D. Basilii Magni, Archiepiscopi Caesareae Cappadociae, De moribus orationes 24., a Simone Magistro ac sacri palatij quaestore ex eius scriptis olim in unum congestae

발행: 1564년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

D. BASILII

sunduntur omnes; ita rursum moerore aefliguntur, dum aliquis peccando ab esse ctore suo desciscit. Tum ignis ille,qui est praeparatus in supplicium diabolo & angelis ipsius, uoce Domini dissecabitur, ut cum sint duae ignis facultates, uredi una , illustrandi altera, acris quidem & punitoria uis ignis permanet apudeos , qui m ruere ut urerensur ; at illustradi & perspicua exhilarationi beatorum cedit, ita ut supplicii quidem ignis obscurus, requiei uero urendi expers permaneat. Nec est quod de eo dubites, in retribuendis enim facinoribus huius uitae , natura ignis diuidetur , lux quidem ad usum iustis , urendi uero uis, iis,quibus supplicia irrogabuntur, est constituta. sed longe magis horrendus est , quam tenebrae & ignis ille aeternus, is pudor, quem perpetuo ij, qui se uitiis obstrinxerunt, retinebunt, semper ob oculos habentes eius peccati,

quod,dum uitam agerent, patrarunt, u 'stigia, perpetuo in memoria ipsorum quasi quaedam tinctura, quae deleri non ponsit, permanentia. Paucorum autem est accedere ad ueram lucem, & post abdi torum reuelationem non abire facie confusa. Dei enim abalienatio, ac auersio

inter

352쪽

inter eas omnes poenas, quae in gehenna expectantur, longe intolerabilior ac grauior ei est, qui plectitur, etiasi dolore careat, quam oculo lucis priuatio. Quod si quis omnem simul ex quo homines in lucem editi sunt, sermone complectatur, in unumq; congreget stelicitatem, ne minimae quide parti illorum bonorum inueniet illam parem; sed uniuersa huius bona, plus a minimo illorum dignitate distant , quam umbra & somnium, a rebus ueris, immo multo magis. quanto enim 'anima in omnibus praestat corpori, tanto etiam hae utraeque uitae, inter se diis runt . Verum plurimi ex illis uerbis, Ille quidem multis flagris caedetur, ille uero paucis, finem supplicii eorum, qui punietur, esse aiunt. at illa non temporis productionem aut adimpletionem, sed differentiam poenae declarant; cum Domianus interdum affirmet, quosdam ad poenam aeternam ituros, iustos uero in uita sempiternam. interdum uero cum quoiadam ableget in ignem aeternum , qui est praeparatus diabolo & angelis ipsius, &nonnunquam nominante eo gehennam ignis, & addente, ubi uermis eorum morrem non oppetit, nec ignis deletur, & cu'C v praete-

353쪽

D. B A SILII Lpraeterea per prophetam de quibusdam dicat, quod uermiS eorum non occumbet , & ignis ipsorum non estinguetur. Haec & talia cum sacrae literae dicant, unum omnino illud est, ex insit diis & caliditate diaboli, quod cum multos homines tantae ac tales Domini sententiae prae tereant , finem supplicii, ut audentiores

ad peccandum sint, stibi ipsis proponant. Quod si aliquando supplicij aeterni erit

finis, erit etiam profeso & uitae eternae . at si hoc de uita statuere nolumuS, quomodo , amabo , rationi erit consonum , aeterno supplicio fine statuere uelle λ aeterni enim ad teditio aequalem uim habet in

utrisq; . Ibunt, inquit, hi ad iupplicium

aeternum, iusti uero in uitam aeternam

illud itaque, Ille uapulabit plurimum, alter pati Iulum , non finem , sed differentia supplicij demonstrat . Nam si Deus iustus iudex est, non solum bonis, sed etiaimprobis aequum se praebebit, aequa praemia unicuique, iis, quae quisque in uita gestetit, tribuens. fieri enim non potest , .ut ille, quidem igne, qui deleri nunquam possit, dignus sit, & eo, aut magis trigi

co, aut magis ardenti; ille uero uerme immortali, S eO rursum, aut mitiuS aia:

354쪽

sigente, aut uehementius, prout unusquisque meritus est; alter gehennam meritus est, alter tenebras externaS , cum

omnino supplicia inter se discrepent, re illic quidem alter solum in fletu, alter uero etiam in stridore dentium, ob incrementum calamitatis existit. ac sane illud, In externas tenebras, prorsus declarat esse etiam & internas& illud, quod

in parabolis dietiam est, In fundum inser-ni , denotat quosdam esse in inferno quidem , sed non in ima parte inferni , qui longe mitius supplicium aliis subeunt.

Nec me existimes uelim, ueluti nutricem quandam terriculis te terrere, quemadmodum illae pueros, cum nimium lugent, consueuere , cofictisque fabellis eos quietos reddunt. haec enim non fabulae, sed sermo uerus multo ante praedictus dicit. Proinde certo tibi persuadeas, exquisitu examen fore eorum , quae in uita peregimus . Iniuria affecisti fratrem, eandem praestolare : ademisti bona eorum , qui milluS te poterant, pugnis concidisti pauperes, conuicium fecisti, calumniam adhibuisti, mendacium dixisti, alienis nuptiis insidias struxisti, peierasti, terminos avitos transtulisti, fortunas pupillorum

355쪽

rum inuasisti , uiduas iniuriis onerasti. praesentem uoluptatem bonis futuris pra tulisti, proinde horum omnium expectaretributionem . ut enim unusquisque sementem secerit,ita & metet. quod si etiaaliquid boni egisti, illud tibi quoque magno cum foenore rependetur. Q uamobrem etiam atque etiam tecum reputeS extremum diem, o homo: non enim solus tu omni tempore uitam ages: & diligenter consideres uelim , anxietatem illam,& sui cationem , & horam mortis,&sententiam Dei urgentem, & angelos festinantes, & animam his grauiter perturbatam, quaeque a delinquente conscientia crudeliter affligitur, tum etiam quae se ad ea, quae hic sunt, miserabiliter conuertit : postremo ineuitabilem necessitatem longae illius peregrinationis animo ,& cogitatione praeterea comprehende ,

ultimam illam communis uitae euersiOnem; quando scilicet ueniet filius Dei in

gloria sua; ueniet enim nec tardabitur, iudicare uiuos & mortuos, & rependere unicuique aequa pr*mia, iis, quae, qui iaque gessit ; quando tuba illa magno &horrendo sono edito, eos qui iam ab aeterno dormierant, excitabit, & procedent

356쪽

ORATIONES. 23

dent ii , qui bona egerunt in resurrectio . nem uitae, qui uero mala, in resurrectionem iudicia. Memoria repete diuinam illam Danielis uisionem, quae nobis tu dicium Dei ob oculos ponit. Intuebar, inquit, quam longe throni extensi esset,& antiquus dierum sedebat, fluuius ignis ante ipsum circumuoluebatur, mille milIta ministrabant ipsi, centena millia circunstabant ipsum, iudicu locum constituit, & libri aperti sunt, qui manifeste, .

bona, mala, aperta, abdita, facta, uerba cogitationes, omnia aceruatim . ita

ut ab angelis, & hominibus exaudiri possint, patefaciunt: tum etiam, quales necesse sit eos esse , qui perperam uixerunt. ubi, inquam,anima illa submergetur, quae in oculis tot spectatorum, tam foedae turpitudinis plena esse uisa est . quali uero corpore infinita illa ac intolerabilia 'fia gra perferet λ ibi est ignis, qui extingui

non potest, & uermis, qui sine intermissione ulla corrodit, & fundum inferni tenebricosum ac horrendum, & eiulatus amari, & ululatus indecorus, & ploratus, & stridor dentium, nec finis est ullus malorum . ΗΚ nemo potest liberari post mortem, neque reperiri potest ulla indu-

357쪽

stria, neque ars, qua adiutrice, effugere possimus acerba illa supplicia. Haec nunc effugere licet . proinde dum licet, nos ipsos tantis malis liberemus, neque spem nostri abiiciamus , si modo uitia deponere uoluerimus. Est in promptu uia fa-lutis , si modo uelimus, te quaerit pastor bonus, relictis iis ovibus, quae non aberrarunt : si te dedideris ipsi, non tardabitur , neque indignum ducet ille hominum amator te, super humeros proprios gestare, gaudio exultans, quod inuenerit ouem , quae perierat. stat ille pater,& expectat, ut errorem deponas, modo

te in uiam des, & dum adhuc longe ab

ris , accurrens irruet in collum tuum, a micisque amplexibus complectetur eum,

qui iam dolore poenitentiae purgatus est . Et si quis illi ex his qui se stare putant,ut tio uerterit , quod cito assumptus est ipse ille bonus pater patrocinium tui su scipiet, dicens, Laetari oportet & gaudio

exilire, quia hic filius meus mortem Opia petierat & reuixit, perditus erat & repertus est, cui gloria in perpetuum tria

buatur . Amen.

358쪽

ORATIONES.

D E MORTE

ORATIO VI.

Irum est, o uiri amicissi mi, quam statim unusquisque nostrum,postquam ex utero materno in luce pro dierit, temporis fluxioni busiuinctus rapiatur , a tergo semper diem, quem transegit,relinquens, neque ad hesternum, etiam si totis adnitatur uiribus, reuerti unquam potest. nos autem laetamur ulterius aetate progrediendo, ac tempora per uiceS mutatantes, quasi aliquid assumeremus , ita exultamus, beatumque sane iudicamus si quis e puero uir, e uiro autem senex efficiatur; nest ij, quod semper tantum nobis de uita decedat, quantum tempOaris ipsam coluimus . neque sentimus uita Consumi, quavis eam omni tempore ex praeterita , ac ea, quae iam praeterlapsia est,

metiamur . neque mente agitamus un

quam , id, quod sane scitu est perdiffici-lς , quantum temporis interuallum is no bis

359쪽

,D. BASILII

his adcursum concedere uolet, qui nos ad hanc mundi peregrinationem ablegauit, neque etiam mente diligenter perpendimus , quae nam onera sint ad eiuscemodi iter leuia, quaeque facile ferri possint , & quae e contrario grauia , quae molesta, quae terrae affixa, quaeque homini-hus omnino coniungi nec soleant, nec permittunt etiam, ut hi, qui ea gestant, per portam illam angustam transire u leant. Sed quae cogitare debebamus, ea ut plurimum relinquimus , quae uero pro nihilo ducenda erant, ea saepe colligimus anxij. praeterea, iis , quae facile nobi coniungi, ac animo corporique nostro ornamento esse possint , ne tantillum quidem studemus ; quae uero perpetuo aliena a nobis sunt, quaeque turpitudine

nos foedant, ea congregare adnitimur, in cassum laborantes, ac eum laborem

sustinentes, qualem is subire solet, qui dolio pertuso aquam haurit. Quema , modum enim illi, qui iter aliquod longui conficiendum suscipiunt, semper ulterius

ad cursum,pedum gressus mutua conte tione permutantes, semperque priorem in terrra fixum posteriorem reddentes,

ueloci alterius pedis transpositione, fa

cile

360쪽

ORATIONES. 2 scite ad metam uiae perueniunt; sic etiam illi, qui ad uitam a conditore producti sunt, statim in principio, interuallis quibusdam temporis procedentes, & semper quod praecessit,post se relinquentes, fine

uitae ac terminum attingunt. Nam mihi

quidem praesens haec uita nihil aliud esse uidetur, quam perpetua quaedam uia,& ueluti quoddam iter, aetatibus, quasi stationibus quibusdam interstinctum ;quod quidem profectionis unicuique e hibet & principium, uidelicet maternos

partus, & finem cursus , nempe sepulchrorum tentoria, ad quae uniuersos ducitialios quidem citius, alios uero tardius , & alios quidem per omnia temporis interualla itinere confecto, alioS uero , neque in primis uitae stationibus mora facta. Ille naque Deus , qui nos finxit , atque anima ornauit, certum ac proprium unicuique animae uitae statum praefixit, atque aliis alios uitae terminos statuit. nonnulloS enim longiore temporis spatio in hac uita manere uult; nonnulli uero, ut citius, iis corporis uinculis, quibus sunt astricti, leuarentur, ordinauit ,

iuxta inenarrabiles ipsius sapientiae ac iustitiae rationes. Animae siquidem nostrae Te m. q. D si-

SEARCH

MENU NAVIGATION