Tentamen pathologicum inaugurale, De causis hydropum : quod, annuente summo numine, ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S. S. T. P. Academiae Edinburgenae praefecti; necnon amplissimi Senatus Academici consensu, et nobilissi

발행: 1786년

분량: 65페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

DE CAUSIS HYDROPUM.

tat, se experimenta eadem in venas jugulares frequenter instituisse, vasis lymphaticis ab iis semper curiose disjunctis, sed nihil

humoris unquam semet effudisse. Idem, eadem quoque cura adhibita, in vena cava expertus est ; Periculum vero factum votis minime respondit, canis enim hora dimidia animam exhalavit. Quinetiam, ut lector experimenta Swietentana ' idem probandi consilio facta adeat, suadet. In his vero, nisii admodum fallor, carotides una cum venis ligatae fuerunt. Quomodo vincula autem venis injeeta agant, adeo clarum et evidens est, ut, me judice, vix dubitari possit, quin effectum iis vulgo tributum edere valeant. Experimenta tamen Heusonii nimium causis morbi, quae mechanicae possunt appellari, fuisse tributum non Obscure demonstrant. Ob viciniam truncorum lymphaticorum, nihil obstare videtur, quominus causas hic recensitas aliqua ex parte, ut II. 2. agere posse ponaS.aaa. Visceribus Ichirro affectis a lacentibus. Quanquam actio horum aliqua ex parte huc reserenda est ; animum tamen in singulis ea spectantibus considerandis ad majus minusve lanctionum momentum, et ad statum circuitus sanguinis in iisdem, attendera

opportet.

α Hepat . Quae ad hoc attinent, ea jam considerata. 3 Ventriculo. Cum schirro laborat, ad hydropem movendum hoc modo nonnihil conferre potest ; sed a munere, quo fungitur, impedito, ut III. I. C. B. a. agente, effectus multo majores Proficiscentur. Monroius cel. d casus hujusmodi meminit, et ς se multos alios vidisse affirmat. Pylorum saepius, quam ullam ariliam ventriculi partem, schirrus infestare consuevit. Hoc vitium causis morbi saepe fuit annumeratum ; nullum tamen CXLmplum, quod hinc plane oriretur, notaVi. γ Pancreate. Cum hoc morbidum hydropem excitat, aeti nem ejus huc potissimum reserendam duco; quoniam functio, quam e ercet, non protinus oeconomiae animali necessaria esse

videtur. Comment. in Boerh. Aph. tom. I. p. 266. b L. C. p. IO. vide ct an Morgagni l. c. epist. xxi κ. 6. ' L. c. p. 1 .

22쪽

DE CAUSIS HYDROPUM.

videtur. Exempla quaedam morbi ab hac causa proficiscentis infra videbis '. δ Liene. Hunc vix unquam hoc modo agere posse existimo :igitur effectus ejus non in praesentia, sed postea, I. I. A. D. C.

considerabo.

a Rene. Dexter, schirro laborans, potissimum adauctus, hoc modo facile aget. Sinister idem praestare potest, si mole multum increvit. Insuper, si uterque laborat, vel si justa urinaequantitas, ob assectum alterius, non secernitur, effectus III. I. C. A. b. commemorati quoque; et, ob magnam sanguinis quantitatem, quae in eos naturaliter ditanditur, I. I. A. B. c. positi aliqua ex parte, oriri possunt. V De casu hujusmodi in praelectionibus suis meminit illustris Monroius. ζ Ciareo. Cum morbum movet, hoc modo potenter acturum esse probabile est. Functio quoque totius canalis imminuta, quae vitium hujus comitetur necesse est, aliquos effectus, ut III. I. C.

L. n. edet ς.

η mero. Si schirro laborat, potissimum si magnitudo ei multum adaugeatur, hoc modo aget. Effectus forsitan I. I. A. B. possiti, actioni ejus auxiliari possunt'.

Hic notare conveniet, sethirrum unius visceris rarius, sed duorum pluriumve plerumque, semet ostendere solere, adeo ut morisbum effectibus unius eorum res erre nequeamus. Schirri ipsi plerumque pro effectibus causae ejusdem, quae morbum facit, haberi possunt s. Non dissicile foret in medium proferre exempla, ubi schirrus non levis omnia haec viscera Occupavit; et nihil hydropis tamen accessit. Unum ubi pylorus affectus fuit, et hydrops non subsecutus est, offendi. Aliud perquam insigne in praelectionibus suis memorat doctus Gregorius L. Amicus meus, Andreas Fyse. CXempli

Apoplexia, p. 373. f Vide etiam Morgagni l. c. epist. xxx. S IO.

23쪽

DE CAUSIS HYDROPUM.

exempli mentionem facit, ubi ren dexter magnopere fuit ad auctus, et una cum massa schii rosa ei adjuncta 6 libras, nullo hydrope substante, ad aequavit. Exemplum schirri caeci eo, qui supra morbum facere Politus eli, majoris, hydrope ex toto absente, a Richardo' resertur. Multa alia e Morgagnio et Boneto proferri possent.bbb. AHurismatis. Hai:c autem hoc modo agere, hinc, quod

magnae arteriae Veni S Vicinae sunt, clare constat. E situ truncorum lymphaticorum effectus, Il. 2. memorati, profluent, et

actio arteriarum morbida aliquid praestare forsitan valebit. Ca, sus morbi ab hoc fonte manantis infra videre est V. Aneuris amata vero saepe oriuntur nulloque hydrope stipantur ς. ccc. Tumoribus per Isiatomata fiac L. Hos forsitan sub capite tumorum in saccos inclusorum satis apte Potui conliderare; cum vero Monroius cel. in praelectionibus suis de re chirurgica nota verit, integumenta horum non saccos julloS esse, sed e tela cellu losa circumdata tantum condcnsata Plane constare, eos separatim exequi decrevi. Cum nonnullis in eΣemplis admodum ampli, libras etiam *o exaequantes, fuerint rePerti, actio eorum a mole venas, ut hic posuimus, nimis Premente, Vel functionem visce rum vicinorum impςdiente, magna ex Parte Pendeat oportet. In thorace β, omento , et prope uterum s ; sed longe saepissime in mesenterios, fuerunt reperti. Apud Savvagesium, ubi species phystoniae diversas recenset, casu S multOS notamus, quos nullus

hydrops stipavit. ddd. Tumoribus in foras inclusis. Huc reserenda sunt exempla

anas arcae, quae hydropem o varii, peritonaei, et hydati des exci-Piunt. Casus vero, cum semet tam frequenter ostendant, adducere supervacaneum duco. in mesenterio amplos tumores saccis

24쪽

J E CAUSIS HYDRO PUM.

cis inclusos, qui hoc modo agunt, offendimus'. Non semper vero hunc effectum edunt. In illo casu insigni, qui in Transae tionibus Philosophicis V, uti appellantur, memoriae proditur, quique per annos 33 manserat, et in quo, quod magnOPere mirandum, a 6 librae humoris in sacco per pelvim renis dextri for

malo repertae sunt, nihil anas arcae apparuit. eee. Humoribus est fis. Si in ascite saccisve ruptis anas arca progeneratur, ortus ejus hoc modo explicandus est. Huic forsitan

aliquid tribuendum, quod humores effusi viscera debilitant. Hos frequenter, sed minime semper, anas arca subsequitur. fs f. secessibus. Horum actionem huc referre possumus. Si

vero effectus eorum diversos accurate cognCscere Velimus, ad res circumstantes singulares in Unoquoque casuum Positorum animum advertere necessarium erit. Huc, quamvis, me judice,

minus idonee, nonnullos morbi casus, a phthisi proficiscentes, refert cl. Monrotus s. Lieutaud 4 duos casus commemorat, qui a re minime alieni sunt; sed non adeo accurate depinguntur, ut ali quid de modo operationis eorum Pro certo statuere possimus. Postea φ tritim casuum similium, et etiam graviorum, sine hydrope vero, mentionem facit. Si pus e glutine potissimum, ut experimenta Gaberi demonstrare videntur, formatur, effectus eorum, ut III. I. C. L. b. bb. permagni sint oportet. ggg. mero gravido. Graviditate Provectiore, oedema pedum admodum frequenter semet ostendit. Anas arcam universam cet asciten h quoque ab hac caula fuisse prosecta, exempla infra allata probant. Experientia Vero quotidiana hunc effectum graviditatem haudquaquam constanter subsequi testatur. In illo etiam casa hydrometrae mirando', in quo I 8o librae humoris

utero continebantur, nec ascites, ncc anas arca orta est.

xiv. de Hydrope Thes. Pathol. .s 19. i vcsal. tom. 1. lib. I. cap. 9. P.

25쪽

DE CAUSIS HYDROPUM. 1

Num exempla morbi, quae a balteo abdomini arctius circumdato proficiscuntur, ut in domitore equorum a Stevogi R citato, incidit, huc possunt referri y An thoraces corporibus mulierum nimis arcte applicati in causa sunt, cur morbus in illas, quam in mares, frequentius invadat i Hoc aeque probabile est, ac notio

Vogelianah, aerem nempe ad abdomen earum libere adspiran- rem, propter formam Vestimentorum, causis morbi accenseri debere. Parum Vero causae esse videtur, cur rem ita sese habere

B. Cum impetus sanguinis arterissi intenditur. Hoc non parum anceps esse, cum effectus ejus minime clare percipi possint, non invitus confiteor. Sub hoc capite tamen complures causae collocari, et actio earum aliqua ex parte exponi potest. Propter hanc rationem, id tabulae inserendum putavi, et effectus ejus nunc considerabo. Quo functiones corporis diversae rite peragantur, aequilibrium certum et definitum impetum sanguinis in arteriis extremis inter et renixum in venis vasisque exhalantibus intercedat necesse est. Quas causas hucusque comprehendimus, eae omnes aequilibrium supra positum perdendo agunt. Si igitur impetus sanguinis in arteriis eo usque adaugeatur, ut sanguis universus facilem in Venas sibi transitum reperire nequeat, cursus adauctus exhalantia versus fiat, et exhalatio copiosior evadat necesse est. Ita quoque quantitas glutinis nimia ex vasis exhalantibus expelli, exhalantia ipsa praeter naturam mechanice distendi, et atonia eorum cum omnibus ejus sequelis moveri, possunt. Praeterea, si potestates, quae circuitum sanguinis in venis pro-moVent, eodem tempore non augeantur, sanguis in iis congeratur, et, gravitate sua in venis ascendentibus, renixum in finibus earum intendat, et, ut I. I. A. aeq. b. aa. agat oportet. HOC PO-tissimum incidere periclitabitur, cum, propter aetatem Provecti Orem, Plenitudo venosa naturaliter dominatur. a. Phlegmo fis. Satis manifestum esse existimo, impetum sana

26쪽

DE CAUSIS HYDROPUM.

guinis in extremis arteriis in omni inflammatione multum' augeri ; hydrops tamen eundem excipere raro solet. Forsitan non alienum foret, in res circumstantes singulares inquirere, quae in hisce paucis exemplis, ut exhalatio audia incidat, faciunt. Hoc Vero in praesentia desistere cogor. Dicere susticiat, hasce res circumstantes fere solum in cavis corporis, quae membrana continua succingit, rarius, si unquam, in tela cellulosa, praeterquam in exemplis a Sto rhio ' citatis, quae dubia esse videntur, fuisse notatas. Hydrocephalum internum ab hac causa oriridi, hydrophthalmiam V et hydrothoracem 4 quoque inde proficisci ostendunt exempla infra prolata. Idem demonstrant hydroth Taci S duo exempla φ, quae in cubiculis nos comit regii Edinensis clinicis, anno superiore, semet ostenderunt, in quibus ad morbum excitandum nonnihil contulisse haec causa visa est. In funestis enteriti dis casibus nonnihil effusionis offendere solemus. Rem ita sese habere in cadaveribus incidendis semel bisve reperi.

Huc casum hydroceles a Monroto cel. f commemoratum referendum puto.

b. Haemorrhagiis suppresD. Hae pro causis habitae fuerunt, et actio earum hoc modo illustrari potest. Saepius vero sanguinis in aliis systematis partibus profusiones excitant, et plerisque in

exemplis quidnam in causa sit, cur unum Potius quam alterum incidat, aegre percipi potest. In omnibus sorsitan causae suppressionis, quam suppressioni ipsi, aptius morbum tribueres. aa. Haemorrhoide. Exemplum H, Ubi morbus ab hac causa profectus est, infra videndum. Ho annus quoque 'Τ, auctoritate Dionis Cassii innixus, memorat Imperatorem Trajanum morbo, propter hanc causam, fuisse implicitum. bb. Mensibus.

a Differt. de Aribritide et Rheumatismo. b Quin . eig. inaug. ap. Thes. Med. Ed. tom. iv. p. I 43. ς Planchard. Opera, tom. a. cap.ra. o Sahivag. Pleuritis h3drothoracica. Me m. de l'Acad. Royal. de Chirurg. tona. a. p. 549. Senac Trai te du Coeur, lib. I . cap. 3. Recueil par Richarit, i. c. to m. a. p. 388. ib. p. 422. et ib. p. 597. Monro l. c. p. 4r. et p. qq. Morgagni l. e. ep. XX. 9 34. 33. 36. et Annotation. MS. Pringelii, i Om. d. p. 38S. tom. 7. P 37. ς M Beth et Thompson. s l. e. P. Iet. Γ Foros, opera. lib. I9. ob. 39. b L c. Thcses pati,

27쪽

DE CAUSIS HYDROPUM.

I9bb. Mensibus. Morbum ab hac causa interdum oriri, testantur exempla infra ' citata. Quam proprietatem Sydentiam ius sagax olim b notavit, ea in nonnullis ex hisce casibus semet ostendit ;tumores nempe, morbo hysteriae obnoxias invadente, nullum digiti illis appressi vestigium retinuerunt. cc. Lochiis φ. Nimium huic causarum species tributum fuisse suspicor. c. Visceribus schirrho laborantibus, per quae multum sanguinis, fanitate subsanie, disiundi ur. Effectus hujus causae admodum ancipites esse videntur; eam igitur hoc in loco tantum, ut quod incidere postit, quodque aliis

adjundium ad morbum movendum nonnihil forsitan conserat, comprehendi. Effectibus nonnullorum viscerum, quorum morbi hydropem sacere positi fuerunt, jam consideratis, proximum est, ut varios effectus, qui a reliquis morbidis, potissimum schirro laborantibus, proficisci lent, exequendos suscipiam. bb. Lirne. I. Arteria splenica pro rata portione admodum ampla est β. Hinc quodcunque sanguinis in ea cursui obsistit; id, ut quantitas ejus major in alios caeliacae ramos, et sorsitan in arterias mesentericas, diffundatur faciet. Si vis cordis et arte- viarum eadem maneat, impetus sanguinis in finibus harum, et exhalatio igitur, ut hic pontaur, augebitur. a. Cum sanguis universus ejus ad Venam portarum per Venas, quae magnam hujus Partem constituunt, mittatur, eum hepatissumstionibus plurimum inservire, non sine ratione gravi, semper fuit eae istimatum. Si igitur schirro praeditus sit, ratio non deest, cur secretionem bilis aliqua ex parte imminutam esse, et sequelas supra comprehensas plus minusve inductas esse ponamus. 3. Si mole multum adauctus descensum septi transversi liberum impediat, respirationem dissicilem esiiciet, et ita effectus I. I. A. A. R. bb. P0sitos aliqua ex parte edet. Quinetiam viscera contigua

28쪽

DE CAUSIS HYDROPUM.

Contigua nimia pressura assiciendo, functiones eorum impedire, et ita varia praestare potest. Non defuerunt quoque, qui fuerunt opinati, nonnullis in exemplis eo usque augeri posse, ut cavam premere queat. Si vero e situ hujusce venae liceat judicare, hoc rarius evenire poste existimo. . Si notionem usus ejus Heusonianam' recipiamus, quae, me judice, non admodum probabilis est, effectus ejus, III. I. C. B. notati, etiamnum multo majores esse reperientur. Hisce supra comprehensis inductus, schirrum lienis causis hydropis accensendum puto, praesertim cum in monumentis medicinae di compluria exempla reperiunda sint, in quibus ad morbum excitandum non parum contulisse visus est, et in quibus nullo hepatis assectu stipatus. Responderi quidem potest, eum his in exemplis morbum fortuito tantum fuisse comitatum, et igitur non pro causa haberi oportuisse. Me vero probabile effecisse opinor, idem de omnibus reliquis causis, et etiam de hepate ipso schirro labo rante, dici posse. Casus, ubi lien schirro magnopere fuit affectus, nullo hydrope semet ostendente, proferre omnino supervacaneum esse existimo. Eos frequentissime incidere, omnes una

voce fatentur.

d. Plenitudine. Haec pro causa morbi fuit habita, et nonnullis quidem in casibus eum magna ex Parte secisse videtur φ. Utrum vero effectus ejus huc necne referri debeant, statuere non audeo. Hoc ut verum Camus d sibi assumptat, quantitatem partium massae sanguineae aquosarum, Plenitudine substante, pro rata ratione augeri. Si res ita sese habeat, ad III. I. C. A. attinet. Nulla vero doctrinae suae documenta clara protulit. Hoc non illentio praetereundum duco, plenitudincm cum dςbilitate syntematis R Experim. Inquiry, Vol. 3. b Monro l. c. p. IS. Recurii par Ri-

ehard l. c. tona. a. p. 629. EPhemerid. n. c. cent. 1. 2. ob. VI 8. Commere. Dicrar. Nolimberg. An. 1734. Heb. 23. NO. a. cas. 3. Peyer. Parerg. 5 Oper.

p. 238. Acta Hamnensia, A n. 16 1, Ob. 89. Morgag. l. c. epist. 38. S I . Nuck. Ad nograph. cap. de Hyd. peritonaei, et Riverit Obs conr. iv. a Hos manno cit. l. c. Ihes Palla. 9 x, ς Rccueti par Richard. l. c. to in a. p. 628. etiamque ib. p. 42O. e Quaest. Med. Parisin. An. I7οδ.

29쪽

tematis saepe conjungi vel ab eodem Progenerari'. Hoc concesso, effectus ejus facillime poterunt intelligi. Quo omnem Verborum iterationem, quantum in re hujusmodi fieri possit, fugiam, D. donec in varios ejus effectus causasque III.

2. R Iura omphaticorum vel lacteorum. Quanquam e viribus tunicarum eorum, quae liquoribus aliisque in ea immisiis plane demonstratur V, et e facilitate, qua vulnera eorum ad sanitatem reducuntur, cui multum luminis offuderunt experimenta illustris Monroii, rupturam eorum morbum tam saepe facere non sperares, quam e tenuitate tunicarum, primo intuitu, conjiceres; pro causa tamen etiamnum habenda, et ei, me judice, referendi sunt non tantum casus a Monroto cel. in pagina et a citati, sed ii quoque, quos externis injuriis factos in pagina I et commemoravit, quosque a debilitate loco propria oriri existimavit. An casus

hensus, huc relegari debet t3. Ruptura bdutidum et saccorum. Natura hydalidum, quantum judicare poesum, tenebris obscurillimis adhuc involuta esse videtur. Qui varias opiniones de his cognoscere Volunt, Morgagnii opera adeant . Qualiscamque earum natura sit, eas morbum saepe excitare compertum habemus, et effusiones maximae, quae memoriae Produntur, ab hac causa prosectae suisse videntur d. II. Causae, quae absorptionem imminuendo lanium agunt. Quamvis absorptio imminuta caulis hydropum semper annumerata fuit, ad eam tamen rite attente que considerandam animum non satis adjunxisse videntur medici. Rationibus vero sequentibus

y Cl. Gregorii l. e. 5 so8. et Annot. ΜS. Pringelii, tOm. 2. P, 34.b Heus n. l. c. tom. a. cap. a. p. II a. et Sheldon's History os the absorb nis. Pari I. cap. a. p. 24. ς l. c ep. 6 38 con L eti m Philosoph. Tians. An. I 691, No. Ι93. S 6. Pallas de infestis viventibus intra viventia, apud Sandi fort. Thesaur. tom. et p. 247. et Cullen's Flist Lines, S I 662.d Vid. casus a Monroto cel cit. l. c. p 27. n. Philos Trans. An. 1784, P. 47 i.

30쪽

M DE CAUSIS HYDROPUM.

quentibus motus adducor, ut credam statum absorbentium attentionem singularem et accuratam sibi merito vindicare. I. Causa minime deest, cur nobis persuasum habeamus, causas exhalationis adauctae positas saepe agere, et ut quantitas humoris insolita effundatur facere, et nihil ejusdem tamen in quolibet cavo Praeter consuetudinem accumulari. Hoc nihil aliud potest

Praecavere, quam natura absorbentium actuosa.

a. E Mus gravit aliorumque experimentis, humorem largiter congestum viam sibi in massam sanguinis, absorbentibus actionem

naturalem retinentibus, brevi esse reperturum, et e corpore Perdiversa secernentia et excernentia expulsum iri, abunde constat. In uno experimento ' unciae aquae viginti quatuor in thoracem caninum injectae fuerunt, et spatio quinque dierum ex toto absorptae, et per renes e systemate expulsae. s. Operatio multarum e causis hujusce morbi, ut harum II. 3. et III. memoratarum, Per Vitium absorbentium multo clarius exponi potest. . Non parva principii vivi et irritabilitatis portione absorbentia praedita sunt. Hoc, Imo, e structura eorum fibrosa, quae a Heusonio claro h demonstratur, manifeste apparet. Idem in

praelectionibus suis demonstrat ingeniosus Cruichshanksς. Haec autem structura irritabilitati evidenti adjuncta omnem fere dubitationem, judicio plurimorum, de natura eorum musculari tollere videtur. 2do, Huic autem accedunt, quae, uti existimo, naturam muscularem et vim tunicis eorum inesse plane demonstrant, experimenta et observationes Hallerianae, qui experimentis, quae fecerat, et effectibus, quos aer frigiduS in ea edat, notatis inductus, quae infra d scripta sunt memoriae tradit; dolor et inctam matio

a Philosi Transact. Abrid. vol. 3. p. 79. h EXPer. Inquiry, vol. 3. p. r: I. conser etiam Sheldon's History of the Absorbenis, Pari I. chap. t. p. 26. et seq. ubi tunica eorum musculosa plane monstratur. ς Winter-hottom di T. inaug. de vasis Absorb. apud Thes Med. to m. q. p. 263.d In Oper. Min. tom. a. p. 379. His ςxperimentis, etiamsi ab cffccui vene- norum chemicorum recesseris, et ex sola evacuatione vasorum lacteorum, quae V plena suerant, conficitur, vim contractilem valde essicacem his minimis vasis inesse, quae vel a solo frigore irritata, omnem liquorem contentum exprimerem valeat,

SEARCH

MENU NAVIGATION