D. Basilii Magni, Archiepiscopi Caesareae Cappadociae, De moribus orationes 24., a Simone Magistro ac sacri palatij quaestore ex eius scriptis olim in unum congestae

발행: 1564년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

D. BASILII simile quiddam mihi pati uidentur his,

qui in carceres conduntur; quorum nonnulli longiore tempore uinculorum aerumnas sustinent, nonnulli citius e uinculis emittuntur; sic & animae nostrae affectae sunt, quarum aliae multum sane temporis in hac uita permanent, aliae uero Ocyus

ex uita hac migrant, secundum analogia ac proportionem dignitatis uniuscuiusq;, Deo Opt. Max. prudenter, ac sapienter,& sane ita, ut mens hominis cogitatione consequi non possit, res nostras gubernante atque disponente. Vt enim illi, qui in nauigiis dormiunt,casu ac fortuito a uento ad litora deferuntur, etiamsi ipsi neminimum quidem sentiant , cursus tamen ipsos ad finem ducit; ita etiam noS ,

tempore uitae nostrae praeterlabente, ue luti continuo ac perpetuo quodam motu , ad proprium terminum uitae nostrae,

cursu quodam, qui uix percipitur, delabimur . Viator, o homo, ueluti quidam es in hac uita; omnia praeteris, omnia a tergo relinquis ; conspexisti in uia plantam , aut herbam, aut aquam, aut quod uis aliud huiuscemodi, paululum iis oblectatus, praeteriisti: rursus incidisti in lapides , in valles, in rupes praxisas, in scopulos

362쪽

ORATIONES. 26pulos, in paludes , aut etiam in feras, inreptilia, in spinas, aut in aliquas alias res

molestas; paululum his perturbatus, mox rursum ea reliquisti. talis etiam est uita haec humana : nam neque res iucundas stabiles, neque tristes satis firmas continet. hodie agrum tuum coluisti, cras alius,& mox post illum alius eundem colet. uidesiae agros hos , hasque magnifice extructas aedes ξ Dij boni, quot iam nomina unaquaeque harum , ex quo extrudita sunt, mutauit; quae huius paulo ante esse dicebantur, nuc ab alio nomen acceperunt; & quae iam in istius uenerunt ditionem , exiguo temporis interuallo in alterius dominium transeunt. Num i itur uita nostra similis non est uiae Pquae cum aliosi subinde transeuntes mutet, Omnestamen habet mutuo se insequentes. Omnes , quidem uiaS, quae ad urbem ex urbe aliqua ducunt, declinare possumus, & si uelimus, integrum est eis se non committere ; at uitae huius nostrae uia, etiamsi

cursum differre maxime cupiamus, ut tamen nos comprehendens , ad eum nos trahit terminum, quicunque nobis a Deo

fuerit praescriptus . nec fieri potest, ut,

qui semel eam portam, quae ad hanc du-

363쪽

non aliquando ad finem illius perueniat. Nolite igitur, obsecro , maiori honore afficere res ignominiosas, quam res pra claras , magnoque honore dignas, nec sitis iniqui rerum aestimatoreS , uitam mortalem, immortali ac beatae anteponenteS . nam praeter illas ignominiosas

perturbationes, quibus plurimi eorum, qui uoluptatibus dediti sunt , student,

etiam rebus iis, quae uitae huic inseruiunt, animae praestantiam inflectunt , ac eam , quasi in seruitutem quandam carnis adducunt . ubi autem seruitus, ibi etiam ignominiam esse patet. Proinde fagienda nobis est haec uita , cui inhonestas quaedam adnata est . Nihil enim , inquit ,

ille, egregij facio, me ipsum tibi domi

no meo tradens; semus tuus cum sim , possessionem tuam ad te defero. quan doquidem omnis res condita, eius in do, minio est, a quo facta atque creata est. Q apropter eum hominem, qui in carne uiuit, ceu peregrinum & accolam quedahic esse conuenit, ut, qui cum ex hac uita decesserit, propriis in locis sit conquieturus. Unde Abraham in uiuis existens , cum extraneis tanquam peregrinus &a

uena

364쪽

ORATIONES. a Tvena quidam habitabat, neque pedis uestigium propriae terrae postedit, ad sepulturam saltem propriam sibiipsi terram,

quae eius corpus susciperet, comparauit. Longe itaq; ad uitam degendam est beatius , non adhaerere iis rebus, quae sunt in terra,veluti propriis , nec hanc, quasi naturalem complecti patriam, sed in hoc

uitae statu, tanquam ex condenatione ali qua simus grauati, perseuerare,no secuS,

ac si a iudicibus quibusdam , ob certa facinora in exilium pulsi hic exularo iussi essemus. Diuitiis gloriaris λ ob maiores tuos superbis λ splendor te effert patriae Zob corporis denique uenustatem, ac COS, qui tibi ab omnibus tribuuntur honoreS, altos summis spiritus λ Mortalem te,quae so, esse recordare; terra equidem es, in terramque rursum dissolueris . circuspice

eos, qui ante te similibus sese splendoribus efferebant, ubi nam sunt illi, qui ciuilibus dignitatibus ornati erant λ ubi inuicti rhetores Θ ubi duces λ ubi dinast te Zubi tyranniὸ nonne omnia puluis λ nonne fabulaὸ nonne in paucis ossibus memoria uitae ipsorum conseruatur λ conteptare sepulchra, uide num poteris discernere, quis nam seruus, qui dominus , quis pau-

365쪽

D. BASILII per, quis locuples fuerit λ diiudica, si tantum tibi est ingenij, uinctum a rege, robustum ab imbecilli, formosum a deformi : hoc modo si naturae fatalem cursum tecum expenderis , nunquam mehercule intumesces. Quam enim utilitatem homini locupleti mortem ladem oppetenti afferunt diutiar cum eas nec secum auferre possit, nec quicquam aliud ex usu earum lucri facit, excepto, quod anima ipsius in hac uita ab adulatoribus delinita atque beata praedicata sit. nam ex hac uita decedens, omnem prosecto hunc ornatum relinquet, uix unum indumentum

capiet, quod ipsius uel et pudenda, idq; etiam tum demum , si seruis humanioribus , qui ipsum ad sepulturam amicient, ita uisum fuerit . bene mehercule cum illo agetur, si paululu terrae nactus fuerit, eaque propter commiserationem ipsi ab iis, qui ei iusta facient, largita . qui quidem ipsi talia praestant , ob communis

saltem humanae naturae reuerentiam , non

illi hoc tribuentes, sed nudam humanitatem uenerantes. Proinde nihil ex iis reb us, quae in uita iucunda habentur, &ob quas plerique insaniunt, nostrum reuera esse putemus. aeque enim haec ab o- mnibus

366쪽

mnibus alienissimae sunt, tam ab iis, qui his frui uidentur, quam etiam illis, qui

ipsas nec attingunt quidem . neque enim si aliqui aurum ingens in uita congesserint, proprium ipsorum perpetua permanet, sed, aut a uiuis adhuc, quantumuis ipsum omni ex parte coarctent, ad potentiores delapsum, aufugit, aut iam iam animam agentes deserit, nec vult simul cum eis, qui illud tenuerant, peregre proficisci. unde plerunque illi , qui , dum

ab eo, qui uiolenter animas a misera hac carne separat, ad fatale hoc iter trahuntur , frequentes se ad pecuniam conue tunt, ac labores propter hanc ipsam in iuuenili aetate exantlatos deflent ; at illa iam tum etiam aliorum spectat manus, nihil ipsis praeter afflicta memoriam insatiabilis auaritiae, ac laborii, quos in colligendo consumpserant, reliqui faciens. Ii cet enim quis sexcenta terrae iugera possideat, & magnifice extructas aedes inhabitet, animantium omnis generis greges alat, & omnem denique inter homines principatum teneat: non tamen his per petuo fruetur; uerum breui temporis spatio dominatus, aliis rursus facultate ac

opulentia illa cedat necesse est, ipse exi-

367쪽

guam terrae partem subies, saepius etiam ante ipsam sepulturam,& multoties priusquam hinc discedat, ad alios & fortassis

hostes bona sua transire conspiciet. Num ignoramus, immo in propatulo est, plurimos agros, domos, ciuitates ac genteSaliorum dominorii nomina, amissis prioribus, accipere, etiam uiuentibus ac ualentibus iis, qui ea & acquisiverant & te nuerant non videmus olim seruitutem perpessos,ad summas dignitates euectos pdomini uero aliquando in numero seruorum esse percupiebant, & a suis propriis seruis subacti, in seruitutem uenerunt, rationibus rebusque ipsorum de repente , ueluti in tesserarum iactu , transmutatis. inloties itaque herbam sceni ,

floremque uenustum conspexeris, fac tibi in mentem ueniat humanae naturae fatalis fragilitas, ac recordare eius similitudinis, quam Esaias propheta ille magnus proponit , inquiens, Omnis caro ut foenum & omnis gloria hominii ut flos forni. qua sane similitudine commodissime propheta complexus est , humanae

uitae breuitatem, & fluxam commodorueius laetitiam atque uoluptates. equidem

hodie uegeto aliquis est corpore, diffluit delitiis,

368쪽

delitiis, praestantem & gratum ei colorem flos aetatis praebet, animo magno ac sorti est praeditus; cras uero is ipse miserabili apparet specie , quam uel tem pus dedit, uel morbus immutauit. alius abundantia pecuniarum suspicitur , aia

sentatorum magnuS numerus, & cohors amicorum fictorum , qui eius captant auram, eum circumstat , multitudo cognatotum praesto est, comitatus illum sequitur infinitus; cuius alij in mensa ministrant, alii uero necessaria munera tuentur. at hos dum secum exiens & rediens trahit, in odium eorum, qui se adeunt,

incurrit. adde si placet, ad diuitias potentiam quandam in Republica , aut

etiam regum honores, gentium gubernationem , aut exercituum principatus, praeconem praecinentem, lictores fasces praeserentes, ubique maximum terrorem ac metum eis, qui in illius sunt imperio , incutientes , uerbera intentanteS ,

publicationes bonorum , abductiones , uincula, ex quibus intolerandus quidam metus iis qui parent, oboriatur: quid tandem ex his cunctis consequitur λ una nox, una febris, aut pleuritis, aut pulmonis morbus, eum, qui ne commoueri qui-

369쪽

dem posse uidebatur, subito rapit, & omni simul supellectili repente spoliat: a ique sic eius illa gloria & maiestas somnii

instar declarata est. Apparet itaque omnem hominis magnificentiam, ei fori, qui unus ex omnibus uel maxime instabilis est , aptissime a vate comparatam esse . Sed quam, quaeso, nobis mi seri illi , qui uitae huic totos sese tradiderunt, nimiae illae suae parsimoniae causam aia ferunt λ Non uendo , aiunt, bona mea , neque illa erogo in pauperes, ut uitae necessarios usus habeam : at ubi per omnem uitam, illis usus fuero , post mostem demum meam pauperes ex cognatis& affinibus meis haeredes institua. proh dolor, cum non amplius inter homines eris, tunc benignum ac liberalem te praebebis Θ cum mortuum te conspexero , pium ac fratris amantem compellabo egregiam sane gratiam ex liberalitate ista tua capies , quod in sepulcro iacens,&in terram resolutus, beneficentiam ac magnanimitatem exerceas λ quorum, cedo, temporum mercedem exi

ges Θ eorum,o, quibus in uita superstes fueris, an eorum, quae post mortem sunt consequuta Z atqui eo tempore, quo uiuebas,

370쪽

uestias, uoluptatibus uitae deditus, & delitiis diffluens, ne oculis quidem pauperes dignabare: qualis autem actio, talis etiam merces pro operibus debetur. Ostelde prius opera, & tandem exige mercedem . Nemo me hercule finitis nundinis , mercaturam exercet, neque ille unquam, qui post certamina accedit, coro natur : neque qui iam confecto bello uenit, laudem consequitur. merito igitur ne is quidem, qui uita iam exacta, post mortem pietatem exercet, pius esse censendus est . Si atramento & literis in mortis termino beneficentiam denunciare cupis, quis aperiet tibi tempus excessus Zquis uas tibi modi finiendae uitae erit Z perpende, obsecro, plurimos uiolentis periculorum incursibus esse raptos : quibus ne uocem quidem emittere , ob mali irruentis atrocitatem , permissum est . aid igitur expectas tempus , quo ii certum est, num cogitationum etiam tuarum dominus sis futurus P nox profunda est, morbus grauis, casus uari j, & qui opem ferat, nusquam interdum apparet; ac tunc demum, ubi huc & illuc circumspexeris, & miram penes te solitudinem esse uideris, dementiam tuam percipies ,

SEARCH

MENU NAVIGATION