carmentis Nymphae monita et deus auctor Apollo. Vix ea dicta, dehinc progressus monstrat et aram Et Carmentalem Romani nomine portam Quam memorant, Nymphae priscum Carmentis h0norem, Vatis fatidicae, cecinit quae prima futuros Aeneadas magnos et nobile Pallanteum. Hinc lucum ingentem, quem Romulus acer assum Rettulit, et gelida monstrat sub rupe Lupercal, Parrhasio dictum Panos de more Lycaei. Nec non et sacri monstrat nemus Argileti Testaturque locum et letum docet hospitis Argi. Hinc ad Τarpeiam sedem et Capitolia ducit, Aurea nunc, olim silvestribus horrida dumis. Iam tum religio pavidos terrebat agrestis Dira loci, iam tum silvam saxumque tremeb3nt. Hoc nemus, hunc, inquit, frondoso vertice collem, Quis deus incertum est, habitat deus; Arcades ipsum 310 315 320325 330 3353έ0345350

238쪽

Ρ. VERGILI MARONIS Credunt se vidisse Iovem, cum saepe nigrantem Aegida concuteret dextra nimbosque cieret. 355 Haec duo praeterea disiectis oppida muris,

Reliquias veterumque vides monumenta Virorum.

Hanc Ianus pater, hanc Saturnus condidit arcem; Ianiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen. Τalibus inter se dictis ad tecta subibant 360 Pauperis Euandri passimque armenta videbant Romanoque foro et lautis mugire Carinis. Ut ventum ad sedes: Haec, inquit, limina victor Alcides subiit, haec illum regia cepit. Aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum 365 Finge deo rebusque veni non 3Sper egeniS.

Dixit et angusti subter fastigia tecti Ingentem Aenean duxit stratisque locavit Essultum foliis et pelle Libystidis ursae.

Nox ruit et fuscis tellurem amplectitur alis. 370 At Venus haud animo nequiquam exterrita mater Laurentumque minis et duro mota tumultu Volcanum adloquitur thalamoque haec coniugis aureo Incipit et dictis divinum adspirat amorem: Dum bello Argolici vastabant Pergama regeS375 Debita casurasque inimicis ignibus arsies,

Non ullum auxilium miseris, non arma rogavi Artis opisque tuae; nec te, cariSSi me conium, Incassumve tuos volui exercere laboreS,

Quamvis et Priami deberem plurima natis 380 Et durum Aeneae flevissem saepe laborem. Nunc Iovis imperiis Rutulorum constitit oris: Ergo eadem supplex venio et sanctum mihi numen Arma rogo, genetrix nato. Τe silia Nerei, Te potuit lacrimis Τithonia nectere coniunx. 385 Aspice, qui coeant populi, . quae moenia clausis Ferrum acuant portis in me excidiumque meorum. Dixerat et niveis hinc atque hinc diva lacertis Cunctantem amplexu molli fovet. Ille repente Accepit solitam flammau, notusque medullas 390 Intravit calor et labefacta per ossa cucurrit,

Non secus atque olim, tonitru cum rupta corUSco Ignea rima micans percurrit lumine nimboS.

A en. VIII, 357. arcem

nomen ς.

239쪽

AENEID0S LIB. VIII.

Sensit laeta dolis et formae conscia coniunx. Tum pater aeterno satur devinctus amore:

Quid caussas petis ex alto fiducia cessit Quo tibi, diva, mei Similis si cura fuisset,

Tum quoque fas nobis Teucros armare fuisset; Nec pater omnipotens Τroiam nec sata vetabant Stare decemque alios Priamum SupereSSe per 3DDOS. Et nunc, si bellare paras atque haec tibi mens est, Quidquid in arte mea possum promittere curae, Quod fieri ferro liquidove potest electro, Quantum ignes animaeque valent, absiste precando Viribus indubitare tuis. Ea verba locutus

Optatos dedit amplexus placidumque petivit

Coniugis infusus gremio per membra Soporem. Inde ubi prima quies medio iam noctis abactae Curriculo expulerat Somnum, cum femina primum, Cui tolerare colo vitam tenuique Minerva Inpositum, cinerem et sopitos suscitat ignis Noctem addens operi famulasque ad lumina longo Exercet penso, caStum Ut Servare cubile Coniugis et possit parvos educere natos Haud secus Ignipotens nec tempore segnior illo Mollibus e stratis opera ad fabrilia surgit Insula Sicanium iuxta latus Aeoliamque Erigitur Liparen, sumantibus ardua Saxis, Quam subter specus et Cyclopum exesa caminis Antra Aetnaea tonant validique incudibus ictus Auditi reserunt gemitus striduntque caverniSStricturae Chalybum et fornacibus ignis anhelat, Volcani domus et Volcania nomine tellus. Hoc tunc Ignipotens caelo descendit ab alto. Ferrum exercebant vasto Cyclopes in antro, Brontesque Steropesque et nudus membra Pyracmon. His informatum manibus iam parte polita Fulmen erat, toto Genitor quae plurima caelo Deicit in terras, pars inperfecta maneb3t. Τris imbris torti radios, tris nubis aquoS3e Addiderant, rutili tris ignis et alitis austri. Fus ores nunc terriscos sonitumque metumque Miscebant operi flammisque sequacibuS iraS.

395400 405410415420 425430

240쪽

P. VERGILI MARONIS Parte alia Marti currumque rotasque Volucris Instabant, quibus ille viros, quibus excitat urbes; 435 Aegidaque horriseram, turbatae Palladis arma, Certatim squamis serpentum auroque polibant Conexosque anguis ipsamque in pectore divae

Gorgona desecto vertentem lumina collo. Τollite cuncta, inquit, coeptosque auferte labores, 440 Aetnaei Cyclopes, et huc advertite mentem: Arma acri facienda viro. Nunc Viribus USus, Nuoc manibus rapidis, omni nunc arte magiStra. Praecipitate moras. Nec plura effatus, at illi ocius incubuere omnes pariterque laborem 445 Sortiti. Fluit aes rivis aurique metallum Volnisicusque chalybs vasta fornace liquescit. Ingentem clipeum informant, unum omnia contra Tela Latinorum, septenosque orbibus orbis

Inpediunt. Alii ventosis follibus auras 450 Accipiunt redduntque, alii stridentia tinguunt Aera lacu. Gemit inpositis incudibus antrum. Illi inter sese multa vi bracchia tollunt

In numerum versantque tenaci forcipe masSam.

Haec pater Aeoliis properat dum Lemnius oris, 455 Euandrum ex humili tecto lux suscitat alma Et matutini volucrum sub culmine cantUS. Consurgit senior tunicaque inducitur artus Et Τyrrhena pedum circumdat vincula plantis, Τum lateri atque umeris Τegeaeum subligat ensem 460 Demissa ab laeva pantherae terga retorquenS. Nec non et gemini custodes limine ab alto Praecedunt gressumque canes comitantur herilem. Hospitis Aeneae sedem et secreta petebat

Sermonum memor et promissi muneris heros. 465 Nec minus Aeneas se matutinus agebat.

Filius huic Pallas, illi comes ibat Achates.

Congressi iungunt dextras metitisque residunt Aedibus et licito tandem sermone fruuntur. Rex prior haec: 470 Maxume Τeucrorum ductor, quo Sospite numquam Res equidem Τroiae victas aut regna fateb0r, Nobis ad belli auxilium pro nomine tanto Exiguae vires: hinc Τusco claudimur amni, Hinc Rutulus premit et murum circumsonat armiS.

475 Sed tibi ego ingentis populos opulentaque regnis

SEARCH

MENU NAVIGATION