Tentamen pathologicum inaugurale, De causis hydropum : quod, annuente summo numine, ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S. S. T. P. Academiae Edinburgenae praefecti; necnon amplissimi Senatus Academici consensu, et nobilissi

발행: 1786년

분량: 65페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

DE CAUSIS HYDROPUM. 33

non semper movere compertum habemus. In illo exemplo intemperantiae insigni, a Suietento cl. ' relato, ne unum quidem

hydropis signum apparuit. E. Venere nimia. Effectus hujus, me iudice, huc plane debent

referri; utrum vero hydropem necne, nullis aliis causis ei adjunctis, unquam excitaverit, ambigi potest. In duobus exemplis a Hans Sloan, Equite Baronetioli, memoriae traditis intemperantia cum aliis suit conjuncta. P. Dolore intense. Si dolor nimius hydropem unquam dedit, eum hoc modo agere oportuit. Colica est exemplum hujus praecipuum, quod profertur, et in casu a Schen chio ς memorato morbum fecisse videtur. Si colica Picton iam, uti De Haen d contendit, causa morbi frequens sit, effectus ejus cum ratione graviore paralysi inde nascenti referri possunt. Non invenio tamen, auctores memorasse, eam hydropem revera peperisse. Ad hocce caput forsitan pertinet casus Willisianus y, a doloribus venereis oriri existimatus, et ille quoque Meadianus e Monroto cl. supra ad paginam et r. citatus. Ut in hanc sententiam concedam, facis curatio ab opto petita. Silentio non praetereundum videtur, optum in quatuor aut quinque morbi exemplis, quae ossenderim, quaeque eo remedio depelli suerint dicta, aliquot dolores graViores, qui morbum augere et curationi ejusdem obsistere saltem visi sint, levandi fuisse datum. Partus dissicilior morbum nonnullis in exemplis movere fuit existimatus f. Eum autem absorbentia debilitando agere opinatur Fothergillius, et aliam

actionem habere non posse ait. Cum vero omnia casum spectantia non plene fuerint descripta, quantum dolor violentus ad morbum excitandum contulerit, vel utrum ruptura lymphaticorum necne in causa ejus fuerit, asserere non audeo. C. Humoribus aquosis massae circumeuntis' pro rata ratione adauctis. Quanquam hanc causam I. I. B. collocavi, et actionem c jus illuc referre potui; modum tamen, qΠo agere, Videatur, cum,

mei, lib. iam cit. p. 133. et 149-

ς l. c. pars I.

42쪽

34 DE CAUSIs HYDRO ΡUM.

me judice, ad debilitatem universam creandam Plurimum Reis commodetur, hoc in loco considerabo. I. Physiologia docet, portionem humorum aquosorum non parvam, partibus crassioribus, potissimum glutini, involutam, in

massa circumeunte retineri. Ita, si ratio humorum aquosorum adaugeatur, cum quantitas Partium aquosarum, quae retineatur, naturaliter pro rata parte humoribus crassioribus respondeat necesse si, pars superflua ex exhalantibus diversis facile effundetur, et ut I. I. B. aget. Huic tamen quibusdam in casibus occurrent secretiones et excretiones aquosae adauctae. 2. Cum aliquam glutinis portionem in humore effuso dissolutam esse semper reperiamus, igitur, si ratio partium aquosarum, quantitate glutinis interea non adaucta, major evadat, pars illius glutinis, quae in vasis humoreS circumvehentibus retineri debuit, una cum copia partium aquosarum superflua evacuabitur, et ita quantitas humorum in systemate sanguifero imminuetur. Cum autem vigorem totius systematis a tono, et hunc a tensione vasorum sanguiuem vehentium magnopere pendere compertum

habeamus', ab hoc fonte et origine haud dubie profluet debili

tas a

3. Cum ratio non desit, cur credamus, quantitatem partium crassiorum in massa sanguinea a vigore systematis universi non parum pendere, ita, eo Vigore in morem supra comprehensum semel imminuto, ratio partium amissa manebit, et igitur evacuatio et debilitas, inde oriundae, majores reddentur. . Ex Haletianis experimentish, Certas humorum dotes, Praeter quantitatem et tensionem modo Positam, vigori systematis necessarias esse evidentissime constat. Hanc notionem juvenis amabilis Goodwin, in dissertatiuncula ingeniosa Societati Medi eae Edinensi nuper oblata, longius etiamnum Provexit, et per experimenta multa et observationes actioni ventriculi cordis si rustri, uti sanguine, Vel circuitu Per Pulmones, vel per placentam, si foetus in utero est, arterioso reddito impleatur, necessarium

43쪽

DE CAUSIS HYDROPUM.

rium esse, me judice, demonstravit. Si res autem in corde ita sese habere probetur, nonne admodum probabile esse dicere licet, et gradum stimuli idoneum, si ratio partium aquosarum

multum adaugeatur, cordi arteriisque non datum iri, et actionem diminutam universamque infirmitatem esse subsecuturas. His supra comprehensis inductus, hocce causarum caput tabulae hic inserendum curavi, et eas, Ut et in exhalantia et in absorbentia agentes, considerabo. Milmannus ' hydropem hinc oriri posse negat, praeterquam in hisce exemplis, ubi solida ante fuerunt debilitata. Hoc haud dubie, ut morbus certius oriatur, facit; sed odio omnis, quae humores spectat, pathologiae abreptus, hac in re justo longius forsitan progressus est. A. Quantitate humorum aquosorum massae sanguineae justo copio

ore reddita. Hanc autem eam rationem, quae inter aquosas et crassiores partes naturaliter intercedat, nisi hae eodem tempore, quod hic incidere nequit, augeantur, tollere oportere manifestum est. a. Nimia humorum aquosorum quantitate in f ema corporeum iu

aa. Per ventriculum. Si nobiscum in Punctum temporis reputamus, quam immensa humorum, aquarum mineralium, e. g. copia, quinquaginta etiam librae eodem die, in ventriculum nonnunquam recipiantur, hydropem tam raro inde proficisci mirum videbitur. Noxis autem, quae hinc alioquin orirentur, per legem systematis V obsisti novimus, adeo ut, sanitate praesente, vix exemplum, ubi morbus ab hoc fonte fuerit derivatus, habeamus. Experimenta Schulgit S testantur, debilitatem antecedentem oriatum morbi certiorem essicere. Et quidem in omnibus fere hydropis exemplis, quae recensuerit, ab hac causa profluentibus, vel

debilitas ante subfuit, vel perspiratio vel urina eodem tempore diminuta fuit, ut in illis casibus, ubi frigida subito ingesta morbum excitavit. Utrum frigida in systema agens alios necne effectus, Praeter perspirationem suppressam, ediderit, disputari sor, sitan

l. c. p. I 2. , Culicia's institutes os medicine, 9 et a. ς Dissert. de elast. effeci. ap. Halleri disp. med. pracf. tom. 3. p. 67O,

44쪽

36 DE CAUSIS HYDRO PUM.

sit an potest. Eam autem pro causa multi habuerunt. Casus morbi, ubi debilitas antecesserat', et ubi frigus corpori suerat admotum , infra notati sunt. De Haen ς assirmat, totum Caroli sti exercitum, dum Turietata obsidebat, hydrope graViore, Ab hoc fonte manante, fui sie correptum. Casusu, ubi dysuri Amorbo fuit adjuncta, memoriae proditus est.bb. Per exhalant a super olei externae. Ex observationibuS experimentisque discimus, quantitates humorum non ParVas, certi Sib stematis conditionibus substantibus, hoe modo in corpus deVehii Olere . Corpora humana Porismuthiae in aquam salsam ante paucUlOS annos immersa, plus ponderis sibi adepta sunt, quod hoc Plane firmat. Sitis quoque iis fuit restincta. In diabete, quod neminem latet, hoc admodum notabile est. Et in hydrope, aliunde nascente, humorem, qui in aliquod cavum confluxit, hoc modo saepe multum augeri compertum habetur. In casu a Gregorio clars in praelectionibus suis memorato, e supputatione satis accurata plane constabat, circiter iaci libras humori S , Praeter quantitatem quae naturaliter exhalavit, spatio so dierum hoc modo fuisse accumulatas. Nullum tamen hydropis exemplum, quod hinc manifeste proficiscebatur, videre mihi contigit. Morbus in Batavos, ubi aer multa humiditate fere semper onerari consuevit, frequenter invadens, huic causae suit relatus. Humiditas quidem aeria ad morbum movendum aliquid forsitan potest conferre, cum e Rob insonii experimenti Si constet, aerem

madidum pondus corporis non parum aligere, C Umque eadem experimenta vim cordis arteriarumque inde debilitari testentur. Multa vero alia, praesertim intermittentes crebriores, ut III. i.

B. agentes, humiditati possunt adjungi. b. Quantita e

45쪽

DE CAUSIS HYDROPUM.

b. Quantitare humorvis aquosorum infueta in massa retenta. Haec ratione modo comprehensa agat necesse est. aa. Ob perspirationem obstructam. Haec per se hydropem vix unquam movere potest, quoniam ita a natura comparatum est, ut, una secretione imminuta, alia soleat pro rata ratione augeri. Multa ex exemplis, quae III. I. A. A. enumerata sunt, huic causae parum idonee fuerunt tributa. An casus morbi a sudatione poplitum consueta suppressa ' oriens huc potest referri Zbb. Ob secretionem urinae imminutam aut suppressam. Urinam ex toto suppresiam mors fere semper cito subsequitur. Igitur paucissimi hydropis casus hinc proficisci possunt. Ea exempla, in quibus urina secreta absorbetur, et rursus in cava corporis diversa statu propemodum naturali effunditur V, huc non referenda puto. Nonnulli vero casus, huc plane pertinentes, ab assectibus renum orti, a Monroto cel. ς citantur. Qui I. I. A. A. b. ee. a. supra positi fuerunt, ii hoc modo ex aliqua parte agant Oportet. Huc quoque forsitan a De Haen d memoratum reserre debemus, ubi pudor suppressionem progeneravit. B. Quantitate partium crassiorum diminuta. Quantitas partium aquosarum eadem manens idem Praestet necesse est. Potentius forsitan aget, quoniam status tensionis, &c. hoc modo certius protinus assicietur. a. Partibus crassioribus juso parcius progeneratis. aa. Alimento quantitate deficiente, dotibusve vitiato. Ratio, qua humores ex alimentis formentur, tenebris obscuris adhuc invo luta jacet. Admodum vero Probabile esse Videtur, praetes alia menti magis aquosaS sanguini magis aquosas, et solidiores crasti ores suppeditare. Si ita sit, essectus hic positi, alimento parciore vel corrupto, oriantur Oportet. Si Ve haec causa omnino, ut modo potuimus, sive aliter agat, certissimum est, eam ad morbum excitandum saepe multum contulisse. Utrum vero hoc unquam necne Praestet sola, non parum ambigo. Casus infra positi

46쪽

DE CAUSIS HYDROPUM.

sti sunt', ubi magnos esse ictus edidit. Huc anasarcam Ani i. canam Salivagesii referendam judico, quam Cullenus, nosOlogorum facile princeps, sub specie -exanthematica comprehendit. GregoriUS cl. notat, plures aegrotantes, qui hydrope colluctati sunt, hyeme I78O-r, ubi temperies aeris frigidissima suit, et magna annonae caritas, quam ullo alio tempore, in cubiculis nos

comii Regii clinicis curae suae fuisse demandatos. Lindius cl. V

etiam ut causam frequentem memorat.bb. Assimilatione parum perfecta. Haec idem faciat oportet.

aaa. Pr Ier assectus viscorum oblopoeticorum. Assectus horum organici supra, I. I. A. A. b. ee. fuerunt considerati, et ea, quae hoc modo praestent, breviter exposita. Quantum singula vincera in cibo assimilando agant, non facile statui potest; hoc vero compertum habemus, Ventriculum plurimum praestare. Hanc ob causam, dyspepsia, ut hydropis causa, saepe memorata suit. Gregorius cel. vero non sine causa gravissima notat, in praelectionibus suis, multos casus, ubi corpus admodum extenuatum est,

hinc proficiscentes, sine ullis hydropis signis, semet ostendere. Nonnullis in exemplis, vita, uti videbatur, inopia alimenti, fuit extincta, nulla humoris accumulatione facta, quae nomen hydropis merita e sit. Duo hujuscemodi casus in Rechieli par Richard ς reseruntur. Si edacitas, ut Laelio 4 placet, morbum unquam faciat, eam huc reserri debere, frequente nimiaque distensione sitoniam ventriculi saciente, ponere possumus. An casus a Piso eς comprehe 'sus huc reserri potest i Cum secretio bilis idonea ad cibum assimilandum omnino necessaria sit, hydropem abietero saepe motum iri putares. Icterus quidem apud multos auctores causis morbi annumeratur ; sed in diversis morbi histo riis, ubi eum Ossendi, utrum hydropem necne excitaverit, non

parum dubito. Casus ad paginam infimam i videre est, ubi forsitan nonnihil praestitit.

47쪽

DE CAUSIS HYDROPUM. hy

Ιn actis Wrati savi ensibus ', multa exempla citata sunt, ubi omentum deletum pro causa morbi habitum fuit. Id vero cI-fectibus morbi potius accensendum puto . bbb. Propter atomam Asematis Oasul t. Rationem parti uni crastiorum debitam a tono systematis vasculosi pendere, in primis probabile esse existimo, et rem ita sese habere fere semper positum fuit q. Hoc e pallore superficiei in exemplis hujusmodi apparet, et partium rubrarum glutinisque desectus in profusionibus

sanguinis fortuitis, et etiam in cadaveribus incidendis, notatus fuit. Quinetiam ratio diminuta ad partes aquosas, quae, ob excretionem et secretionem parciores redditas, Praeter consuetudinem augentur, retinendas accommodatur. Hoc modo igitur,

qua ratione hydropem progignat, intelligere possumus. Hujus

citoniae documentum clarisiimum in α C Aros habemus ; quanquam rationem, qua affectus systematis uterini eam moveat, exponere non possumus. Causis sem-Per annumerata suit, et nonnihil oedematis semper in hoc morbo adest; sed nullum hydropis gravioris ab hac causa orti casum offendi, quamvis multi forsitan existunt. s Mortulus quoque huc referendus videtur. Urrum vero morbus a partibus crassioribus per putredinem dissolutis necne potius oriatur, ambigo. Moibum nonnunquam facere videtur 4. b. Partibus crassioribus a reliqua massa nimia' quantitate separatis. Cum hoc incidit, effectus consimiles edat necesse est. aa. Globulis rubris et glutive. aaa. In acticia haemorrhagia. Si nobiscum consideramus, partem glutinis admodum largam, et globulos rubros universos,

cum exigua tantum partium aquosarum Portione, in vasiis majoribus contineri, dum quantitas Partium aquosarum maxima cum glutinis portione minima vasis minoribus continetur, non manifestum non esse potest, nimiam globulorum rubrorum et glutinisia haemorrhagiis quantitatem a reliqua massa disjungi oportere. Insuper,

Hilio ita morb. Wratissau. cura Halleri, P. zO6. b Morgagni l. e. epist. 38. S a 6. ς Culi. M S. lcch. on the thera petulcs, ct inspissant, ν Fauvag. ascites scol l illicus, auctoresque ab eo citati.

48쪽

DE CAUSIS HYDROPUM.

Insuper, vasa ampliora subito depleta atoniam unsversam et sequelas supra comprehensas progenerent necesse est. Profusiones sanguinis igitur e qualibet corporis parte hydropem sacient. Magnam exemplorum hujuscemodi varietatem habemus '. Hydrops a haemorrhagia uterina, ut Marquet b perhibet, ortus fuit. Unus hydropis casus ab haemorrhagia intestinorum', et duodab abortu fuerunt profecti. Quousque vero hae haemorrhagiae, nullo hydrope excitato, interdum procedant, a multis auctoribus fuit notatum Listerias posuit, ortum hydropis rariorem, me norrhagia et haemorrhoide substantibus, hinc posse exponi, quod vasa, licet nulla plenitudo systematis universa subsit, ob profusionem consuetam et structuram primariam, generationi sanguinis ejusdemque accumulationi Plane accommodantur. Hoc forsitan, quatenus ad haemorrhoidem attinet, non omnino verum est. Exemplum menorrhagiae nuperum novi, quod per triennium fere manserat, in quo profusio sanguinis copiosissima fuit, et in Complures menses non ultra treS quatuorve dies intermisit, et nullus tamen hydrops excitatus est.bbb. In passisa haemorrhagia. Haec pro causa hydropis fuit habita. Si ita sit, hoc modo haud dubie egit. α Abusu sanguinis detractionis. Hic morbum fecisi e creditur s. Multa vero abusus hujusmodi exempla habemus, ubi effectibus

fuit occursum. Pomme S casum m Ulteris annos 22 habentis memorat, quae, ob terrorem graVissimum ei incusium, morbo convulsivo fuit correpta, et cui, in Vice S trecentas spatio 26 mensium, sanguis fuit detractus. Nullus tamen hydrops in eam invasit. is Vulneribus. Iuvenis 2 2 annos natus C Urne meae comis

missus est, qui, ob vulnus capiti illatum, quantitatem sanguinis immensam fere amisit, et igitur admodum debilitatus est. . Infirmus

49쪽

DE CAUSIS HYDROPUM.

IInfirmus in multos menses mansit ; sed ne unum quidem hydropis signum apparuit. Ex his modo positis igitur, non concludere non possum, haemorrhagiam per vulnera factam hydropem raro aut nunquam, praeterquam in iis qui aliquo morbo ante laboraverunt, excitasse. bb. Glutine solo, aaa. In pro viis purulentis. Eaperimenta Gaberi' pus e glutine vel lympha coagulabili potissimum conflatum esse, testari videntur. Fonticuli diuturni causis hydropis adnumerati fuerunt. Nullos vero casus, qui rem ita sese habere ostendunt, vidi. Qui ab abscessibus I. I. A. A. b. ee. ss f. orti sunt, ii sorsitan aliqua ex parte hoc modo egerunt.bbb. In morbis quibusdam. Hoc etiamnum magis dubium est. Qui morbi hoc in loco mihi ob oculos obversantur, ii omnes secretione muci, vel alicujus humoris similis, adaincta stipantur. Nihil vero novimus, unde possit deduci, nimiam glutinis quantitatem in hisce casibus secerni. In cystirrhoea exemplum copiosissimi muci profluvii, quod in ullo sere morbo semet oliendit,

habemus. Hydrops tamen, quanquam aetatem Provectiorem frequenter invadit, ea rarius excitatur. Igitur omnes morbi sorsitan, hic enumerati, quatenus morbum nimio profluvio movent, sub III. I. A. D. vel III. I. B. A. aptius considerati sui D

α Calai rho. Hic, ut causa, positus fuit. Casus hujusmodi in Listero h reperiundus est, sed sorsitan ad I. I. A. A. a. bb. relegari debet.' Diar ora. Casus hujusmodi in Orraeo* videri potest. υ 'percallarsq. Me de exemplo anas arcae sun esto. quod ab una salis Glauberiani dosii suit profectum, certiorem fecit Gregorius clarus..' Leucorrhoea. Huc aptius sorsitan resertur hic morbus. Aliquantum oedematis hunc prove niorem saepe comitatur ; sed hy-

ς De peste,

50쪽

DE CAUSIS HYDROPUM.

drops gravior inde raro proficisci videtur. Casus hoc genus a

Forresto' memoratur.

ε P0alismo. Quin hic protractior et copiosior morbum possit ciere, Vix, me judice, potest dubitari b. 2. Debilitas loci propria, A. A parat s risi emotis partem tantum infe aure. Quos effectus

haec in omnia partis laborantis vasa sanguifera et absorbentia edit, hi ab universis auctoribus pro causa morbi recipiuntur φ. Hoc modo seriem causarum, quae vulgo fuerunt positae, hujus sectionis morborum, qui tam frequenter accedunt, tantaque dissicultate depelluntur, longissimam, ut potui, non ut Volui, percurri. Ex ea denique hoc concludendum puto, aliquem statum singularem totius systematis, vel alicujus ejusdem partis, etiamnum superesse, qui attentionem medicorum et investigationem hucusque fugit, quique ad hosce morbos procreandos necessarius est. Hoc substante, causae supra comprehensae morbum excitare possunt; eodem absente, effectibus earum aliquomodo occurritur.

Μulta tegit secro involucro natura, neque ullis Fas est scire quidem mortalibus omnia.

Hoc CE tentamen, quanquam iam longius esse videatur, ad finem ante perducere nequeo, quam Viris quibusdam generosis, qui amicitiam sinceram in memet demonstrarunt, grates dignissimas persolvi. Imprimis urbanitas, qua me fuit prosecutus Cullenus magnus, singularis nunquam mihi e memoria excidet. Absit, ut silentio viros celeberrimos Monrotum et Hopaeum

Praeteream,R Obs et cur. med. ob. 2O. b Host man. l. c. thes path. S et . Langislands de Anasarca. ς Hois. sup cent. I. obf. 97. Voget. de cos. et cur. morbis de ascitide. Vosel. l. c. ap. Sandis. P. 476.

SEARCH

MENU NAVIGATION