Commentarium in Bullam Pauli 3. licet ab initio, datam anno 1542 qua Romanam Inquisitionem constituit, & eius Regimen non Regularibus, sed Clero Seculari commisit. ... Accessit Appendix HistoricoTheologica de Proscriptione sub annum 1725 ..

발행: 1750년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

versum eoetus ii protenduntur Quod si eo usque abalienato animo sint in Romanam Curiam , quam a Romana Cathedra, saxis acute plures distinguunt vide

Raynaldum ad annum n. 37. ut quos animi sensus interius combiberunt , eosdem in aures 'Clericorum, Latingorum , Magnarum , Regum erudient et pessime utique consultum erit, utilitati bus quam plurimis Romanae Curiae et M utinam experientia non testaretur 3

duobus siquidem istis postremis Seculis ,

mirum quantum Dominicana Potentia excrevit 3 nam dic Inquisitionis lacultas ad plurima praeter Haeresim extensa est, reper Dominicanum Commissarium ac stibis alternos aliarum Urbium Inquisitores , qui paucis exceptis sere Dominicani sunt, magnum hoc Tribunal Dominicanum potius , quam Cardinalium , dc habetur,& appellatur. His adde Congregationem Indicis, cui Dominicanus Frater a se- oretis constitutus qui pro suo nutu dc. arbitrio Censuras omnes , Librorumque proscriptiones moderatur , potiori etiam autoritate, quam Commissarius in S. Inquisitionis ossicio. Adde summum librorum imprimendorum imperium Dominicano S. Palatii Magistro concreditum. Quantum autem Potestatis Domi-

262쪽

hicano ordini supra reliquos accrevit ,

tantundem abalienatos esse reliquos a

Curia Romana , quicunque Regulares noverit, mini md dubitabit. Mitto suspiciones iniquitatis, atque injustitiae, quas sibi a Dominicanis metuunt jure , ne an injuria non disputo; sed metuunt tamen. Quidquid in ordine Dominicano peccatui contra Dei, & Inquisitionis Leges, non ab aliis Regularibus sciri: quidquid hac super re peccatur in reliquis Ordinibus sciri a Generali Dominicanorum , 'si primarius S. Ossicii Consultor est, sciri

a Commissario Dominicano cum socio, sciri a S. Palatii Dominicano Magistro :haec enim tam ardua sunt, ac dissicilia; uc Regularium genio vix tolerabilia videantur. Eoque magis , quod ea Magistri Generalis Dominicanorum scientia ,

haud mere speculativa est, & ad praximinutὶlis : Cum enim sciat , quidquid per

suos Fratres in S. Ossicium:delinquitur :potest, auditis prioribus accusationibus ;malorum occasiones praecidere; jubere, ut Megulatis , in quem accusatio intentata

sit , alio divertat, aliud munus subeat, aliis curis implicetur , nihil hujusmodi per Generale, aliorum ordinum fieri li-Cet , nullum tale remedium adhiberi. Qui autem fieri potest , ut dum haeci Regu-

263쪽

lares reliqui expendunt, benevolentia ,

atque amore in Romanam Curiam , non ira potius atque odio accendantur Z Duobus autem his ipsis Seculis, quibus & ad hoc fastigium imperii Dominicani pote stas evecta est , Regulares reliqui

jecti, ad Dominicanorum pedes cornpressa, conculcatique sunt , utrumne Catholicorum Regnorum in Romanam Curiam existimatio , ac benevolentia Imminutionem passae sint, utrum ejusdem Curiae, Autoritas , Jurisdictio , sive ut castigatius loquar , Autoritatis ac Iurindidi ionis usus, incrementum acceperint, an vero decrementum , aliorum esto judicium. Quamquam ita res perspicua omnibus sit , ut Peritiorum Iudicium nequaquam requirendum necessario videatur : Itaque Romanam Inquisitionem per' Dominicanos administrari ι eorum Comin

modis utile quidem , Romanae Curiae vero admodum perniciossim : cum hac agendi ratione non Regularium modo , ed Orbis Catholici universi existimatio, ac benevolentia in hanc optimam Curiam in dies imminuatur. Quamquam haec se ipsis perspicua sint, proderit tamen plurimum exemplo ali-.quo , veluti intento digito demonstrare

fusius, quod alibi brevius indicaver m.

264쪽

Cum sancitum fuisset in Lateranensi Conis cilio sub Leone X., ut libri Typis edendi, Romae quidem ab Urbis Vicario , dca S. Palatii Magistro Dominicano , extra Urbem ab Ordinariis & Inquisitoribus, qui extra Hispaniam fere Fratres Regulares erant, probarentur : revocatum id

fuit per Concilium Tridentinum paucis post annis, & in meliorem formam Cominmutatum Sess. q. , , Sacrosancta Sinodus Impretaribus modum, imponere volens, decernis, ac statuit . .

ut nulli liceat imprimere, vel imprimi facere quosvis libros de rebus sacris , nisi primum examinati probatique fuerint ab Ordinario , sub poenis Anathematis , & pecuniae in Canone Conci- ,, lii. novissimi Lateranensis apposita. '' o saluberrimo Tridentini Concilii Decreto, imperium edendorum Librorum a Fratribus Inquisitoribus , & S. Palatii Magistro avulsum, dabatur, ex toto Ordinariis , in quorum numero est Urbis Vi carius. Ita quidem Tridentini statutum est, ubi Synodus, non Dominicani imperabant. At ubi primum absoluto Concilio, universum negocium Indicis Librorum prohibitorum a Pio IV. demandatum suit Romanis Dominicanis; ac praeeipue Forerio Dominicano Episcopo

265쪽

rendum curarunt abrogatum Decretum

Lateranense: quo factum est, ut Inquisitoribus extra Urbem , in Urbe vero Magi stro S. Palatii Dominicano regnum typographicum iterum vindicaretur, Cum

amplissima Iurisdietione , quam in Libros etiam Episcoporum , & Cardinalium , magno dedecore utriusque Ordinis , & Cardinalitii dc Episcopalis exercent. Hujusmodi legem, injustam esse , ac iuri naturali, & Canonico, ac Civili ad-Versantem , plerique , maxime Regulares , proculdubio secum animo tacite re- Putabunt , quamquam non audemi id palam, ac publice prae se ferre. .

Utroque Jure Civili, & Canonico ex naturae principiis hausto cavetur, ne qui Reorum inimici sunt, iidem Iudices, acilestes sint. Licet autem Ius Civile permittat, ut inimicus sit. accusator L. qui accusare is de accus i , tamen Ius Canonicum secus decernit in cap. repellan-rur de Accusationibus. Repellantur adi,, accusatione cohabitantes inimicis, quia is infestationes , blasphemiae, assectio solet ,, amicitiae incitare. Et Canone Accu- ,, si es 3. qu. s. Accusatores , vel te-

is stes suspecti non recipiantur , nec fami-

266쪽

;, liares; vel de domo procedentes, nec se etiam consanguinei Accusatoris adver- ,, Sus eXtraneos testimonium dicant: quia propinquitatis.& familiaritatis , ac se dominationis affectio veritatem impe ,, dire solet: Amor carnalis , & timor, se atque avaritia plerumque sensus hebe- ,, tant humanos, di pervertunt opinion ,, nes, ut quaestum pietatem putent, α,, pecuniam quasi mercedem prudentiae. ', Haec in accusatoribus, locum habent , quanto magis in Judicibus p Praetere notum est innumeros esse Textus in Ju. re Canonico , quibus statuitur , quod. Laici Clericos accusare non possint ζR atio. hujus Regulae , quae suas habet limita di tiones, haec fuit , quia, inquit, . Gon Za les, Laici Clericorum iniimici esse creduntur, cum eis valde sint infelti, ob disparem . prosessionem, quemadmodum etiam dicitur in cap. LaiCos t. q. I. i, , Laicos non accusare Episcopos est ha- ,, etenus observatum , quia non sunt ejus - dem Conversationis , & oppido eis, ,. quidam infesti existunt. .: Num autem haec Dominicanis con-igruant in Franciscanos , aliosque Regu .

lares aemulos, Lector judicet: Qui etiam meminerit Doctrinae Canoni starum apud Gonzales in Cap. licet de . Appellationi .

267쪽

bus, & Recusationibus per haec Verba

,, Universitatem , seu Collegium recu- ,, sari posse vulgo dicitur ex cap. Liceti, de foro competent. Clementina ,, floralis de re judicata veluti si omnes, ,, aut major pars suspecti sint, aut Prae-

,, ses, aliusve majoris auctoritatis , cui ,, Caeteri vix ausint loqui. U Tandem audiendus Episcopus Couarruvias Pr

Elicarum Cap. 26. ,, Etiam si nuli ,, humana Lex hac de causa fuisset in ,, speciem statuta , ratio ipsa facillime

ostenderet , eorum judicia nobis fu- ,, gienda, Omnibus modis avertenda fore, quos propter odium, inimicitiam , ,, aliamve causam suspectos habemus :,, aut tandem juste opinamur maxime ,, amicos esse &propensos hisce, qui no- ,, biscum aliqua de re controvertunt. ' Hujus generis innumera non plane ignorantur a Franciscanis , Carmelitanis ,

Augustinianis , Iesiuitis , ac caeteris Regularibus : Quare & justissimum putabunt se subesse debere ordinariis , ac Uicario Urbis in. impressione Librorum . quemadmodum statuit Tridentinum, iniquissimum , atque omnino intolerandum se subjici debere Dominicano Fratri , ad quod eos maxime invitos ι cogit

Bulla Pii IU.: Imo probabile, probaba-

268쪽

lilis , probabilissimum existimabunt soposse tuta conscientia Leges hujusmodi, etiam stipatas Censuris, negligere, cum per humanum timorem licuerit. Idem esto judicium de Lege, qua . Secretario Indicis , ac Comminario Inquisitionis velint, nolint subesse coguntur, utrique nempe Dominicano. Scilicet Regulares, qui Dominicanum imperium patiuntur, homines minime bardi, ac stupidi acute theologizant in rebus suis , sibique, atque aliis in memoriam revocabunt illa S. Isidori , quae S. Thomas probat. 22. Q. 9s. art. 3. Erit Lex honesta, justa, pos-- sibilis, loco , temporique ConvenienS, nullo privato Commodo, sed pro com - , , muni utilitate. V Vel illa ejusdem S.I ho-maz qu. 96. art. q. ,, Injustae sunt Leges .... ,, eX forma, puta cum inaequaliter onera mulis,, tis dispensentur : etiamsi ordinentur ad , , bonum commune: &hujusmodi magisse sunt violentiae, quam Leges , unde ta-- les Leges non obligant in foro con- scientiae, nisi forte propter vitandumis scandalum.

Rogo jam , quotquot sunt aequi rerum aestimatores, &: Pontificiae utilitatis studiosi , atque amantes , num hujusmodi Regulares imbuti hac doctrina , bona, an prava , non disputo, sed hac tamen

269쪽

doctrina. imbuti, de iniquitate nonnullarum Romanarum Legum: num, inquam laciles futuri sint ad redarguendos Clericos, aut Laicos Cisalpinos, Ec Transalpinos , qui & ipsi de alicujus Pontifi-eiae Constitutionis iniquitate Conqueruntur Θ Profecto , quantum ego conjicio , ipsi malorum non ignari, discent miseris

succurrere , nec magnum Germanis ,

Hungaris, Polonis, Belgis, Gallis, Hiia panis , imo etiam Venetis, Sabaudis , Genuensibus , Siculis, Neapolitanis injicient inobedientiae scrupulum. Donec Seculo XH. XIII. XIV. Pontificia liberalitas omnes universim Regulares Com'. plexa est , etiam cum Potestatis Episcopalis detrimento aliquo, hoc ex sua liberalitate, Commodum sensit Romana Curia , ut ad ejus honorem , atque incrementum Religiosi ordines veluti conis fertis agminibus praeliarentur , magno Pontificior autoritatis bono. Ab Seculis XVI. & XUII. ea autoritas, ac potestas concessa est: Dominicanis , Magistris S. Palatii , Secretario Indicis , Commissariis S Ossicii , ut eos nedum Romanus ille Clerus , olim rerum Dominus , ue -- dum Praesules Romanae Curiae, sed Carindinales ipsi Emi. suscipiant, invideant , atque etiam timeant: ut hinc intelligas, .

270쪽

quid de 'aliis Regularibus Judieare liceat squos non dubito mea exi stimatione fuisse, ac futuros , ut putent sibi congruere main ledictionem Heli. Regum I. Cap. 2. Et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis orael , ut desciant oculi rus, tabescat antina tua : Iam duobus hisce Seculis , quibus culmen attigit Romae Dominicana potestas , non modo tantum exitii passa est Romana Fides per Lutherum , cui malo thm occasionem, tumeausam dedisse effraenem Dominicam. Ordinis potestatem , superius evici, sed apud ipsos Catholicos plurimum detrimenti alis latum est Pontificiar autoritati : . Utrii hoc ex illo contigerit, indicent docti , ac prudentes : utrumque his Seculis contigisse indubitatum est. Usque ad Ludovicum XI. Galliarum Regem , qui anno I 83. obiit , rescripta omnia Romana,

etiam post dissidium Bonisecii VIII. &Philippi Pulchri, paratam eXecuti0n min Galliis habuere , teste Episcopo LaD stteau' in Historia Constitutionis Unigenitus lib 3. Ludovicus autem XI. cdustocavit ne Rege inscio, ac non probante ir Regnum inferrentur Pontificiae expedi

tiones, Literae , Processus , & Scripturae , nihil vero de Brevibus aut Bullis dogmaticis: jam quo res processerit duo-

SEARCH

MENU NAVIGATION