장음표시 사용
371쪽
D. BASILII frustraque stultitiam lugebis istam. In
cuiusnam modi tempuS mandatum Do
mini disters dum uita suppeditabit, inquis , fruar uoluptatibus, ubi autem decessero, faciam quae sunt a Domino praecepta . cum uiueres teipsum mandato
ante posuisti, post mortem & dissolutionem mandatum hostibus ac inimicis pretulisti ; Ne enim, inquit, accipiat ille, accipiat Christus. quid uero haec agendo facis Θ inimicos' ste ulcisceris,an in proximos beneficus es λ Non est itaque anxie lugendus ex hac uita discessiis uiri etiauel maxime sancti, sed magis deploranda natiuitas, & in hanc uitam ingressus, qui reuera per ignominia fit, sordium ac fastidij plenus, atque sane per ea, quorum ne conspectum quidem, etiam natu maiores, facile ferre possint. talis autem carnalis natiuitatis nostrae ingressus, naturae necessitate constitutus est; at exitus &uitae discessus pretiosus ac illustris habe
tur ; non quidem in genere omnium hominum , sed eorum tantum , qui sancte& iuste uitam hanc transegere. Pretiosa itaque mors est, sed natiuitas nequaqua. e seminatur enim , ut inquit ille, in igno- minia, surgit in gloria. plantatur in comruptio-
372쪽
ORATIONES. 3 Iruptione, resurgit sine ullo uitio . Quan . do in Iudaismo moriebantur homines, execrada & detestabilia eoru erant cada uera:at nunc siquis mortem Christi causa oppetit, pretiosae sane eius sunt reliquiae . Antea quidem in mandatis datum erat facerdotibus & Nazaraeis, ne se aliquo mortuo inquinarent, & siquis mortuum contigisset, pro immundo habebatur, uestesque eius abluebantur ; nunc autem ille,qui contingit ossa martyris, quandam sanctificationis societatem, & eam gratiam , quae corpori insidet, assumere putatur. praetiosa etenim est coram domino mors sanctorum eius. Conferto cum generatione mortem , & desines deflere eum, qui ex hac uita ignominiae & miseriarum plena migrauit . Sermo quidem diuinus nobis praecipit , exultare& laetari cum iustis , cum iis uero , qui ex poenitentia lacrymas profundunt, lugere ac lamentari, & deflere eos uel maxime , qui nullo dolore, nec affectionis sensu tanguntur, eo, quod neque intelli gant, quomodo & quam misere pereunt.
Non tamen existimandum est, eum, qui ob hominum mortem una cum lugentibus fiet, praecepto diuino satisfacere,
373쪽
cum neque medicus ille sit probandus, qui dum aegris auxilium ferre debeat, seipsum inficit, ac morbis plenum reddit. Dauid amicum Ionatham lugens, etiam inimicum simul defleuit suum : in - quit enim, Moerore conficior tui causa olonatha, & uos filiae Hierusalem Saulem
deplorate . diuersa tamen ratione; hunc
siquidem deflet, ut qui peccatis inquinatus sine poenitentia euiuis excesserit, at illum Ionatham, ut eum, qui se socium uitae omni tempore ipsi praebuerit. Mors sane cunctos manet homines, praestoque adest, iis terminis uitae expletis, quoS
a principio unicuiq; nostrum praescripsit diuinum Dei praepotentis iudicium, qui ex longinquo , quid nobis singulis expediat,prospicit. Sed fortassis filii tui,quem
in delitiis habuisti, obitus animam tuam grauius perturbat atque affligit λ neminem profecto, o amice, tam adamantino pectore esse arbitror, nec tam omnis humanitatis expertem , qui sine ulla perturbatione ferre possit id, quod accidit, cuiuSque animam ualde casus illius filii non affligat, qui illustris familiae haeres, qui gentis fulcrum, qui patriae speS ma-.
ima , qui parentum probatissimorum soboles
374쪽
ORATIONES. 3 et soboles praeclara, qui denique sub multis
precibus ac cura solicita enutritus in ipso aetatis flore , e mediis manibus parentum ereptus , discessit . haec nonne emolliant cor etiam plus quam ferreum Z nonne dissoluent naturae penetra-Jia , atque in commiserationem adducent euerum si ob eas res, quae nobis acer hae accidunt, lamentari ac lacrymis sedare uellemus, profecto ad eam rem omne tempus uitae nostrae nequaquam nobis sufficeret: & licet cuncti homines nobiscum lugerent, efficere tamen non possemus, ut luctus noster affectione careat, nec unquam lacrymarum uis, sit quantumuis uel maxima, explere & sarciret ualebit iacturam earum rerum, quae ad uersae eueniunt. Proinde uos adhortor,
ac sedulo moneo, ut ueluti generosus quidam & fortis certator , aduersus plagae magnitudinem consistatis, & grauitati, tristitiae non succumbatis, nec animam uestram conficiatis, illud persuasum habentes , quod quanuis rationeS noS eo rum,quae a Deo aguntur, praeteream, gratum tamen & acceptum nobis esse debet
quodcunque a sapientissimo, & eo, cui nos cordi sumus, es: factum, atque ordinatum a
375쪽
D. BASILII natum , etiamsi sit laboris & molestiae plenum . ipse enim probe nouit, quid ex usu uniuscuiusque sit ,& quomodo id disponere debeat, tum etiam cuius rei gratia inaequales uitae terminos hominibus praestituerit . Torquentur quidem homi nes in investiganda causa, cur alij celerius hinc euocentur, alij uero in longius tempus, ut hac calamitosa uita affligan
tur, reseruentur et actum tamen agunt,
nec unquam huius rei causam indagare possimi. Itaque par est, in omnibus nos eius benignitatem adorare, nec aegrae serre, immo recordari uocis illius praeci rissimae ac decantatae, quam magnus ille athleta domini protulit, cum circa mensam, uno momento temporis, decem liberos deletos atque contritos cerneret,
Dominus dedit, dominus abstulit, sicut domino placitum est, ita etiam faetim est . hoc nobis In exemplum proponamus . aequale siquidem praemium a iusto iudice tribuetut iis, qui etiam aequalem ac eundem animum fortem ostenderint. non me hercule orbati sumus filio, sed expetenti reddidimus; non evanuit uita ipsius , sed in metuis commutata est ;non terra absorpsit, quem paulo ante in oculis
376쪽
oculis ferebamus nostris, uerum coelum recepit; expectemus paululum, & simul una cum eo, cuius tanto desiderio flagra muS,erimus. Neque enim longe abes: tempus dissolutionis, & terminus praescriptus harum omnium rerum,quae in hoc mundo extant: nam in hac uita, perinde ac peregrinantes in itinere aliquo, ad idem omnes hospitium tendunt, in quo quidem licet alter alterum praeueniat, uel alius iam abiit, alius uero adhuc eo tendit : omnes tamen unus ac idem excipiet finis .nec qui qua refert, celerius an tardius hoc iter conficiamus , cum omneS
nos& illud ipsum iter, & non aliud faciemus, & idem etiam manet diuersorium. Revoca tibi in memoriam patre tuum, quod diem suum obierit . quid igitur mirum e mortali genitum, mo talis filii patrem te esse λ quod autem mortuum dicis ante tempus legitimum, &priusquam uita se explesset, & ad certa aetatis mensura peruenisset, & ante quam hominibus claresceret, & successionem generis reliquisset; haec sane omnia luctum non augent, sed potius consolatio nem afferunt, quod non reliquerit hoc inmundo orbos liberos , quod non uxorem Tom. a. E uiduam
377쪽
uiduam , aut aerumnis infinitis expositam aut paulo post: alij se uiro coniungens, prioris penitus oblita, liberos eius despicienteiri atque negligentem , illud uero quod non longius uitam puer produxerit , quis es , Obsecro , adeo mentis emotae, qui hoc non maximis in bonis enumeret ' nam logior hoc in mundo conuersatio, plurium infinitorumque peccatorum occasio existit . . Cur , obsecro, mortaliter de mortali sentire non assueui
sti, sed improuisam si iij mortem suscepisti Z si quis tum, cum primum tibi filii na
tiuitas nunciata est , ex te quaesiuisset, cuius nam modi est: id, quod recens natu
est quidnam responsi dedisses. λ num aliud, quam hominem esse t quod si homo , etiam mort lis, cum ea lege nascimur , ut moriamur. quid igitur praeter opinionem accidisse eiulas, quod occiderit ille , qui mortalis erat Θ non uides lunam augescentem , & pos: deficientem ; terram forentem, & exiguo spatio marcescentem quid igitur mirum, si Scnos pars mundi cum si mus, eorum etiam, quae ex mundo sunt, participes sumus Θ Filii charissimi, aut uxoriS, quam exanimi sententia duxeras, aut alterius cuius -
378쪽
dam ex amicissimis, omnique beneuolenti oniunctis, priuatio moerore te aiastigit , nihil professo graue atque molesti homini provido accidit , & ei, qui rectam rationem, uitae ducem habet, nec secundum uulgi consuetudinem uiuit. Imperitorum sane & parum a natura informatorum est, grauius ob consuetudinis
separationem angi, & difficulter ac ini quo animo eam ferre, id quod bruta animantia faciunt . Vidi etenim ipse aliquando bouem ad praesepe lacryniantem , cum contubernalis ipsius morte ereptus esset . Nec tamen ego aequum esse censeo, silentio id, quod acerbe no bis euenit, penitus praeterire : neque etiaprohibeo, quin matres lugubres sermones ad suos conuertant; quandoquidem non me latet, quales matrum sint affectus , & quatenus conueniat ob reS prae sentes dolori indulgere . Filio orbatus eo, quem omnes matres laudibus ad coelum usque efferre incolumem solebat, ac sibi etiam tales esse liberos optabant, mortuum uero uehementer, perinde ac si quaeque proprium suum natum tumulasset, luxere: eius silij e uita excessus ingentem parenti attulit plagam ; cum illo
379쪽
enim familia amplissima , ac genus Illustre, quasi unico sublato sustetaculo, concidit . Heu, tantum ne praui daemonis insultus mali perficere ualuit Θ heu tantumne dolorem terra suscipere soletia ipse forsitan, si modo ei aliquis commiserationis est sensus, tetricum illud sp ctaculum horruit . haec & similia animus
doloris impatiens nobis subiicit, quae singula quis, quaeso, uerbis consequi potest pSed istis posthabitis credas mihi uelim,
res nostras Dei prouidentia non carere , quemadmodum sacrum eius Euangelisi aperte docet, in quo scriptum legimus, Passerculum non cadere sine uoluntate patris coelestis. quare quicquid factum est,uoluntate conditoris factum esse credito , cui quis,quaeso,obuiam ibit Feramus itaque aequo animo quodcunque nobis humanitus eius uoluntate accidit: nam moleste ferendo malum non corrigimus , & nosmetipsos pessimdamus. Ne, Obsecro, in crimen uoces iustum Dei iudicium . stolidi atque inepti sane sumus ad exquirenda eius iudicia inuestigabilia. istud est tempus, quo dominus chariatatis in se tuae periculum facit; istud, quo tibi licet, eadem praemia ac bona ob tolerantiam
380쪽
ierantiam. consequi, quibus & martyres affecti sunt. Imitare Machabaeorum ma trem , quae quan uis septem filios morte deletos uidisset, non tamen lacrymis ac Iuctui sese tradidit, neque uocem emisit muliebrem , sed Deo egit gratias, quod illos igne, ferro , ac aliis molestissimis uinculorum suppliciis ab hac carne dissoluisset quam etiam ob causam & a Deo probata est, & ab hominibus in hunc usiaque diem celebratur . At dicet hic aliquis, ingens est luctus, summus dolor, nec alius similis huic . assentior mehe cute,& fateor, sed magnae etiam sunt merces a domino repositae iis, qui aerumnas sustinent. Q iando, o mater, puerum in lucem edidisti, & Deo pro beneficio gratias egisti : num ignara prorsus eraS, mortalis ipsa cum esses, mortalem eum te
etiam peperisse ' quod si istud te non latuit , non tibi mirum uideri debet, si is uitam cum morte commutauit, qui ea lege natus erat ut occi deret. Sed inquies, illud nos affligit quod intempestiue excesserit. immo fortasse potius opportune ; quandoquidem nos ne exprimere quidem nec intelligere possumus, ea, quae nobis expediant, minus certe , terminum