Commentarium in Bullam Pauli 3. licet ab initio, datam anno 1542 qua Romanam Inquisitionem constituit, & eius Regimen non Regularibus, sed Clero Seculari commisit. ... Accessit Appendix HistoricoTheologica de Proscriptione sub annum 1725 ..

발행: 1750년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

lae , quibus cavetur; ut ne Dominicani Inquisitores in Franciscanos, aut hi in illos inquirant. Id natuit Clemens ΙU. in Bulla I 2. Junii I 266. Bonifacius IX. tempore Schismatis, in Bulli data a 7. Aprilia I OZ. , Sixtus: IV. in Bulla Aurea dat 26. Julii Iss. Innycentius VIII. in Bul- io. Iaii i 87..e tant in Bullario Dominicano, apud Brem Ond wm. I. pag. 47s. tom. 2. pag. - . tom. 3, PU. s8O tom. q. pag. 22. Nonnulla audiantur Verba Clementis IV. Dolentes acce'

,, pimus in Provinciae partibus dictos Ordines , Dominicanum, Francisis, Canum, ad id devenisse dissidium: ut so,, lacessitis in xiis invicem morderq, in-

,, vicem diffamare pr sumant, eo usquς,, prolapsa tantae dissensionis infamia, ux,, duo Fratres .... liqua ibi legantur horroris plena. Haec autem evenere vix annis a morte S. Dominici 4s., cum adhuc viverent S. . Thomas , S. Bonaventura, dc B. Albertus Magnus. Vetuit ea de causa Pontife3 , ne Dominicani in Franciscanos inquirerent, aut vicissim . . Atque ista quidem longe majus nostr hac aetate robur habere debent. Quippet unc ter, pori' non nisi Hae heseos crimen ad Inquisitores pertinebat : modo autem

tum Sollicitationum delicta, tum plurium

252쪽

Controversiarum Quaestiones ab eo Tribunali cognoscuntur. Obstupui vehementer cum . in BZovii Dominicani Annalibus Ecclesiasticis i s66. n. 9O. legi , quae refert de Bartholomaeo Caranga Dominicano , & Archiepiscopo Toletano , in Inquisitionis Carcerem conjecto , Iussu Supremi Hispaniarum Inquisitoris : ,, Ferdinandum , ,, Rit Vallesium Archiepiscopum His ,, Palensem , Supremum id temporis in ,, Hispania Inquisitorem offendit splendor D Archiepiscopatus .a oletani J in Carangam collatus. Praereptum sibi pri se malum graviter dolebat, & ferre non ,, poterat. Ergo Philippo si egi obstrepe- ,, re, suspectum imprimis, deinde execra- ,, bilem reddere, indignum ea sede osten-

,, dere, tum perlitera , tum per Satrapas ,, nitebatur .... Haereseos si non teum, Cer- ,, te assinem, summo etiam Pontifici Paulo,, IV. suggerere; atque inculcare, illi esse ,, fucum factum , pro carbunculo carbos, nem, pro agno lupum veteranum esse obis,, trusum. V Et post multa. ,, In Hispaniam ,, trajecit Caran Za, ubi statim a Ferdinan- ,, do Inquisitore de Religione postulatus , is captusque, anno I ss9. in carcerem con- ,, jectus fuit . Captus Alumnus Ca- a. anzae Dominicuo ROIas, inque carce-

253쪽

rem detrusus , & per tormentorum acerbitatem se Reum criminis fateri coactus 3 primo strangulatus , deinde exustus, auxit Regi opinionem de Ca- anZa. Captus eodem tempore est ab eodem Ferdinando Supremo Inquisitore, socius laborum in Anglia Carangae, Frater Uillagargia Dominicanus, unaetim aliis duodecim Patribus ejusdem Instituti Haereseos salso denunciatus , sed nullius criminis convi stus , inno- , , cens post biennalem Carcerem pronun. ,, tiatus est: cum interim Philippus Rex , Catholicus refraenandum Ferdinandumis Inquisitorem, qui XII. illos Domini-

Canos capere properabat, putaret. Nam

is cum is Ferdinandus Inquisitor, & Ar- ω, chiepiscopus Hispalensis, sive ad ma-- lignantium falsas delationes , sive ad proprium furorem in Dominicanos exinis plendum , illos XII. & multos aliosis comprehendere vellet, Regisque aseis sensum postulasset: Rex interrogavit.,, Si lassicientes ad convincendum habe- , , rei probationes, & ad condemnandum, , posset ex hactenus deductis procederetis Illo autem negante , sed ad tormento- ,, rum Vim, per quae extorqueretur Conis fessio, totum negocium reserente: Rex is prohibuit, ne amplius quemquam' ex

254쪽

eis caperet .... Et quidem Ferdinandus Archiepiscopus , & Inquisitor , male in Dominicanos innocentes anis matus , a persequendis illis , deinceps abstinuit; adhum autem foret de eo or- , , dine in Hispania , si Rex Ferdinandi ,, Inquisitoris rabiem non repressisset. VHactenus ex Betovio Annalista Domini .

Non ego tantum, sed Lector quilibet obstupescet, qua petulantia Frater hic BZovius Dominicanus de Ferdinando Archiepiscopo Hispalensi, & Inquisitore loquatur , imis de Philippo II. , in quem

plurima a me praetermissa congerit eo in loco, nullo, quod asserat , authentico documento nixus prato Iraditiones Pro. vinciae Castella ex fama posthumi. Has enim Betovius refert ; Author autem Historiae Concilii Tridentini , & Sententia Gregorii XIII. de Reo Caran , quae duo etiam nominat, alia omnia dicunt. Iam vero cum tanthm sibi sumat Frater hic BZovius, ut adeo irreverenter, atque

Procaciter excipiat Iudicium Archiepis copi Inquisitoris Hispani : quid non obloqui, quid non suspicari liceat Regulari. bus, Clericis, Laidis, de rot Fraterculis Inquisitoribus , aut Inquisitorum Vicariis 3 quamvis Reverendissimi titulum esse

255쪽

illis impartiendum , docuerit olim Directorium Ingustorum , ac novissime Pigna- tellus . Quid non dicant ii praecipue Regulares, inter quos ac Dominicanos aemulatio intercedit , atque Contentio p Testem appello Sacram Cardinalium Congregationem, Regularium negociis praepolitam , & ejusdcm Tabularia : utrum Dominicani Fratres sese aliis Regularibus meliores praestent, utrum se aliis esse sanctiores probent Z An vero cum reliquus Dominicanorum Coetus tot humana patiatur: qui officio Inquisitionis inserviunt, ii adl unum omnes dicendi sint, Non abire in consilio impiorum, in vi/ peccatorum, non stare, non sedere in Cathaindra pestileni At Frater ille Spoletina: Inquisitionis Cancellarius , Frater alius Rmi Inquisitoris Socius , qui duo, Feriis Bacchanalibus anni I7 7. Cum tozidem Monialibus, a Monasterii Claustro eductis ; urbem nodhu Concursabant ad compotationes , di sacrilegos incaestus :sibique metuentes fugam arripVere, eorum inquam , num in Lege Domini vo tantas erat, num in Lege eius meditabantur die ac nocte Z Utinam, quibus S. Officii arcana commissa sunt, eloqui de his possent, aut vellenti Utinam quae his de re bus, in Consessariorum aures immittun-

256쪽

tur, ad Pontificum notitiam devenire ponsenti Non eos Fratres profecto censerent nulli esse suspicioni obnoxios. Quamquam& criminum Socii, non usque eb secreti

tenaces sunt, ut ea uni, aut alteri, interdum etiam pluribus non patefaciant. Quid itaque non liceat de Fratribus hujusmodi suspicari, cum Fratri BZovio licuerit tam temeraria de Archiepiscopo Seculari Inquisitore est ut ire pΑtque ea quidem temeraria jure appelles : Nam Bartholomaeus Caranga ab Hispanicae Inquisitionis carcere, ad Arcem S. Angeli Romam asportatus est, tandem

anno post Carcerem I9. annorum,

plurimis habitis coram S. Pio. U. &Gregorio XIII. Congregationibus Inquisitionis Romanae, ac sapientissimorum virorum Consultationibus , Gregorius XIII. , ut refert Gabutius in vita S. Pii V. Lib. 3. Cap. 4. Reum Archiepiscopum super tali Haeresin crimine valde sufμctum Iudicavit, cerrisque poenis i unctis, ad

voluntariam omnis Haereticae pravitatis detesiarionem, ac legitimam Catholicae Fidei Confusionem admissum absolvit. Deindὸ ex Arce S. Angeli ad Canobium S. Mariae super Mi- nervam abductus est. Quid sit autem suspectum valde esse de Haeresis quamque grave habeatur, norunt Canonistae. Si XII.

257쪽

illi . Fratres Dominicani, quos etiam de Haeresis pectos, conjicere in carcerem statuerat Inquisitor Hispanus : vel illi alii multo plures, in quos BZovio teste, animadvertere decreverat: si inquam ii omnes ,

aeque ac Caranza, culpae omnis eX perrtes eranti deceptus quidem Rex Philip pus fuit, cum Inquisitori potestatem non fecit, eos in carcerem conjiciendi. Sed Ferdinandus a BZovii Scommatibus integer abibit. Erit qui ad haec reponat : Quaecum- , que ea sint, quibus Regulares obnoxii

sunt : iisdem aut erroribus, aut criminibus obnoxium fore Secularem Clerum. Frustra haec objici sentiet, quisquis eo rima meminerit, quae hactenus disceptata sunt. I . Tameth ad malum pronus sit Secularis Clerus aeque ac Regularis , fortasse etiam multo magis, praestat tamen omnes male agendi opportunitates a Regularibus amoveri, ut in bonum Cler, Corum Secularium, verbo Dei, Sacramentorum administratione, aliisque piis ope-xibus prodesse possint, pro vario uniuscujusque Regularis Ordinis sanctissimo

instituto. At vero si dignitatum , honorum , Pecumarum cupiditate, atque ambitione Regularia Claustra inquinen

258쪽

rus Secularis 3 2'. Quoniam Clerici, ae Presbyteri, non iisdem institutis, ac praeceptis imbuuntur, secus autem est de Regularibus : inde fit, ut ibi Regulares unius

ordinis, Caducarum rerum ambitione , pravisque cupiditatibus in transversum agunturi eadem vitia, ad posteros transeant, nec meliores Inquisitores, Uicarios , ossiciales sperare liceat imposteriim : non idem de Clericis, ac Presbyteris timendum est, si malo quodam facto accidat hos Clericos, hos Presbiteros minus pios esse, atque a malis cupiditatibus non admodum alienos , & ad Inquisitionis munus summa, qua decet integritate gerendum parum aptos : facile est, ut succedentibus temporibus meliora speres. 3. Clerici Seculares notiores sunt, magisque comperti Episcopis suis , aliisque

pluribus et Contra vero, is, qui ex Regularibus disjunctae alicujus Regionis , ac saepe non satis notae familiae eligitur , aut Inquisitor, aut Inquisitionis Uicarius, aut alterius gradus, ac nominis Officialis , a Ρrovinciali, aut Generali Magistro sui ordinis 1 ad istos gradus proinponitur , vel a S. Ossicii Commissario

Generali: quibus autem artibus, fraudibus , commendationibus, muneribus haec omnia peragantur , ut modo aliquid mi

259쪽

eitiae, consuetudini, spei detur , modo

Patriae, aut honsanguinitati, supervacaneum esset, in re compertissima Curiae Romanae Praelatis, ac Cardinalibus, diutius immorari. o. Propria Regularium sunt Partium studia, quibus in proprium Ordinem feruntur ue reliquis vero, aut omnibus , aut nonnullis aemulatione, ac con-tcntione insensissimi sunt. Testantur hoc abunde innumerae RE-gularium discordiae, ac perpetua dissidia: ita ut inter aemulas nationes sanciatur interdum plurium annorum pax, inter Dominicanos , ac Francis canos , vel Jesu itas; sive ex Controversia Conceptionis, sive ex Quaestionibus de gratia, perpetuum. bellum intercedat. Hujusmodi studia partium a Seculari Clero remota sunt. r. Ρlura sunt, quae Secularis Cleri Alumnum in Officio continere, Regularem vero nequaquam possunt. Cogita Dominicaiios.

illos duos Spoletinae Inqui sitionis, effractae Clausurae, & sacrilegorum Incestuum reos : aufugere illi scilicet, excesserct Ecclesiastica Ditione, niim iis, remotuqaliquis Conventus deerit, quo recipiantur 3 Haec nimirum spes quam magnos animos addat . gravissimo cuique audendo facinori, quis nesciat 3 Laicus autem ,

aut Secularis Clericus , si quid hujusmodi

audeat ,

260쪽

studerat, quae illi spes esse reliqua potest

Ex his, per temetipsum caetera intelliges. Facillima loci , ac domicilii commutatione, facinora sua ista purgat Regularis Frater: ut commutationis ipsius spe proposita, eadem facinora promptius aggrediatur, eadem aut similis ratio est, sive esset de Franciscanis, Augustinianis, Carmelitis , Theatinis , Jesu itis, Barnabitis, omnibusque denique Regularibus

quos omnes ad hujusmodi res minus aptos, imo vero ineptos Censeo.

Conjicio quid secum ipsi animo .reputent Dominicanorum plurimi : ut ut vera sint, quae hoc capite disputata sunt de Dominicanis Inquisitoribus jure , ac merito suspectis, atque invisis ab universo reliquorum Regularium coetu. Quid inde Z oderint , inquiunt, dum metuant. Non dubito quin hanc vocem saeptiis inciti usurpent, eorum quos dixi satis plu- .res. At hoc est sibi consulere 3 non Ecclesiae Romanae, ejusque .honori, famae ,

dignitati, auctoritati , Iurisdictioni. Si

Dominicanam tyrannidem una cum Romana Curia , ex qua universa ea potestas in Domini canis exi stit , magis hi Regu- .larium coetus oderint, an non hoc satis , superque est 1 ut eadem odio habeat orbis universus p Nimirum per orbem uni

SEARCH

MENU NAVIGATION