Institutionum philosoficarum elementa auctore Receveur

발행: 1832년

분량: 324페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

INSTITUTIONUM

PHILOSOPHICARUM

ELEMENTA,

EX TYPOGRAPHiA ANNESII NOBILI Superiorum permissu .

6쪽

a. .

Discis Lis,M hanc praestantissianan , quae rationem ita dirigit, ut principiis certis innixa viam veritatis insallibili methodo percurrere possit, jam dia Philosophiam nuncupare solitum est. Graves hujus scientiae quaestiones Priusquam adoriamur, perpauca de adhibitis tu Philosophia , quaedam etiam de ipsamet Philosophia praeno

tare necessarium esse credimus.

S. I.

De adllit,ilis in Philosοithia. Cum id intendat Philosophia ut ad veritatem certo Perveniatur, Praecipue requirit, ut i R res ignotae percipiantur ; α' exploratati judicentur; 3 probentur i icertae; 4 φ desiniantur obscurae; 5' confusae dividantur. Unum ergo dicamus de idea , de judicio, de ratiocinio, de defnitionu

7쪽

QUAEsTro ΡaiHL. Quid est idea ResP. Est mera mentis attentio ad aliquod obieetum, aut repraesentatio alicuius objecti in mente. Idea necessario in omni homine reperitur,

qui de aliqua re cogitat, ideoque nihil notum

magis esse potest.

Quaest. et Quid est iudicium r

Rev. Est actus mentis quo affirmamus duas ideas inter se convenire, vel non conVenire; V. g. Deus est aeternus. Reperiuntur in omni iudicio duae ideae, earumque relatio. Hinc in propositione tria verba: subjectum, seu substantivum; a' attributum seu adjectivum; 3' copula seu verbum.

Quaest. 3. Quid est ratioeinium M'. Actus est mentis quo unum iudicium ex aliis praemissis certioribus deducitur; v. g. Omnis Dirtus est laudabilist atqui diligentia est virtus; ergo diligentia est laudabilis. In eo disserunt judicium et ratiocinium quod in illo duae ideae

inise se comparantur; in hoc vero, utraque eomparatur cum tertia. In ipsa ergo reperiuntur tres adeae: Mirtus, laudabilis, diligentia. Prima vocatur medius terminus, quia stat veluti media inter duas alias, quae cum ipsa succeSsiVe Com- Parantur: et ideo vocantur extremae. Harum autem una dicitur majus extremum , quia ordinarie plura comprehendit; altera vero minus extremum , quia Pauciora rReperiuntur etiam in ratiocinio tres propositiones. Prima vocatur major proP. quia continet majus extr.; Secunda vero minor , quia minus extr.; tertia conclusio. Cum tres exprimuntur in argumentatione, dicitur syllogismus; si su-hauditur una Praemissaram, vocatur enthymem . Ex dictis evidenter sequitur x necessario at sirmandum esse in tertia μωρ. quoties in prima et secunda Syrmatum est; a' negandum esse in tertia quoties in alterutra negatum est. Evidens.

est enim duas ideas inter se convenire, si utra-

8쪽

que cum tertia conveniat: discrepare vero cum una ex eis a tertia discrepat; sicut sibi invicem paria sunt objecta duo, quae pariter conveniunt mensurae communi, sibi vero imparia cum alterutrum regulae non est conforme.

Quaest. 4. Quid et quotuplex definitio 3

Res . Definitio est oratio id explicans quod in re vel in nomine est obscurum. Hine duplex :definitio rei et nominis. Definitio nominis explicat quid aliqua voce intelligatur. Adhibetur ut tollatur confusio rerum quae ex Verborum ambiguitate nasceretur. Quamquam sere libera sit et arbitraria, debemus tamen Servare sensum quem voces habent communiter; aut saltem eas in alium nota detorquere quin gravis ratio id expostulet, et sensus non sit contrarius primariae significationi. Haec definitio, in qua adjungitur sensus alicui nomini, voeatur PriMatae, alia vero communis.

Definitio rei adhibetur ad explicandam rerum naturam Per genus et disserentiam, seu per primarias earum Proprietates tum generales, tum Particulares. JVotandum porro vocori genus id quod sub se plures continet classes vel speciesentium, quae aliquas habent proprietates com muues, et a se invicem per aliquas speciales dinserunt et distinguuntur; species autem Posse magis vel minus a geuere recedere; sit v. g. id genus : subst*ntia; primas species erunt m Ora et spiritus; subdividentur corpora tu solida et sui- da; solida autem subdividi poterunt in viventia et mortua; et viventia in plantam et animale, etc. Quae quidem omnes species magis vel minus a genere recedunt.

Desinitio debet esse clara, id est nullum sit Verbum obscurum vel ambigaum, alioquin inutilis esset; brevis, id est nullum sit verbum inutile; 3' constans genere proximo et disserentia primaria, id est objectum confundatur cum

aliis quam paucis imis, ab hisque secernatur per

9쪽

8 . PROLEGOMENA . proprietates quae ipsi soli conveniant; seu id genus evrimatur a quo species minus recedit, et ea proprietas quae speciem' constituit. me eouditiones omnes reperiuntur in hac desinitione rhomo ESt animal rationales , aut intelligentia cui

Quaest. 5. Quid est divisio rRes . Est distributio generis in suas species, seu classificatio specierum . Debet esse integra, id est omnes enumerare species; u' in membris opposita, id est unum in altero non contineatur; 3' immediata, id est nulla interponi possit divisio inter genus et species enumeratas, Seu species in divisione enumeratae aequaliter recedant a genere. Hinc non recte dividerentur corpora viventia in plantam, hominem et belluam, qui, haec divisio immediata non est cum interis poni possit generalior species , nempe animale , quae hominem simul et i helluam comprehendit.

S. II.

De natura et divisione Philosophiae.

- aestio Prima. Quid est Philosophia Res . Philosophia in genere spectata dici potest scientia entium, eorumque relationum, et in hoc sensu omnes scientias o innesque veritateScomprehendit. Ita sensu strictiori, definiri potest: scientis entium rationis discursu fundata. Quae quidem definitio omnes habet conditiones requisitas: est clara et brevis cum nullum sit Ve hum ambiguum veI inutile; constat genere proximo et disserentia primaria. Genus per hanc ocem Scιcntia exprimitur, quae etiam fidei, hi Storiae, jurisprudentiae etc., convenit. A quali-het autem distinguitur Philosophia, quia uulla scientia praeter ipsam rationis discursu sandatur. Hinc ad Philosophiam pertinent x omnes cognitiones certae aut evidentes, quas ratio solo

10쪽

PRO LEGOMENA. . s

Iumine naturali deprehendit; omnes eae qua gex primis principiis per discursum eruuntur, quia

omnes ratione innituntur.

Existere scientiam aliquam Veritatis rationesundatam, proindeque Philosophiam, nemo sane ambiget, idque praeterea tam clare ex dicendis in toto decursu patebit, ut id nunc probare prorsus sit inutile. Quaest. 2. Quomodo dividitur Philosophia 3 Resp. Ex ipsa Philosophiae notione manifestum est ipsam duo iu cludere: I' medium veritatis inquirendae; a' veritatem detegendam. Hinc dua partes; prima de medio; Secunda de obiecto cognitionum nostrarum. De medio disseritur in Logica; de objecto disseritur in Mela physica, Ethica et Physica. Haec tractat de objectis corporeis, de eorum proprietatibus et rationibus, proindeque de Mathesi. Metaphysica vero et Μoralis, de objectis spiritualitius; illa quidem de etitium proprietatibus et essent iis in genere spectatis , et de natura et attributis spirituum in specie; haec vero de eorum relationibus ad se invicem, proindeque de legibus et regulis servandis erga Deum et societatem; Seu aliter tra-etat Metaphysica de me lativis. Moralis vero de practicis.

SEARCH

MENU NAVIGATION