Christian. Gottlieb. Schwarzii De ornamentis librorum et varia rei librariae veterum supellectile dissertationum antiquariarum hexas

발행: 1756년

분량: 264페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

PRAEFATIO.n iis, quae ciuitati et sua quidem celebritate

non Parum conspicuae . decus solent et o

namentum afferre praecipuum, haberi iure ac merito bibliothecam posse, seu instructam bonorum utiliumque librorum supellectilem, qui neget, nisi sit fortasse αμουσος, omnino futurum esse arbitror neminem. Ques enim quaeso locus est , qui aeque iucunda et suauia mentibus nostris pabula pollicetur et suppeditat, qui maiori easdem dulcedine implet, capit et oblectando secum retinet, quam ubi ex omni erudibtionis penu libri, prudenter delecti, optimaeque frugis pleniores, ad publicum inim ordine suo collocati sese nobis os ferunt ' Est igitur ea exstruendi bibliothecas publicandi que consuetudo , propter eximium, quod ad studia et litteras attinet amplificandas, commodum, nulla non laude dignissima et a temporum antiquitate remotiori recepta iam et cognita. Quo enim gens unquam cultior per orbem terrarum mitter- sum

12쪽

8 PRAEFATIO.

sum floruit celebrata, quo iustius flatuere ingeniis, moribus honestis, et rerum laudabilium dignitati, didicit pretium; eo curam impendisse diligentiorem condendis , ordinandis, Pinblicandis que bonarum litterarum et ingeniorUm monumemtis , semper Proditum legimus. Q Tamilis non eo ausim cum nonnullis confidentiae procedere, Ut de scriptis, aut exstructa librorum supellectile ante diluuium diei ae credi multa iure posse tradita existimem , quem ad modum eiusmodi bibliothecas fide prorsiis superstruxisse incerta , operam que ideo linsiste omnem Videtur IOACH. IOH. MADERus,' Iuliae

olim academiae profestar haud incelebris. Quantum interea Ileet, historia certiori duce ad priscam penitus respicere amtiquitatem, Aegyptii quidem maxime obueniunt nobis, qui

genteS ceteraS Omnes Primum antecelluisse sapientia et multi, iugis artium studiis memorantur, Vt v eruditi de vulgo tradita Aegyptiorum sapientia inter se inuicem planius ne tu

quam conIentiant. ' PalleiS tamen mentem meam et liberius ut explicem, ii certe VidentUr contra Omnem sentire adique opinari antiquitatem , qui nimis ieiune ac tenuieir de sapientia illorum, et studiis et cognitione rerum multiplici existimant; quum praeclare fatis inter alia constet, quam effuse homines in primis graeci, gens omnium dein sine dubio politissima, e fontibus et rivis Aegyptiorum hortos suos irrigauerint. Neque, ad nostram profecto caussam quod attinet, alia in gente ulla, quam inter Aegyptios, bibliothecis quidem iis, quas ante diluuium exstructas aliqui semniant, in Viopiam, si queant locum fortasse ibidem obtinere, relegatis, eUm ostendi-1 In libello de scriptis et bibliothe- cf. c. A. HEV Μ ANNI U. Celeb. eis Antediluuianis, qui virorum claris . Ach. philosoph. P. XI. a p. 66o. I bellis et commentationibus de bia sbliothecis atque archiuis oraemissuS est; 3) Cons quae P. D. HVETIVs Epi-

MANI Hist. Litter. Antediluu. quae CHO aliis que disserit. Halis a. 17O9. typis exscripta lucem vidit. μ

13쪽

PRAEFATIO.

Offendimus , qui coepit omnium primus condere bibliothea

Rex Aegyptiorum antiquissimus Oh mandyas, Vel ipsum quo

allocunque nomine Veterum celebrant monumenta, f) qui et fronti bibliothecae dictum inscribi tritum hoc, elegantisitamumque, iussit: ἰατρῶον. Et quid notius ea deinde in Aegypto est bibliotheca, quam exstruendam, et Alexandriae quidem, curarunt Ptolomaei, cuius potissimum colligendae cepit consilium in istis Ptolomaeias cognomine Soter, princeps et ob eruditionem et prudentiam omni eneomio dignissimus ' Quae adeo Ptolomaei Philadelphi, et siccedentium, studio accreuit, Vt ad millia ferme Voluminum septingenta sit complexa, Veluti auctor in aliis id testatur OEULIvs. Namque studium in colligenda bibliotlieca nonnullos omne Paelemaeo. Velle Philadelpho attribuere; id minus accurate fieri, nemo sane dubitat, qui veterum de illa sententias diligentius perspexit. ') In qua tamen eπο-nenda , et fatis, quae experta fuit, describendis eur essse verbosiores malimus, causti in praesenti non est, ne cran ben bis coctam recoctamque sexcenties apposituri fortasse videamur. Hocce interea bibliothecam colligendi pultab

candi que

8 ) Breuissime fata eius describit bibliothecae s ENECA de Tranquillit .ammi cap. yIIII. p. n. 53I. Quadraginta

millia librorum Alexandriae usserunt cet. cf. Iustus Lipsius de Biblioth. apud MADERVΜ seu SCHΜID IV Μ l. c. P. O. THOΜ. BARTHOLINVs in diu de Bibliothecae incendio a p. 28. ; RE CHEN BERGIVs demuseo Alexandrino p. 628. Vol. dissi iunmin editarum; Symb. Litter. T, I. P. ΙIL p. 198. I. GVI L. BERGERVS de caustis iacturae rei litterariae P. II. I 3. et cet.

4 Biblioth. Historic. Lib. I. cap. s ) Eruditissime nuper de Osymandyaseu Amenophi disputauit P. E. ΙABLoNsRIUS Viadrinae Acad. decus in libro egregio de Memnone graecorum seu Aegyptiorum , Syntagm. II. cap. I. s. p. et cap. III. 3. in primis autem Syntagm. III. cap. V. a P. Ioa. 6) Noct. Attic. Lib. VI. cap. XVII. p. 2O6. cf. Ρrideaux in Connex. Vet. et Novi Testamenti cet. P. II. a P. 19. item Iuvenet de Carlencas Esiai sui Phistoire des belles Letires cet. P. II. ap. 24 I. B. G. STRVVIus de iure Bibliothecar. P. I. P. 6.

14쪽

PRAEFATIO. candique studium coepit miris modis aemulari Euniendi I. Pergamenorum ReX, adeo quidem , Vt, supprimente chamtas Ptolemaeo , Veluti PLINIVS testatur, ' occalionem id membranis Pergami reperiundis dederit. Neque tamen Emmeni tantum bibliotheca Pergami collecta debuit adscribi, quum aeque luctilenter pateat eX Omni antiquitate , ceteros etiam reges illi amplificandae studium singularem que operam impendisti. Quis posthaec autem dUbitet, graecOS, gentem morum et litterariam elegantia ornatissimam, non eodem

aut simili modo de augendis studiis cogitasse, quum , si pro

Veritate res enuncianda sit, nulla Vnquam aetas gentem in quovis et litterarum et studiorum et artium genere politiorem Viderit, maiorem De in admirationem produxerit. Ρrimum in illis vero locum, qui de ornanda publicanda que cogitare bibliotheca coeperunt, sibi vindicat Iisistratus, Atheniensium princeps , seu potiUS , more istorum temporiam si0lito, tyrannus. Rem stlo in aliis testimonio comprobat GEI

LIus: V) libros, inquiens, Athenis disciplinarum liberalium publice ad legendum praebendos primos posuisse dicitur Pisistratus tyrannus : deinceps studiosius accuratius que ipsi athenienses auXerunt, Sed omnem illam postea librorum copiam Xerxes, Athenarum PotitUS , Vrbe iPsa , Praeter arcem, incensa , abstulit asportauitque in Persas. Hos porro libros niuersos multis post tempestatibus Seleucus Rex, qui Nicanor appellatus, referendos Athenas clarauit. Alias deinceps in graecis exstitisse complures librorum copias, non equidem ignoramus; quae tamen cum essent PriUatorum maXime hominum studio collectae, in recensendis illis, ne fecisse praeter intentionem Videamur , diutius non commorabimus. EGraecia igitur confestim in Latium traiicimus. Vti autem i, tinas Ilist. Naturat. Lib. XIII. cap. XI. amussim bibliothecae a Ρergami regibus ro) cf. Iust. Lipsius in Syntagna. de exstructae caussam videtur explicare. bibliothec ap. IoΗ. ANDR. SCHΜΙ- IIJ Nocti. Atticax. Lib. VI. U. Diu ri l. c. p. 8. ubi tamen non ad XVII. p. 2o6.

15쪽

una facundia, teste FABIO,'' inuentione, dispositione. consilio, et omni eloquentia reliqua similis graecae, ac pro si is discipula eius fuisse videtur; ita R0muli gens et in omnium litterarum artiumque studio, et amplificandis illis, aemulutrix fuit felicissima. Devictis enim diuersarum gentium populis atque redactis sub potestatem Romanorum etiam coeperunt nonnulli bibliothecas condere , quem ad modum de Lucullo, Tyrannione, Attico, Cicerone, aliis que Veterum

monumenta noS edocent. Erant autem hae priuatis tantummodo singulorum usibus destinatae. Quam ob rem neque ad nostram caussam in praesenti admodum faciunt. Omnium vero in Romanis primum ordinandi publicandi que bibliothecam instituit Iulius Caesar, quod his verbis testatur sv Eaeosius: ' Bibliothecas graecas et latinaS , quas m xime posset, publicare, data Μ Varroni cura comparandarum ac digerendarum. Quamuis interea Caesar Varroni, honestarum litterarum studiosissimo peritissimoque curam eam demandasset, nihil tamen, quantum certissime constat, Vltra institutum, caede illius cum impediretur, processit. QMd autem Italo Caesari non concessit fati acerbioris crudelitas, id studuit aliquandiu post Perficere Asinius Polli , et eruditione et rerum gestarum gloria, imperante Augusto, in primis conspicuus. Atrium enim libertatis, quem ad modum innuit sv ETONIUS, 'Ο Augusto potissimum auctore ae suasore,

B et in

Ia) Institui. Orator. Lib. XII. cap. vidit a. I74s; cf. et CELLARIVS de X. p. 62s. cf. Omnino, quae singulari- studiis Romanorum litterariis cet. ἔ.ter eleganterque disserit ERER ΜΑ- XVI. sΤOCKΜANus ad libell. Μoi-Nus in diff. de Eloquentia Latina nil de ortu et incrementis bonarum Graecae discipula , Vpsaliae A. C. litterarum cet. a p. I 63. cum aliis. CII IDCCXXXXIII. I ) In Vita cap. XXXXIIII. p. 72. I 3 Singulares ea de caussa eruditas Edit: Oudend. que dissertationes ediderunt , nempe is ) Invita Augusti cap. XXVIIII. p. de bibliothecis Romanorum ER H. ao8. cf. in primis CHRISTI. HENR. REVSCHIVS, quae Velinaest. a 17 34. EcKHARDVs in Commentat. de As1- prodiit, et PETRUS ENERM AN V s V. nio Ρollione , iniquo optimorum Lati- C. quae rasaliae typia exscripta lucem nitatis auctorum censore Ienae A. cIOI c

16쪽

a PRAEFATIO.

in monte Aventino refecit, bibliothecas que ibidem et graecas et latinas dedicauit public uitque. Addidit simul auctorum imagines, ' quo respicere, ni fallor, omnino Verba haec vib

Nec me, quae doctis patuerunt prima libellis

Atria, libertas tangere passa sua est. Atque ita, FABIO ' consentiente, Asinius vel eam ob caus lana non parum in vita dignitatis habuit, nec parum ad posteros tradidit gloriae, quum in splendidissimo libertatis atrio exibmiam musis, genuinae libertatis alumnis, bibliothecam dedicauerit, sedemque illis ac domicilium omni dulcius amoenbtate , sibi autem ipsi monumentUm aere sic exstruxerit perennius. Cuius interim suaser tantum fuerat antea, id neque ipse dehinc omisit Augustus, insignis litterarum et litteratorum amplificator, cui et locus in principibus poetis concessus est, '' utpote qui bibliothecas exstrui duas curauit publicas, alteram tanempe octauiam in octauiae porticu, V) alteram palatinam iuxta aedes silas, et Apollinis templum in monte Palatino. V Huic quidem, verbis id explicitis testante SVETONIO, V praeesse iussias est C. IVLIVS HYGINVs, halidincelebris scriptor et grammaticus , quem sibi habuisse inim,

cum traditur O V I D I v s , Velut et occulte significasse ub

deri

Torum clarorum , bibliothecarum ornamento a XI. cf. EΜVND. FI-GREous de statuis illustr. accum primis doctor. virorum in Vet. Biblioth. apud sCHΜIDIVΜ l. c. a p. 7 I.

1 in Tristi. Libr. III. Eleg. L vs. I. R. 18 Institui. Oratoriar. Lib. XII. cap. XI. a P . 639.

I9ὶ v. IOH. CHRISTI. BLVΜI Usin diff. I. de principibus poetis a P. 24; it. BO RHICHIVs in dissert. de poetis p. O. cf. SUETONIUS in vita

Augusti cap. 84. sqq. ao) Cui praeesse Μelissus iubebatur

cf. SUETONI 's de illustrib. Grammatic. cap. XXI. p. n. sIΙ. a I) v. SUETONIVS in vita cap. 29. cf. CELLARI Us in dissi. de stridiis Romanorum Litterariis cet. XVII. it. BERNEGGERVS ad loc. SVETONII p. Is 3.οα) de Illustrib. Grammatic. cap. XX. et XXL a p. 963

17쪽

PRAEPATIO. 33

deri potest , quando biblio mecas singulas ita eleganter con.

cinit: M Inde tenore pari gradibus sublimia celsis Ducor ad intonsi candida templa Dei. Signa peregrinis Vbi sunt alterna columnis Belides, et stricto barbarus ense pater: Quaeque Viri docto veteres cepere novique Pectore , lecturis inspicienda patent. Quaerebam fratres , exceptis scilicet illis Qu0S suUS Optaret non genuisse Parens. Quaerentem flustra custos me sedibus illis Praepositus sancto iussit abire loco.

Altera templa peto vicino iuncta theatro: Haec quoque erant pedibus non adeunda meis. Nec me, quae doctis cet. Verum enim qUando copiose satis pro instituto thesauros Veterum librarios publice dedicatos apertos que perlustrauimus, vereor equidem inter illos versari diutius, atque ceteros Perqquirere , praesertim quum siritimendi causia sit, ne secisse Praeter intentionem , aUt ea repetiisse denuo pluribus ridear, quae alii ante me sexcenties dixerunt: Ex quo interea tempore libri formis describi aeneis, litterae que a situ et squalore suo restauratae nitere praeclarius coeperunt, Per omneSetiam cultiores Europae prouincias et ciuitates celebriore eiusmodi sacraria et templa libris, numis, tabulis , imaginibbus et aliarum remin cimeliis exornata consecrare musis, musarum que cultoribus ac publicare certatim huc Vsque instituerunt. Ol quam praeclara et egregia instituta. Quid enim dulcius est, quid admodum iucunda mentes nostraS me moria reficit, quam ubi tot hominum post fata superstitum

s 3 ingenia

18쪽

r R A E p A T r o. ingenia comparent, nobis oum loquuntur, nos instituunt, rectiora in multis edocent, et quasi, Ut scribere alicubi PLINIO lubet, rem publicam faciunt ' Sunt ea ingenia , inter quae, otii quidquid est et negotii, utilissime dispungimus; quae d Uersa nobis multiplici que inseruiunt ratione, dubiis in rebus consilia, in amictis sellatia, et, ut paucis rem omnem eloquar, luculenta sapientiae prudentiae que suppeditant adminicula.

Hor igitur ope disieetae recedunt ex animiS minUUntur que tenebrae, opinionis idonea ratione nulla conceptae, praelindicataeque, fidem ac praesidium amittunt, et, quae sine litterarum et doctrinae cultura radices necessario agit barbaries, inde coercetur et auertitur. Litterae nimirum ac studia ubi sunt contemtui, Vera etiam cedit humanitas , fastus contra et

inhumanitas sedes occupant. Quidquid virtutis est premitur, quidquid vitii, eminet. Luxuries, lasciuiae, libidines, et cuius cunqUe generis flagitia mentes stupidas obtusasque limVadunt, et, frenis quasi relaxatis, prorumpunt. Si quae fraudi, astutiae et calliditati subsunt, ea prudentiae titulo temere Venditantur. Est enim generatim homine imperito ni nihil iniquius. Quam beata igitur ciuitas est, quam consul trix et prouida humanitatis, rectaeque disciplinae, et Opportunitatum omnium, quae litteris ac studiis aequum et iustum statuere pretium selet, publicis que prodit indiciis, honestae utiliorisque doctrinae thesauros sese in deliciis, neque ultimo suo Ornamento, Ponere, Quanta enim non Voluptate se quasi delibutos sentiunt multi, quoties conuiuia opulentiUS eXOmnata instructaque vident, et integris stomachis suis inter lances et mensas nitentes oblectamenta solent opipare apparata polliceri At, quid subest oblectamenti Veri, quid emolim menti habet, compotare aut concoenare opipare et largius Rara sunt opido commoda, quae proficisci ex Vtroque s lent, incommoda Vero qllis nescit, quae crebro apparent et consequuntur ' Quantum interim et contra non habet oblectamenti veri, quantum et utilitatis inter ingenia eius m0di erm

19쪽

P R A T v A et I o. udita polita que Versari, quae dubiam ubivis saepe coenam OL

ferunt, ita, Vt nescias fere, a quibus mentem et pasti, et ali, et institui, tuam potissimum cupias ' Quae tibi uberri, mos sapientiae, Prudentiae, et omnis generis doctrinae firmo his promittunt et reapse suppeditant. Quae quidem incommoda nunquam serunt; imo, si quae apparent, adimunt.

commodis autem et Utilitati tuae quam misime inseruiunt. Nihil itaque miror Co RASIVM, ' et ob eruditionem, et, quae perpessus est, fata, haud incelebrem, quando : Omne, ait, vitae selamen, dicam amplius, vivendi desiderium aufe .ret, qui libroS, Veteres meOS amicos, mihi adimeret. Atque operae Pretium est, ea quoque in memoriam reUOeare, quae de bibliotheca et libro eiusdem quocunque Villiori LUCAS DE PENNA: liber, inquit, lumen est cordis, speculum comporis, Virtutum magister, Vitiorum depulser, corona prudentum , diadema sapientum, gloria honorum , decus eruditorum, comes itineris, domesticus amicus, collocutor et comgerro tacentis, collega et consiliarius praesidentis, vas plenum

sapientiae , myrothecium eloquentiae , hortus plenus fructibbus , pratum floribus distinctum, principium intelligentiae,

memoriae Pe S, mors obliuionis, Vita recordationis i me

ius properat, iussius sestinat, semper praesto est, nunqUam non morigerus; rogatus confestim respondet: sincerus comsultor, non assentatur , non loqUitUr ad gratiam, nemini Pameens, quia neminem timet; nihil mentitur , quia nihil pescit: te nunquam fastidit, etiamsi tu illum fastadio habeas: arcana reuelat, obscura illustrat, ambigua certiora reddit, perpl aresbluit, c0ntra aduersam fortunam defenser, secundae foderator, opes adauget, iacturam propulsat; puteus inexhalistus,

et a) Saeculi XVI. Iurisconsultus erat ag) cf. ΗΕNRI. fALΜVTΗ. ad in Francogallos , in Epistol. Quaest. Pancirollum l. c. p. n. II 8; MOR cap. XVIII. cf. HENRI. SALMvΤΗ. Hopius in Bolyhist. Litterar. Lib. Lad Pancirollum Rer. memorabit. p. cap. III. 24. p. 23

20쪽

16 P R A B L A ae I 0. theseurus immensiis , aerarium inconsumtibile, paradisis; unde elici non potes , nisi cum v0lueris: amoenitas frugifera,

qua stui possis , quamdiu Velis; doctor gratuitus, faciens te gnarum, si reperit ignarum. Quid itaque h0nestius, quam instruese bibliothecas , et aperire publicas , quid utilius,

quam quos alii sumtus in res inanes faciunt 'optimis quibusque libris comparandis irrogare' '' Haud Vereor, quemdam fore, qui eius modi ausit institutum reprehendere, ne imdicio ipse suo sese miser prodere tanquam sereX Velit, quum maius profecto nullam est argumentum imperitiae in homine, ipse aiente Cu IACIO, iurisconsultorum Ρrincipe, quam quum litteraturam damnat, quam scilicet ipse nescit. At dicet fortasse aliquis, dicto SENECAE Perperam Vtens, quid ista exquisita, et cum imaginibus descripta sacrorum opera ingeniorum in speciem et cultum parietum comparantur Z Ain' tu sodes in cultum parietum ' Quis Vnquam negat, bibliothecas non tam Visili quam Vsui esse destinandas , atque librorum eius modi apparatUS Vni cuique non tam posse, quam debere prodesse , si modo adsint, qui Velint sapienter prudenterque Vii. Et Fot autem non sunt, et fortasse inposterum erunt, litterarum honestarum studiosi , qui, ob rem domi angustam, magnam sibi comparare librorum copiam n

queunt, his autem opibus adiuti progressus habere in studiis suis queunt longe feliciores. Quot quaeso non exstiteriantiam , et adhuc sunt, qui eius modi bibliothecarum publicovshi dedicatarum ope, dostrinae suae copias mirifice auxerunt, ideo que orbi de se politiori ac rei publicae stuctus polliceri Vberiores potuerunt Quidni senes deinde imitemur CATONIS UUd CICERONEM, Illi elaborant in eis, quae sciunt nillil omnino, aut Parum, ad se Pertinere. Serunt

et63 es. CELLARIus dissert. Aca- 28) De Tranquillit. Animi cap. dem. dissi. III. p. 86. VIII. P. S3 .u ) Lib. XXI. Obseruati. cap. X. Opp. T. IIII. p. n. SO8.

SEARCH

MENU NAVIGATION