Opera, cum delectu variae lectionis / edidit Th. Ladewig. --

발행: 1866년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

AENEIDOS LIB. VII.

Insignem geminis; tum sumida lumine fulvo

Involvi ac totis Volcanum spargere tectis. Id vero horrendum ac visu mirabile ferri Namque fore inlustrem fama fatisque canebant Ipsam, Sed populo magnum portendere bellum. At rex sollicitus monstris oracula Fauni,

Fatidici genitoris, adit lucosque sub alta

Consulit Albunea, nemorum quae maxuma Sacro Fonte sonat saevamque exhalat opaca mephitim.

Hinc Italae gentes omnisque Oenotria tellus In dubiis responsa petunt; huc dona Sacerdos Cum tulit et caesarum ovium sub nocte silenti Pellibus incubuit stratis somnosque petivit, Multa modis simulacra videt volitantia miris Et varias audit voces fruiturque deorum Conloquio atque imis Acheronta adfatur Avernis. Hic et tum pater ipse petens resp0nsa Latinus Centum lanigeras mactabat rite bidentis Atque harum essultus tergo stratisque iacebat Velleribus: subita ex alto vox reddita luco est: Ne pete conubis natam sociare Latinis, 0 mea pr0genies, thalamis neu crede parati S; Externi venient generi, qui sanguine no Strum Nomen in astra ferant quorumque ab stirpe nepotes Omnia sub pedibus, qua Sol utrumque recurrenSAspicit Oceanum, vertique regique Videbunt. Haec responsa patris Fauni monitusque silenti Nocte datos non ipse suo premit ore Latinus, Sed circum late volitans iam Fama per urbes Ausonias tulerat, cum Laomedontia pubes Gramineo ripae religavit ab aggere clas Sem. Aeneas primique duces et pulcher Iulus Corpora sub ramis deponunt arboris altae Instituuntque dapes et adorea liba per herbam Subiciunt epulis, sic Iuppiter ipse monebat

Et Cereale solum pomis agrestibus augent. Consumptis hic forte aliis, ut vertere morSUS Exiguam in Cererem penuria adegit edendi Et violare manu malisque audacibus orbem Fatalis crusti patulis nec parcere quadris: HeUS, etiam mensas consumimust inquit Iulus 808b9095100105 1101 15

Aen. VII, 110. ipse Mi PR ille M'.

212쪽

P. VERGILI MARONIS Nec plura adludens. Ea vox audita laborum Prima tulit sinem primamque loquentis ab ore Eripuit pater ac stupefactus numine preSSit. 120 Continuo, Salve fatis mihi debita tellus Vosque, ait, o sidi Τroiae salvete Penates: Hic domus, haec patria est. Genitor mihi talia namque,

Nunc repeto, Anchises fat0rum arcana reliquit: Cum te, nate, fames ignota ad litora vectum 125 Accisis coget dapibus consumere menS3S, Tum sperare domos defessus ibique memento Prima locare manu molirique aggere tecta. Haec erat illa fames, haec nos suprema manebat

Exitiis positura modum. 130 Quare agite et primo laeti cum lumine solis, Quae l0ca, quive habeant homines, ubi m0enia gentis, Vestigemus et a portu diverSa petamuS. Nunc pateras libate Iovi precibusque vocate Anchisen genitorem et vina reponite menSiS. 135 Sic deinde effatus frondenti tempora ramo Inplicat et Geniumque loci primamque deorum Τellurem Nymphasque et adhuc ign0ta precatur Flumina, tum Noctem Ν6ctisque orientia signa Idaeumque Iovem Phrygiamque ex ordine matrem 140 Invocat et duplicis Caeloque Ereboque parenteS.

Hic pater omnipotens ter caelo clarus ab alto Intonuit radiisque ardentem lucis et auro Ipse manu quatiens ostendit ab aethere nubem. Diditur hic subito Τroiana per agmina rumor, 145 Advenisse diem, quo debita moenia condant. Certatim instaurant epulas atque omine magno Crateras laeti statuunt et Vina coronant. Postera cum prima lustrabat lampade terras

orta dies, urbem et sinis et litora gentis 150 Diversi explorant; haec fontis stagna Numici, Hunc Τhybrim fluvium, hic fortis habitare Latinos.

Τum satus Anchisa delectos ordine ab omni Centum oratores augusta ad moenia regis Ire iubet, ramis velatos Palladis omnis, 155 Donaque ferre viro pacemque expoScere ΤeucriS.

Haud mora, festinant iussi rapidisque seruntur Passibus. Ipse humili designat moenia fossa

213쪽

AENEIDOS LIB. VII.

Moliturque l0 cum primasque in litore sedes

Castrorum in morem pinnis atque aggere cingit. Iamque iter emensi turris ac tecta Latinorum Ardua cernebant iuvenes muroque subibant: Ante urbem pueri et primaevo flore iuventus Exercentur equis domitantque in pulvere currus Aut acris tendunt arcus aut lenta lacertis Spicula contorquent cursuque ictuque lacessunt Cum praevectus equo longaevi regis ad auris Nuntius ingentis ignota in veste reportat Advenisse viros. Ille intra tecta vocari Imperat et solio medius consedit avito. Tectum auguStum, ingen S, centum Sublime columni S Urbe fuit summa, Laurentis regia Pici, Horrendum silvis et religi0ne parentum. Hic sceptra accipere et primos attollere fasces Regibus omen erat, hoc illis curia templum, Hae sacris sedes epulis, hic ariete caeso Perpetuis soliti patres considere menSiS. Quin etiam veterum effigies ex ordine avorum Antiqua e cedro, Italusque paterque Sabinus Vitisator curvam Servans sub imagine falcem Saturnusque senex Ianique bifrontis imago Vestibulo adstabant aliique ab origine regeS, Martiaque ob patriam pugnando volnera paSSi. Multaque praeterea Sacris in postibuS arma, Captivi pendent curruS curVaeque SecureSEt cristae capitum et portarum ingentia claustra Spiculaque clipeique ereptaque rostra carinis.

Ipse Quirinali lituo parvaque sedebat

Succinctus trabea laevaque ancile gerebat Picus, equum d0mitor; quem capta cupidine c0niunx

Aurea percuSSum virga verSumque Venenis Fecit avem Circe sparsitque coloribus alas.

Τali intus templo divom patriaque Latinus

Sede sedens Τeucros ad sese in tecta vocavit

Atque haec ingressis placido prior edidit ore:

Dicite, Dardanidae, neque enim nescimus et urbem Et genus auditique advertiti S aequore curSUm, Quid petitis' quae caussa rates aut cuius egentiSLitus ad Ausonium tot per vada caerula vexit 160 165 170175180 18b 190195Α en. VII, 182. Martiaque F 'PR Martia qui Fiu.

214쪽

P. VERGILI MAR0ΝIs Sive errore viae seu tempestatibus acti, 200 Qualia multa mari nautae patiuntur in alto, Fluminis intrastis ripas portuque Sedetis, Ne fugite hospitium neve ignorate Latinos Saturni gentem, haud vinclo nec legibus aequam,

Sponte sua veterisque dei se more tenentem. 20b Atque equidem memini fama est obscurior anni S Auruncos ita ferre senes, his ortus ut agris

Dardanus Idaeas Phrygiae penetrarit ad urbes Τhreiciamque Samon, quae nunc Samothracia fertur. Hinc illum Corythi Tyrrhena ab sede profectum 210 Aurea nunc solio stellantis regia caeli Accipit et numerum divorum altaribus addit. Dixerat, et dicta Ilioneus sic voce secutus: Rex, genus egregium Fauni, nec fluctibus actos Atra subegit hiems vestris succedere terris 215 Nec sidus regione viae litusve fefellit; Consilio hanc omnes animisque volentibus urbem Adferimur pulsi regnis, quae maxuma quondam Extremo veniens Sol aspiciebat Olympo. Ab Iove principium generis, Iove Dardana pubes 220 Gaudet avo, rex ipse Iovis de gente SUprema, Τroius Aeneas, tua nos ad limina misit. Quanta per Idaeos saevis effusa Mycenis Tempestas ierit campos, quibus actus Uterque 'Europae atque Asiae fatis concurrerit orbis, 225 Audiit, et si quem tellus extrema refuso Submovet Oceano et si quem extenta plagarum

Quattuor in medio dirimit plaga Solis iniqui.

Diluvio ex illo tot vasta per aequora Vecti Dis sedem exiguam patriis litusque rogamus

230 Innocuum et cunctis undamque auramque patentem. Non erimus regno indecores nec Vestra feretur

Fama levis tantique abolescet gratia facti Nec Τroiam Ausonios gremio excepisse pigebit. Fata per Aeneae iuro dextramque potentem, 235 Sive fide seu quis bello est expertus et armis Multi nos populi, multae - ne temne, quod ultro

Praeferimus manibus vittas ac verba precantia

Et petiere sibi eι voluere adiungere gentes;

215쪽

AENEIDOS LIB. VII

Sed nos fata deum vestras exquirere terraSImperiis egere Suis. Hinc Dardanus ortus,

Huc repetit iussisque ingentibus urguet Apollo Tyrrhenum ad Thybrim et fontis vada sacra Numici.

Dat tibi praeterea fortunae parva pri0ris Munera, reliquias Troia ex ardente receptas. Hoc pater Anchises auro libabat ad aras; Η0c Priami gestamen erat, cum iura vocati SM0re daret populis, Sceptrumque sacerque tiaraS Iliadumque labor VeSteS.Τalibus Ilionei dictis defixa Latinus obtutu tenet ora solo que inmobilis haeret

Intentos volvens oculos. Nec purpura regem Picta movet nec sceptra movent Priameia tantum, Quantum in conubio natae thalamoque moratur,

Et veteris Fauni volvit sub pectore Sortem: Hunc illum fatis externa ab sede profectum P0rtendi generum paribusque in regna V0cari Auspiciis, huic pr0geniem virtute futuram h regiam et t0tum quae viribus occupet orbem. Τandem laetus ait: Di nostra incepta secundent Auguriumque suum i Dabitur, I roiane, quod optas. Munera nec Sperno. Non Vobis, rege Latino, Divitis uber agri Troiaeve opulentia deerit. Ipse modo Aeneas, n0Stri Si tanta cupido est, Si iungi hospitio properat SociuSque Vocari,

Pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni.

Vos contra regi mea nunc mandata referte.

Est mihi nata, viro gentis quam iungere no Str3e Non patrio ex adyto 80rtes, non plurima caelo Monstra sinunt; generos externis adfore ab oris, Hoc Latio restare canunt, qui Sanguine n0Strum Nomen in astra ferant. Hunc illum poscere fata Et reor et, si quid veri mens 3Ugurat, Opto. Haec es satus equos numero pater eligit omni.

Stabant ter centum nitidi in praesepibus altis. Omnibus extemplo I eucris iubet ordine duci Instratos ostro alipedes pictisque tapetis; Aurea pectoribus demissa monilia pendent, I ecti auro fulvum mandunt sub dentibus aurum; Absenti Aeneae currum geminosque iugalis Semine ab aetherio spirantis naribus ignem, 240 245250255 260 265 270 275 280

216쪽

P. VERGILI MAR0NIS Ill0rum de gente, patri qu0s daedala Circe Supposita de matre nothos furata creavit. Talibus Aeneadae donis dictisque Latini

285 Sublimes in equis redeunt pacemque rep0rtant. Ecce autem Inachiis sese reserebat ab Argis Saeva Iovis coniunx aurasque invecta tenebat, Et laetum Aenean classemque ex aethere longe Dardaniam Siculo progpexit ab usque Ρachyno. 290 Moliri iam tecta videt, iam sidere terrae, Deseruisse rates: stetit acri fixa dolore. Τum quassans caput haec essundit pectore dicta: Heu stirpem invisam et fatis contraria nostris Fata Phryguml num Sigeis occumbere campis, 295 Num capti potuere capi num incensa cremavit Τroia viros' medias acies mediosque per ignis Invenere viam. At, credo, mea numina tandem Fessa iacent, odiis aut exsaturata quievi Quin etiam patria excussos infesta per undas 300 Ausa sequi et pr0fugis t0to me opponere ponto. Absumptae in Teucros Vires caelique mari Sque.

Quid Syrtes aut Scylla mihi, quid vasta Charybdis Ρrofuit optato conduntur Thhridis alveo,

Securi pelagi atque mei. Mars perdere gentem 305 Inmanem Lapithum valuit, concessit in iras Ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae; 0u0d scelus aut Lapithas tantum aut Calydona merentem Ast ego, magna Iovis coniunx, nil linquere inausum Quae potui infelix, quae memet in omnia Verti, 310 Vincor ab Aenea. Quod si mea numina non Sunt Magna satis, dubitem haud equidem inplorare quod usquam eSt. Flectere si nequeo Superos, Acheronta moVebo. Non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis Atque inmota manet fatis Lavinia coniunx:315 Αt trahere atque moras tantis licet addere rebus, At licet amborum populos exScindere regum.

Hac gener atque socer coeant mercede SU0I Um.

Sanguine Τroiano et Rutulo dotabere, Virgo, Et Bellona manet te pronuba. Nec face tantum 320 Cisseis praegnans ignis enixa iugalis, Quin idem Veneri partus suus et Paris altBrFunestaeque iterum recidiva in Pergama taedae.

A en. VII, 288. longe FB longo M. - 307. Lapithas Lapithis FM R. - Casydona merentem Calydone merente Mi R.

217쪽

Haec ubi dicta dedit, terras horrenda petivit;

Luctificam Allecto dirarum ab sede dearum Infernisque ciet tenebris, cui tristia bella Iraeque insidiaeque et crimina noxia cordi. Odit et ipse pater Pluton, odere SororeSTartareae monstrum: tot Sese Vertit in ora,

Tam saevae fucies, tot pullulat atra colubris. Quam Iuno his acuit verbis ac talia satur: Hunc mihi da proprium, virgo Sata N0cte, lab0rem, Hanc oper3m, ne noster honos infractave cedat Fama loco, neu conubis ambire Latinum Aeneadae possint Italosve obsidere finis. Tu pote S unanimos armare in proelia fratres Atque odiis versare domos, tu verbera tectis Funereasque inferre faces, tibi nomina mille, Mille nocendi artes. Fecundum concute pectuS, Disice conp0Sitam pacem, sere crimina belli; Arma velit poscatque simul rapiatque iuventuS. Exin Gorgoneis Allecto infecta venenis Principio Latium et Laurentis tecta tyranni Celsa petit tacitumque obsedit limen Amatae, Quam Super adventu Τeucrum Τurnique hymenaeis

Femineae ardentem curaeque iraeque c0quebant.

Huic dea caeruleis unum de crinibus anguem Conicit inque sinum praecordia ad intima subdit, Quo furibunda domum monstro permi Sceat omnem. Ille inter vestes et levia pectora lapSu SVolvitur attactu nullo sallitque furentem Vipeream inspirans animam; sit t0rtile collo Aurum ingens coluber, sit longae taenia Vittae, Innectitque comas et membris lubricus errat. Ac dum prima lues udo sublapsa Veneno Ρertemptat sensus atque ossibus inplicat ignem Necdum animus toto percepit pectore flammam, Mollius et solito matrum de more locuta eSt Multa super natae lacrimans Phrygiisque hymenaeis: Exsulibusne datur ducenda Lavinia Τeucris, O genitor nec te miseret gnataeque tuique Nec matris miseret, quam primo aquilone relinquet Persidias, alta petens abducta virgine praedo An non sic Phrygius penetrat Lacedaemona paStor 325 330 335340 345350355 360

Α en. VII, 363. an non M at non R.

Vergilius.

218쪽

P. VERGILI MARONIs Ledaeamque Helenam Troianas vexit ad urbes 365 Quid tua sancta fides quid cura antiqua tuorum Et consanguineo totiens data dextera Τurno Si gener externa petitur de gente Latinis Idque sedet Faunique premunt te iussa parentis,

Omnem equidem Sceptris terram quae libera nostris 370 Dissidet externam reor et sic dicere divos. Et Τurno, si prima domus repetatur origo, Inachus Acrisiusque patres mediaeque Mycenae. His ubi nequiquam dictis experta Latinum Contra stare videt penitusque in viscera lapsum 375 Serpentis furiale malum totamque pererrat, Tum vero infelix ingentibus excita monstris Inmensam sine more surit lymphata per urbem. Ceu quondam torto volitans sub Verbere turbo, Quem pueri magno in gyro Vacua atria circum 380 Intenti ludo exercent; ille actus habena Curvatis fertur spatiis, stupet inscia supra Inpubesque manus mirata volubile buxum; Dant animos plagae: non cursu segnior illo Ρer medias urbes agitur populosque ferocis. 385 Quin etiam in silvas simulato numine Bacchi

Maius adorta nefas maioremque orsa furorem

Evolat et natam frondosis montibus abdit, Quo thalamum eripiat Τeucris taedasque moretur, Euoe Bacche fremens, solum te virgine dignum 390 Vociferans: etenim mollis tibi sumere thyrsos,

Τρ lustrare choro, sacrum tibi paScere crinem. Fama volat, furiisque accensas pectore matres Idem omnis simul ardor agit nova quaerere tecta. Deseruere domos, Ventis dant colla comasque;

395 Αst aliae tremulis ululatibus aethera conplent Ρampineasque gerunt incinctae pellibus hastas. Ipsa inter medias flagrantem servida pinum

Sustinet ac natae Τurnique canit hymenaeos Sanguineam torquens aciem torvumque repente

400 Clamat: Io mstres, audite, ubi quaeque, Latinae: Si qua piis animis manet infelicis Amatae

Gratia, si iuris materni cura remordet, Solvite crinalis vittas, capite orgia mecum.

219쪽

AENEIDOS LIB. VII.

Τalem inter silvas, inter deserta ferarum Reginam Allecto stimulis agit undique Bacchi. Ρostquam visa satis primos acuisse furores Consiliumque omnemque domum vertisse Latini, Protinus hinc fuscis tristis dea tollitur alis Audacis Rutuli ad muros, quam dicitur urbem Acrisioneis Danae landasse coloniS, Praecipiti delata Noto. Locus Ardea quondam

Dictus avis; et nunc magnum manet Ardea nomen,

Sed fortuna suit. Τectis hic Τurnus in altis

Iam mediam nigra carpebat nocte quietem. Allecto torvam faciem et furialia membra Exuit, in voltus sese transformat anilis Et frontem obscenam rugis arat, induit albos Cum vitta crinis, tum ramum innectit olivae, Fit Calybe Iunonis anus templique sacerdoSEt iuveni ante oculos his se cum vocibus offert: Τurne, tot incassum fusos patiere labores, Et tua Dardaniis transcribi sceptra colonis Rex tibi coniugium et quaesitas sanguine doteS . Abnegat externusque in regnum quaeritur hereS. I nunc, ingratis osser te, inrise, periclis; Tyrrhenas, i, Sterne acies; tege pace Latino S. Haec adeo tibi me, placida cum nocte iacereS, Ipsa palam fari omnipotens Saturnia iussit. Quare age et armari pubem portisque moveri

Laetus in arma jube et Phrygios, qui flumine pulchro

Consedere, duces pictasque exure carinaS. Caelestum vis magna iubet. Rex ipse Latinus, Ni dare coniugium et dicto parere fatetur, Sentiat et tandem Turnum experiatur in armis. Hic iuvenis vatem inridens sic orsa vicissimore refert 'Classis invectas Τhybridis undam Non, ut rere, meas effugit nuntius auris; Ne tantos mihi finge metus. Nec regia Iuno

Inmemor sSi nostri. Sed te victa situ verique esseta SenectuS,0 mater, curis nequiquam exercet et arma

Regum inter salsa vatem formidine ludit.

A en. VII, 412. manet tenet u R. - 416. voltus ΜR eultus α. - 430. arma libri arva Peerlhampus.

405410 415420 425430435440

220쪽

P. VERGILI MARONIS Cura tibi, divom effigies et templa tueri; Bella viri pacemque gerent, quis bella gerenda. 445 Τalibus Allecto dictis exarsit in iras.

At iuveni oranti subitus tremor occupat 3rtUS, Deriguere oculi: tot Erinys sibilat hydris Τantaque se facies aperit; tum flammea torquens Lumina cunctantem et quaerentem dicere plura 450 Reppulit et geminos erexit crinibus anguis Verberaque insonuit rabidoque haec addidit ore: En ego victa situ, quam Veri esseta senectus Arma inter regum falsa formidine luditi Respice ad haec: adsum dirarum ab sede sororum,455 Bella manu letumque gero. Sic es sata facem iuveni coniecit et atro Lumine fumantis fixit sub pect0re taedas. Olli somnum ingens rumpit pavor, 08Saque et artUSΡerfudit toto proruptuS corpore S Udor. 460 Arma amens fremit, arma toro tectisque requirit; Saevit amor ferri et scelerata insania belli,

Ira Super: magno Veluti cum flamma sonore Virgea Suggeritur costis undantis aeni Exsultantque aestu latices, furit intus aquai 465 Fumidus atque alte spumis exuberat amnis, Nec iam se capit unda, Volat vapor ater ad auraS.

Ergo iter ad regem polluta pace Latinum Indicit primis iuvenum et iubet arma parari, Τutari Italiam, detrudere finibus hostem;

470 Se satis ambobus Τeucrisque venire Latinisque. Haec ubi dicta dedit divosque in vota Vocavit, Certatim sese Rutuli exhortantur in arma. Hunc decus egregium formae movet atque iuventae, Hunc atavi reges, hunc claris dextera factis. 475 Dum Τurnus Rutulos animis audacibus inplet, Allecto in Τeucros Stygiis se concitat alis. Arte nova speculata locum, quo litore pulcher Insidiis cursuque feras agitabat Iulus, Hic subitam canibus rabiem Cocytia virgo 480 Obicit et noto naris contingit od0re, Ut cervum ardentes agerent; quae prima laborum Caussa fuit belloque animos accendit agreSitS.

Aen. VII, 444. gerent FR gerant M. - 459. perfudit M perfun-

- 481. orum ui R malorum πῖ.

SEARCH

MENU NAVIGATION