장음표시 사용
271쪽
non videt. Clim tot Ρontificia Brevia .
ac Constitutiones emanent, raro vix una , aut altera magnis curis, ac molestiis in exteris Regionibus recipitur, etsi Censuris gravissimitque clausulis munitae sint. Ιnquisitores Pontificii universum fere Christianum Orbem repleverunt, quod liquet ex Catalogo Fratris Fontanae Domini cani, vix in Italia aliqua ex parte vigent γrecenter sub Victorio Amadeo in Pede4 montis Regione fere siluerunt, ut taceam de Hetruria , ac Neapolitano Regno. Quo: loco apud exteros sint Decreta, ac Censurae Romanorum Congregationum , res est gemitu , ac. lacrymis dignissima. Pro certo scio Clementem XII. conquestum fuisse cum Generali Fran ciscanorum 3 quod nonnulli ejus ordiois Theologi minus aequas Romano Pontifici opiniones, haud ita pridem fovissent. Atqui , inquit Generalis , mihi integrum non est, ut Fratres mei , qui tam multis Romae vapulant , extra Urbem magnis animis Romanae Sedis praelia praelientur. Querela est, Iesultarum Zelum pro Sede Apostolica deferbuisse in Aulis Principum. Id an ita sit, incompertum habeo. Certe ut sunt hominum
genus , Pium , ut plerique dicunt, seu
272쪽
etiam politicum : certe non fatuum, ac stultum, animadverterunt fortasse, quid sibi profuerit , tanto aestu pro Romana Sede incalescere. Profuit sane Domini-
canis foedus in Gallia percussisse cum Jan- seni liis, ac Queinellianis : a quibus D D. Maigrot , Charmot , Duvaucet , sive Uallonus adjuti mirifice sunt in Controversiis Sinensibus, ac Malabaricis. At magno stetit Jesultis suum in Jansentanos . Bellum pro Bullis Innocentii X. & Α-
lexandri VII. propugnandis : praeter tot de laxa morum DoArina criminationes, excitarunt Iansenistae , suum Maigroi, Autorem edicti Fochiensis, contra Sinicos Ritus , ut hoc pacto suam Jansentanam factionem ulcisceretur , homo ejus sectae veneno, eo usque tumidus, ut Romae deinde , ac si Ampelodami , aut Lm- dini esset, Consiturionem Unigenitus maledictis, ac conviciis impudentissime instin
ctaretur vide Lassiteau lib. 3. eo ipso
tempore, quo pro suo edicto Sinico de Certebat. Cum autem Dominicani, qui in Galliis a Constitutione Unigenitus ad futurum Concilium appellavere , magno numero , ac totis ipsis saepe Caenobiis honorificentissimas tamen Bullas, aCBrevia Apostolica extorserint 3 contra
Iesuitae hunc laborum. suorum pro ApO
273쪽
uolica Sede fructum. collegerint , vh quod Constitutionem Ex illa die cum declarationibus , ec Legati Apostolici Mediobarbi moderationibus executi sint, Inobedientes , captios homines Dominicanis hoc suadentibus , dc probantibus , dc ridentibus ad perpetuam rei memoriam in Bulla Pontificia sint appellati. Quod si dictum paulo acerbius, Dominicani Inquisitoris in Franciscanum Theologum , tempestatem periculosissimam excitavit, sub Joanne XXI l. ad quam Corbarii Schisma consecutum est: si alterius Inquisitoris imprudentior i crepatio in S. Jacobum de Marchia innumera scandala una cum Controversia
de Christi, sanguine suscitavit : quibus de rebus legendi Annales Wadingi : si virulentior Censura Turrecrematae Dominicani in Theses Alphonsi Tostati, Virum hunC. Caeteroquin non doctissimum modo , sed sanctissimum, & quem nonnullae Ecclesiae uti Beatum coluere , ita
vehementer Commovit 3 ut in suo defensorio , non modo de Dominicanorum
tyrannide ; sed de ipsius Pontificiae Curiae injusto judicio conquestus fuerit ,
atrocissimis verbis: facile etiam credam,
quod coetus Ietitici homines , tenaei Di priarum in. famam Ordinis isti
274쪽
cujus studio maxime tenentur , Romanam Cathedram ad summum veneraturi sint , non tamen Romanam Curiam enisi forte, & ipsi annis linentibus Main. hurgum olim suum sapere incipiant , quem Innocentii XI. simultates , atque odia in Societatem , a Jansmistis invi .diose accusatam, eXacerbarunt: ut proin jde mirandum non sit, quod Iesu itae sub Innocentio XI. in Propositiones C eri Gallicani anni 1682. vel impediendas n-vore Ludovici XIV. sibi maxime bene voli , vel impugnandas non satis , ut solent, acriter laboraverint. Quotquot Romani Pontificatus studiosi sunt, ut esse decet Catholicos omnes, acerbissimis ferent, quod Pontificis favor in Domi
nicanum coetum ad magnam usque aliorum dejectionem , ac pene conculcatio nem , reliquorum Regularium animos a Romana Curia abalienet, cum notum sit concordia res . parvas, Crescere , disin
cordia maximas etiam dilabi. Tunica Polymita , aliaeque nonnullae pueriles tricae , quibus Ioseph nimia Iacobi Patris benevolenti, praelatus est Fratribus suis, magnam jurgiorum, ac turbarum segetem invexit ue Fratres in Fratrem odio , Filios in Patrem inobedientia in
flammavit : Quid si Iacob Pater nimis
275쪽
importune benevolus , Josepho suo in aperium multiplex in Fratres dedisset. Atqui Dominicanis , quam multa licent in alios Regulares , quae imperium sonant , ad eos usque auigandos in compedibus , o nobiles eorum in manicis foreis , ut faciant in eis Iudicium conscriptum , cum tamen saeculo IJ. I . & I s. neque Dominicanis Inqui litoribus in Franciscanos,
neque his in illos inquirere liceret, ad odia , ac dissidia evitanda , uti legere est in Bullario Dominicano.Quid , quod nedum Regulares, sed
εc Laicos, ea de causa in Romana Tribunalia exacerbato animo esse necesset est pQuid enim secum animo reputaverit No.
bilissimus ille, atque doctissimus Italus sVir immortalis famae , dc tota litteraria Republica celeberrimus , idemque Au thor Historia Theologicae de Contra Ian senistas : cum ei non licuit per Romanos Dominicanos Librum hunc suum Romanis typis vulgare: quamvis Romae revisus fuerit, atque approbatus , quod Dominicanorum Sententiis addictus non fuerit, sed Catholicum unice dogma propugnaverit. Quid non poterunt, qui porituerunt Librum , in defensionem Ponti, :ficiae Bullae elaboratum, impedire pi Et:
tamen licuit D. Chaimot Historiam Cuse
276쪽
tus Sinensium Romae pervulgare, & Prae sulibus , ac Cardinalibus legendam ODferre , in qua error de Iansenti facto, cubitalibus literis edocetur; nulla proscriptione unquam secuta et licuit Norberto Hi storiam Malabaricam absque debitis facultatibus editam , tacite conniventi bus S. Ossicii Commissario , & Magistro S. Palatii palam divendere, quod adhuc perduraret , nisi Galliarum , aqLusitaniae querelae intercessissent. .id secum reputaverit, ac reputet Duacena Accademia , quae quamvis Galliarum Regi subjecta , non tamen acquieveras Propositionibus quatuor, Gallicani Cleri anni I 682. amplectendis , quo animo sit erga Romanam Curiam facile per
IHujus enim Academiae recentior contra errores Bajanos , ac Jansentanos Censura doctissima, sub Clemente XII. per Indicis Congregationem, sive ejus Dominicanum Secrctarium proscripta fuit. Scripserat enim quod S. Thomas, favisse visus sit opinioni, neganti voluntatem salvandi omnes, sed tamen addidit Thomisas explicare S. Thomam. Hoc maximum Acadcmiae Duacenae facinus, hoc scelus, hoc Sacrilegium fuit .' ideo ejus egregia in S. Sedem merita oblivioni dedere Do-
277쪽
minicani F ratres, confictam ab ip sis Tho-
misticae Scholae laesionem ulturi. Consi- diram , inquam , nam etiam loca plura Scripturarum , attento verborum cortiC favere videntur erroribus , nisi idonea explicatione donentur: scilicet satis non est bonis istis Fratribus in Galliis contra Sedem Romanam pene universos rebellasse, nisi Catholicos hac agendi ratione a Romani Pontificis amore & obsequio avellant 8 Tantorum malorum unum hoCesto remedium , si juxta ΡAULI III.
Constitutionem Secularia Secularibus , Regularia Regularibus conferantur, ut habet Canonicum Adagium.
S ragium Ven. Ser. Dei Fr. Bartholomaei de Mart 'ribus Dominia cani , Archie pascopi Macarem sis cum uilogo operis. IIs, quae in Prooemio scripsi , sanctissimum ac sapientissimum Praedicatorum ordinem hoc jam decrevisse, ut abdicaret se ab Inquisitionis munere; consonat,qubdin calce opusculi scribam Uen. ,Fri Bartholomaeum de Martyribus Dominica,
278쪽
num , Archiepiscopum Bracarensem . compertissimae Sanctitatis virum, & Tridentini Concilii insigne ornamentum, in eadem opinione fuisse quam hactenus defendimus : Inquisitionem Clero Seculari demandari oportere. Id consignatum reliquit clarissimus vir in quodam suo opusculo , quod tom. 2. Operum, novissime vulgatum Romae est. Hic est opusculi titulus. se Petitiones quas Uen. Servus,, Dei Bartholomaeus a Martyribus in ,, Concilio Tridentino facere intende-
,, Haec sunt , quae in Concilio Tri- ,, dentino zelanda , & postulanda visa, , sunt , quando ego Fr. Bartholomaeus,, Archiepiscopus, & Primas Bracaren- sis fui in eo praesens anno Domini ,, Is6 I. V Sub Titulo de Episcopis. Num. 8. Sua quirique in Dioeces , prout
sitionem exerceant. Haec fuit aurea sententia Fr. Bartholomaei Dominicani , sed venerabilis, & Archiepiscopi : ad quam
tamen. dignitatem invitus evectus fuerat. Hoc sibi visum est zelandum, ac postulandum in Tridentino Concilio. In hunc ipsum finem committendi Inquisitioni, exercitium Seculari Clero intenderunt alii Patres Tridentini: quamvis
279쪽
alia via, huiusque rei testis est hic idem Venerabilis Episcopus. Pag. itaque 39 I. sub hac inscriptione. Varia flatuenda ab aliis scilicet Patribus proposta , S is
M. Bartholomao collata , atque notata.
Subsequuntur petitiones 8s. , quarum I. sic habet. Sint tibique terrarum In qui tores Haereticae pravitatis ad formam , modum Hispaniae. Jam haec forma est, hic modus Inquisitionis Hispanicae : ut Clero Seculari ejus admini 1hratio committatur , expulsis per Ferdinaiadum Catholicum Dominicanis Fratribus 1 uti post AZorium ex antiquis, testatur Pignatellus ex recentioribus. Habemus igitur Consentientes propositae opinioni, tum Fratres ipsos Dominicani Capituli , tum Venerabilem servum Bracarensem Archiepiscopum, ex eodem ordine, praeter alios Tridentinos Patres. Scio ex
Historia Concilii Tridentini, Episcopos
Mediolanenses detrectasse Inquisitionem Hispanicam : At factum hoc non adversatur veritati prioris. Praeterea tamen
forma ac modus Inquisitionis Hispanicae , in substantialibus displicuit Praesulibus Mediolanensibus et sed adjuncta aliqua nimii rigoris , qui propter Maurorum superstitiones Hispaniae congruit 3 non Italiae. Caeterum formam , ac modum
280쪽
Hispanicae Inquisitionis, in iis, quae praecipua, ac subitantialia sunt : uti est adis ministratio ejus per Secularem Clerum, utique non displicere Episcopis potuit e Multoque minus vel Episcopis, vel Principibus displiceret, si ratio quaedam ex
utraque sententia , thm Bracarensis, tum aliorum PΡ. Tridentinorum mixta, ac temperata excogitaretur : & quemadmodum Inquisitionis Venetae Tribunal coalescit ex Patriarcha ipso Episcopos enim Spiritus S. posuit regere Ecclesiam Dei tum ex peculiari delegato Inquisitore , una cum Pontificio Nuncio adstante , ac Secretorum conscio Senatore Veneto sita non ab si m ili quodam modo placuisset Inquisitionum Tribunalia institui. Satis haec forma cohaereret cum Pontificiis Constitutionibus antiquioribus Seculi XIII. legendis post Pegnam in Directorio, ejusdem saeculi, Canonicis pluribus institutis i dem additis. Legat, qui tali Constitutionem In nocentii IV. eaetirpanda Ann. Iast. post Pegnam in Appendice pag. 7. ibidem forma Tribunalis Inquisitionis praescribitur, Coalescens. I. Ex Episcopo : 2. Ex duobus Dominicanis , &totidem Franciscanis Inquisitoribus :3. Ex officialibus quibusdam per po
