Tentamen pathologicum inaugurale, De causis hydropum : quod, annuente summo numine, ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S. S. T. P. Academiae Edinburgenae praefecti; necnon amplissimi Senatus Academici consensu, et nobilissi

발행: 1786년

분량: 65페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

praeteream, qui non tantum vicem Professorum excellentium in me valetudine commoda fruentem praestiterunt, sed mihi familiaeque paternae morbo gravi periculosoque laborantibus, ea humanitate et scientia vera, quae in his emineant, succurrere pro virili contenderunt. Quinetiam viro clarissimo Gregorio, qui, rebus ita se habentibus, omnia amici et medici munia obierit, quantum debeam, nulla verba possunt enunciare. Diu floreat, et diu artem Hippocraticam in commodum saeculi praesentis perpolire et excolere pergat, aegrotantium spes et praesidium, medicorum decus et lumen. Denique, hoc in Ioco commemoretur oportet amicitia viri clari Doctoris Gilles pie, intemerata et stabilis, qua me a tyrocinio inchoato usque constanter fuit prosecutus, progressui meo in medicina, quantum in sese fuit, favens

ac consulens.

SEARCH

MENU NAVIGATION