장음표시 사용
241쪽
Egregia hare s ane testimonia sunt Do
minicante fidei , Tribunalium auctoritate abutentis, non in Franciscanos modo, Augustianos , vel Iesu itas , sed in Sanctissimae Conceptionis dehonestamentum. Gravia sane ista sunt, sed aliorum multo graviorum suspicionem faciunt: quae arcanum S. Inquisitionis sigillum aeterno silentio claudit, & ab exterorum Cognitione secludit. Si omnium conscii essemus squam multa essent, quae scriberenturi Si Regna, Academiae, Regulares Ordines pro Conceptione Immaculata ceristantes, hoc a Sede Apostolica obtineant νut a Dominicano Commissario, in Praelatum summa Inquisitionis administratio transferatur 3 erit, quod speretur aliquid ad Conceptionis Immaculatae Cultum amplificandum : pro quo tam multa, dc
Galliae Sorbona, de Hispaniae Regna fieri Curavere. Indignum profectis est , di ab
omnium Nationum consuetudine abhorrens , in ea Conceptionis Controversia 3 quae ad Inquisitionis Tribunal desertur , Dominicanos , & Iudicis & Partis personas dissimillii mas sustinere : idque in Iudicio, quod occultione geritur, ipsis scienthos, quae Franciscant, ac IA uitae
faciunt, m docent : His autem nescientibus, quaenam in aures Pontificum, ac
242쪽
S. Oscii Cardinalium insustarrent Dominicani. An non haec certaminis forma
est imparis, atque injusti, contra Civilia, Canonica, Divina, Iura
Unum itaque superest tot malis praesentissimum remedium. Plures Legatio nes ad Sedem Apostolicam magnis sumptibus misit Hispania r ncmpe ut minimum duodecim. Nulla selicior illa fuit , quae ad Alexandrum VII. suscepta est. Nimirum postulavit Orator Regius, de a Pontifice exoravit, ne Dominicani sese negocio immiscerent. Iis abire jussis et Alexander VII. cum Cardinalibus Inquisitoribus; ac Praelato Secretarii Vices implente, octo dierum spatio, magnum illud negocium Bullae Alexandrinae in Conceptionis honorem , ac dignitatem absolvit, atque expedivit. Nempe an nis, octingentis Dominicanis tamen prae sentibus, a Congregatione Romanae In- qu i sitionis obtineri tantundem non potuisset. Quid enim obtineatur 3 si in eo Inquisitionis arcano Dominicani, quidquid libeat opponant : Franciscant vero, qui non audiuntur ,respondere nequaquam
possint et quamdiu haec Congregationis forma persevcreti Quidni Hispaniarum
Regna, etc reliqua extera , qvie Conc istioni Immaeulatae lavent, conquerantur Z
243쪽
Quae in Causa Ven. Serv. Dei Mariae
de Agreda recentius accidere, argumento esse possunt, num vanae querelae sint in Inquisitionem . Romano- Dominicanam. Unum hoc seligo. Statutum erat, ut peculiaris Cardinalium, ac Theologorum Congregatio coram Pontifice die s. XbrisI7 7. haberetur , ad judicium ferendum de ejus Scriptis , in quorum infamiam
tota Dominicanorum factio Conjuraverat. Inter caetera, quae vitio eorum Scriptorum vertebantur , illud erat , quod Mariam Virginem , usitata caeteroquin voce Redemptricem hominum , appellaret , quod scilicet Mundi Redemptorem genuerit. Instabat judicii dies: cum ecce tibi per Urbem fama increbuit, proscriptum fuisse aRomano- Dominicana Inquisitione Libellum Italicum , Franciscanω-rum Asculanae Civitatis Vid Crucis , jussumque magnis comminationibus , ut voces Virgine Redemptrice eraderentur.
Quo quid aliud actum est, nisi ut causa per Dominicanos praejudicata, in Pontificium judicium Controqersia impiis nissimo tempore deveniret: & peculiaris Censorum Congregatio dissicilius probaret, Mariam dici Redemptricem : cum huic Elogio . venerandum Inquisitionis Tribunal
nuperrime detraXisse videretur. -
244쪽
Ex ControUersis aut Pudiciis de Magularibus in Tribunali In ustionis
, Romanae, multiplex queremoniarum
Seges. PAULI III Confitutionem praesemissistam ese illis Remedium.
ATque ista ouidem proxime , &, ut
aiunt, direcie tangunt exteros Populos : alia sunt, quae illos indirecte quidem ; sed tamen vehementer assiciunt. Quae ad Missiones Malabaricas & Si nenses pertinent , maxime tangunt Lusitanos, Gallos , Germanos, qui frequentes in iis excolendis Provinciis: degunt. Iam vero quanta passi sint, quanta patiantur ab Inquisitionis Romanae Commissariis' , vel soli Jetuitae : ex pluribus aucthenticis testimoniis ita compertum est iquam quod maxime. Legantur Ap lo-getica Scripta P. Brandolini . de Missio. hibus Mviabaricis : ubi quam plurimi falsa , ac maligna recenset, quae Frater Lucini, S. Ossicii Commissarius scripsit in editis a se libris. pro Decreto Cardinalis T rnonii. Id vero conficit Brandoli nus ita perspicuis argumentis nam ue
245쪽
plurimum quaestiones iacti sunt, non Iuris J ut Frater Lucini , qua falsitatis ,
qua oscitantiae convictus, nihil enim detractum volo bonis , ac piis moribus hominis minimd mali tam longo annorum cursu, de tot tributis erroribus purgare se ausus non sit. Fuerunt haec Fratris Lucini inscitiae, atque imperitiae tribuenda , non malo subdoli, ac fallentis animi uitio: illum siquidemiminiis peritum fuisse satis prodidit, imo verius luce meridiana clarius comprobavit Frater Hyacinthus Serri, eX eodem Dominicano Ordine redito publicis typis Dictionario Luciniano, in quo recenset supra so. Sollectia mos, aut Barbarismos, ex levissimo Fratris Lucini libello, de Ρontificia infallibilitate. Quid igitur Z putabimus satis fuisset consultum rebus Malabaricis , Sinensibus, aliisque gravissimis de doctrina negociis : si praecipuε horum gerendorum curam hujuscomodi Commissariis , sive mala fide, sive inscitia laborantibus, Orbis Catholicus commissam fuisse cognoscat pSed proximiora videamus. Testatur Benedictus X I U. in Decreto Fratris Nor-berti Hi storiam proscribente, opus illud nulla editum fuisse facultate, thm Congregationis de Propaganda Fide , tum Romanae Inquisitionis et quod quidem ex
246쪽
notissimis decerni necesse fuerat. Nuis, hoc ignoravit S. Ossicii Commissarius pFieri omnino non potuit , ut factum suum
ignoraret. Itaque nullam ex se facultatem petitam, nullam obtentam sciebat is , perquam optime rerum suarum bene conscius. Haec chm ita essent, quam turpiter , quam tyrannice muneri suo defuit Reverendissimus Pater Z Ipsum enim per annum publice in Urbe legi, ac per manus tradi permisit, librum quem de Orientalibus Ritibus sciebat vulgatum fuisse, refragantibus Inquisitionis Decretis, nullaque, uti opus erat, ab Inquisitione obtenta facultate. Num tam oscitanter , ac dissimulanter egisset, si quae Fratris Norberti Aistoria Iesultarum famam lacerabat ea Dominicani ordinis dignitatem, vel levi vulnere laesisset Num Magister S. Palatii tam iniquae dissimulationi obsecundamet Non enim latebat Reverendissimum hunc Patrem , nisi quae surthuneris sunt ipsum lateant, Historiam maledicentiae plenissimam, abseque necessariis Magistri S. Palatii facultatibus , di typis editam, & Romae integro anno divenditam per Urbis Bibliopolas. His de rebus epistolas Roma conscribi ad Laicos , Clericos, Regulares. ad Academias 3 ad Principum aulas pet-
247쪽
ferri, famam longe lateque pervagari, Romanae Curiae Adversarios exultare, inde, ac gaudere : amicos de iniqua hac agendi ratione stomachari, atque in benevolentia tepescere : haec aliaque permulta, si Romani Dominicani nescientes ignorant, nimium profecto eorum aures peregrinantur : si autem sciunt, ac negligunt, nec gratε, nec pie faciunt hi Fratres cum Romana Curia, ut quam sibi beneficentissimam habuerunt, eam tum. Haereticorum maledictis lacerandam , tum Catholicorum querelis vellicandam propinent. Romani Pontificis Cathedram, ad hanc dignitatis , authoritatis, atque opulentiae apicem , non Populorum , ac Regum contemptus, & querelae: sed existimatio, ac benevolentia perduxit 3 quia Romanam Ecclesiam tanquam Matrem dulcissimam comploxi sunt, non tanquam Novercam despexεre. Ubi autem despeXere , fere tertia pars occidentalis Ecclesiae discessit a Romano Pontifice, Seculo XVII. Uerum quid ego tantum de orientalibus Missionibus memoro Quae ad Franciscanos pertinent , Carmelitas , Augustinianos, Iesultas, aliosque Italos Regulares , qui Dominicani Commissarii jugum patiuntur, ea non ita quidem proxime ,
248쪽
sed , pertinent tamen ad eorundem ordi. num Regulares, in Lusitania, Hisbania, Gallia, Germania, commorantes. Unius enim sunt Corporis membra. Quid illud autem sibi velit dejugo Dominicani Commissarii, paulo latius exponendum est: ut constet, quanta hac in re patiantur Regu
Cum Romana Inquisitio non modo de doctrina cognoscat, libris , Controversiis, sive Conceptionis, sive Malabaricis , ac Sinensibus : verum etiam de multiplici crimine , dc accusatione 3 Praecipue ejus, quam dicunt, Sollicitationis in Poenitentiae Sacramento : quemadmo dum aequum est, ut Rei, si qui sunt, puniantur; ita aequissimum etiam est, ut in re adeo lubrica , & falsis , vel ex inscitia , vel ex errore, vel eX malitia accusationibus obnoxia; certi sint Francisicani, Carmelitae , Augustiniani, Theatini , aliique Regulares quicunque; hujusmodi tam magni momenti causas, per Judices , atque ossiciales omnis suspicio, nis expertes disceptari, ac definiri. Iam vero ecquis paulo prudentior sibi persuadeat, nihil esse cur Franciscant, aliique, de Dominicano Commissario suspicentur ZQuis existimet reliquos per Italiam Inquisitores , vel Inquisitionis Vicarios ,
249쪽
sive qui in universa fili clesiastica Ditione dominantur, siv8 qui in Genuensi, Mantuana , Parm en si , Mediolanensi Mutinensi, Veneta Ditione: neutiquam iis , quos dixi esse suspectos pDuo hac in re , ut ne longius abeam , tenenda sunt e quorum alterum est, quid in his quaestionibus Dominicani possint ;alterum praeterea . quid velint i Certo certius est , hos Commissarios; Inquisitores , Vicarios , ac Reliquos Domini canos Administros sive ossiciales , &posse plurimum favere proprii ordinis Religiosis , & plurimum Regularibus aliis . praecipue aemulis nocere posse, in denunciationibus recipiendis , in conficiendis processibus, in Reorum defensione 3 in Carcere , ac reliquis poenis infligendis. Qui praxeos judicialis paulo sunt scientiores, id bene percipient; qui vero secus , fidem adhibeant peritis. Quod
igitur nocumento esse possint eXtra omnem dubitationis aleam constitutum esto.
An autem quod semper possunt , id etiam saepius velint, res est sane plena timoris , ac suspicionis. Non raro contingere , ut etiam nocere velint, satis facile censebunt Franciscant, ac reliqui Regulares ; ut sunt genus hominum, vel prudentes , vel callidi, certe non insipientes.
250쪽
Clemens IV. in Bulla data ra. Iunii
I 266., quam resert Bremondin Bullario Dominicano tom. I. pag. 67s. narrat , quae Dominicani Inquisitores duo, contra Franciscanum injuste , ac perperam egerint. Iudicio constituto, Causaque C -gnita jussit Pontifex , ut ii coram Franciscanorum Capitulo publice in genua procumberent , ic injustitiae veniam deo
Quid modo Dominicani contra Reliquos Regularium agant, in Sacra Inquisitionis Caligine, clam omnibus est. Id si palam esset, si de cognita iniquitate accusari possent, si meritae ab iis poenae repeti, quam saepe de historiis similibus rider mus. Quae Livinus Meyer in sua Historia vulgavit ex authenticis, atque indu biis monumentis deprompta de Dominicanorum quorundam Technis, ac fraudibus squo enim alio nomine appellarem in prioribus de Auxiliis Congregationibus , satis testantur, quousquo de Dominicana Inquisitione, vel Commissario su Dpicari Iesu ita possit. Eorum, quae passi. sunt Franciscant a Dominicanis Inquisitoribus eXempla, non tot, quin plura reperiet, qui volet ex Indicibus Annalium Wadingi. Plures extant veterum Pontificum Bul-
