장음표시 사용
381쪽
idoneum uitae nostrae statuere. Circunspice omnem hanc mundi machinam , non e Omnia,quae in ea sunt , mortaIia de corruptioni subiecta suntὸ respice coelum,& hoc aliquando aliquo pacto dissoluetur: intuere solem & stellas uniuersas, sed nec hae quantumuis uenustae sint, perpetuo consistent: perlustra denique uniuersa animantia, tam terrestria, quam aquatilia, flores, plantas, ipsum etiam
terrarum orbem, singula & uniuersa haec fluxa & caduca sunt, & quae uno tempOris momento evanescent . harum & similium reru consideratio, hoc, quicquid aduersi nobis occurrit, merito lenire ac leuare deberet . prieterea, ut magiS confirmeris , nunquam metiaris afflictiones& mala ex semetipsis: hoc enim modo
intolerabilia tibi esse uidebuntur . sed
semper ea omnium aliorum hominum casibus comparato : sicque leuamen &consolationem exactam reperies. 1llud autem fac firmiter teneas, ut parcas coniugi. mutuo uos consolemini, & cauenelus u tuo calamitatem ipsi longe grauiorem efficias . suspectus est nobis immoderatus tuus in liberos amor, timemusq;
ne quando ob morum mollitiem dolori
382쪽
te tradens, moeroris nimii plagam accipias prima acerbiorem . Memineris uero nihil ex his, quae nobis tristia eueniunt, ac si molesta essent, recipiendum, licet tum uel maxime in ecillitatem nostram
attingant. quanui nim rationes nos lateant , secundum quas unumquodque eorum,qubd sit, a domino,quasi utile nobis tribuitur: illud tamen persuasum nobis esse debet, omnia in rem nostram fore, uel ob patientiae mercedem , uel quod anima nostra abripiatur, ne amplius in hac uita moram trahens, uitiis, quae hic dominantur , inquinetur. Si spes uitae nostrae certis limitibus circumscripta e set, merito fortasse quis aegre ferre posset, quod celerius a corpore distrahatur: sinuero , cum anima corporis uinculis liberatur, initium uitae uerae existit, iis nimirum , qui uitam iuxta uoluntatem Dei traduxere, quid tristamur perinde ac illi, qui spe omni carent λ At uiri amici priuatio facit, ut luctum aequo animo ferre nequeas. agnosco , & in tuam sententiam libenter eo : nemo enim est, qui nesciat, permolestam esse illius linctus cala..initatem, qui ex amissione uiri optimi prouenit ,1 nec quenquam adeo ferreum
383쪽
esse scio, qui cum acciperet hunc , qui cuilli consuetudo erat, ex hominum coetu raptum, illius mortem, non ut pro
prium casum aestimet. QSod si hi , qui ulteriori propinquitatis uinculo sunt coniuncti, sic moleste ferunt separationem uiri coniuncti,quo dolore par est tua antimam affici, ob dissectionem ueluti quadam uiri coniunctissimi quae reuera non minus est acerba, & grauis, ac sii media corporis nostri pars abrumperetur . In huiuscemo ii uero, uel etiam tristioribus fatalis infirmitatis nostrae casibus, quamnam' consolationem adhibebimus per petua & ineuitabilis est illa Dei nostri costit utio, ut omnis, qui in lucem hanc prodierit, tandem conuenienti tepore etiam decedat.quod si ab Adamo ad nostra haec saecula usque talis rerum humanaru status semper fuit di est, ne, quaeso, grauiusseramuS communes naturae aerumnas, sed' potius grato animo suscipiamus sanctam Domini uoluntatem atq; ordinationem. Semper quidem sacrosanctae scripturae explanatio, & doctrina summae est consola tionis & utilitatis, sed uel maxime tali in
tempore. memoria idcirco repete conditoris nostri decretum, quo omnes, qui
384쪽
ex terra orimur, in terram rursum conuerti iubemur: nec quisquam adeo est magnus, qui di lutionem effugere,&illa aeterna sententia superior esse possit. licet formosus quis& omni admiratione dignus sit, strenuus simul ac omnibus
animi uirtutibus exornatus: nullam i men in alteram partem habet exuperantiam. sed quia homo est, naturae concedat necesse est, ut Adam , Noe, Abraham, Moses, aut ut alius quispiam eius. dem naturae particeps. unum reuera humanae naturae omni admiratione dignum exemplum nobis conditor nostri in Mose expressit, quem uirum sic effinxerat, ut omnes in illum oculi conticerentur, Omnisque lingua res ipsius praedicaret . pictores & statuarij longe a dignitate ipsius aberrant ; historici res eius praeclare ac ex uirtute gestas dum enarrant, ad fabularum incredulitatem plane deueniunt. unde plurimi nec fidem adhibere uolunt his , quae tristia de ipso circumseruntur,
neque omnino credere, hunc talem morte extinctum esse . perpessus tamen ea est, quae & coelo, & astris , & terrae aliquando contingent. QPare sic calamitatem tuam metiare, ut neque eam e corde eti-
385쪽
D. BASILI Dcias: nec ita tristitiae indulgeas, ut illi
prorsus succumbas . uelim tibi persuadeas, eos, qui hoc in saeculo amicitia copulantur , post uero morte disiunguntur, uiatoribus seu itineris comitibus esse persimiles, qui unum ac idem iter ingredientes, etsi ob assiduam inter se conuersationem consuetudine uniuntur, tamen postquam commune iter confecerint, necessario & distrahuntur, & diuersa itineiara suscipiunt, nec conuictui mutuo & co- tractae familiaritati inhaerentes, ea, quae principalis propositi erant,negligunt, sed causam & scopum, quae eos a principio mouit,intuentes, quisque ad peculiarem& proprium instituti sui finem tendit naut his diuersus utar erat scopus , contingit uero, ut inter eundum familiarit tem inter se contraherent; ita etiam in uita hac peregrinates, quilibet proprium& peculiarem uitae terminum propositum habet. & licet matrimonio atque aliis uitae huius communis uinculis societate inuicem astringantur, ne quidquam tamen haec morantur, quo minus ad prestitutum terminum,quem superare nequeunt, tendant, atq; mutuo disiungantur. Grati igitur est animi, non moleste ferre separationem
386쪽
rationem hominis tibi necessitudine uel maxima coniuncti, sed potius ob eam societatem, quam a principio iniuistis, gratiam habere ei, qui ut iniretis,conces-ῖt . at tu cum tibi incolumis esset uir, cufilius flores,aut quiduis tale, quod defles, nunquam gratiam habebas ei, qui te rebus praesentibus cumulauit, immo eorupertaesus, ob ea, quibus carebas, conquerebaris et nam, cum uiro uno cohabitareS,
quod filios non haberes,angebaris; at iis adeptis, aut quod non essent tales, quales cuperes , aut quod deest i diuitiae uel aliud simile, conquerabaris. ita infati bilis cupiditas, nunquam non inuenit, quae desideret. Quare sedulo cauendum
duco, ne, dum praesentes amicos non agnoscamus, sublatos uero prosequamur& complectamur, nobismetipsis necessarias amicorum priuationes paremus. si enim ob praesentia bona, quae Deus in nos contulit, non agimus gratias, merito nostro earum nobis ablatio contingit. Nam quemadmodum oculi, quae nimis apposita sunt, non tudent, sed distantia quadam opus habent; ita etiam ingratae animae, in bonorum demum ademptione gratiam praeteritam percipere uidet
387쪽
tur. dum bonis fruimur, iis minime contenti nulla largitori gratiam referimus: ubi illis priuati sumus, beneficium agnoscimus, beatumq; praedicamus. Verum nos posthabita rerum praeteritarum, reabsentium tristitia , discamus potius ob praesentia gratias agere, illaque aequi ac boni consulere; fateamur in aduersis medico sapiente opus nobis esse; in secundis, modica disciplina.& castigatione; dicamus, Bonum est,domine,quod humilem reddideris me; fateamur non esse dignas nec comparandas huius saeculi aeruis innas ad gloriam, quae in nos conseretur; dicamus denique,non satis digne ob scelera nostra, cum grauiora promerueramus, flagris nos caesos; ac dominum inuocantes precemur, castiga nos domine, ueruntamen in iudicio & non in impetu irae tuae . nam dum redarguimur a domino,castigamur , ne cum hoc mundo condemnemur . in splendidiore autem uitae cultu illam Dauidis uocem tollamus ,
Quid retribuam domino pro omnibus, iquae tribuit mihi λ recte sane ambigit uateS, suamque tenuitatem ac infirmitatem
agnoscit, quod nihil habeat retributione dignum, pro his summis ac infinitis beneficiis,
388쪽
nesciis, quae Deus in nos subinde confert . ac sane longe maiora in posterum nobis promittit, & quidem ea , quae nec oculus uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparauit Deus iis, qui ipsum in oculis ferunt, &qui eius uoluntatem sanctam obseruant. Haec tanta bona faxit omni u praepotens Deus, ut & nos, carnalibus istis perturbationibus purgati, consequi ualeamuS,
gratia & benignitate domini nostri Issu Christi, cui gloria & potentia in sempiaternum tribuatur. Amen. Veneti s Ioan. Gryphius excudebat. M. D. L XI I I I.
