De systematis nervosi officiis, ejusque conditionibus nonnullis, tentamen inaugurale

발행: 1781년

분량: 68페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

SI Penuria aut levitas impressionum per se quocunque tempore facere sat est. Fac membra super plumis stratos, ubi musculi plurimi quiescunt, fac lucem subductam, et silentia data, somni paratissimi sunt quavis diei hora. Idem quoque saepe accidit, dum etiam

impressiones sentiantur, quando mens ab iis quoquomodo traducitur ad rem quandam, jucundiorem sorsan, sed quae tamen ad attentionem animi aliquamdiu continuandam parum Valeat t. Huc denique annumerari potest, ut mihi videtur, Belaxatio. Fibrae musculosae in vivente animali acunctis elasticis in eo disserunt, quod hae etiam contrahantur ab quovis easdem extendente. Haec extensio orituri Libet jacere modo sub antiqua ilice,

Modo in tenaci gramine :Labuntur altis interim rivis aquae ;Queruntur in silvis aves ;Fomiique lymphis obstrepunt manantibus, Somnos quod invitet leves. HOR. Epod. a. 25. Fortunate senex, hic inter flumina nota, Et fontis sacros, frigus captabis opacum:

Hinc tibi quae semper vicino ab limite sepes, Hyblaeis apibus florem depasta salicti, Saepe levi somnum suadebit inire susurro.

Hinc alta sub rupe canet frondator ad anilis, Nec tamen interea raucae, tua cura, Palumbes, Nec gemere acria cessabit turtur ab ulmo. VIR G. EclOS. I. Sa.

62쪽

DE SYSTEMATIS

oritur ex partium pondere, ex antagonistarum actione, ex eo, quod ossibus inseruntur, et plurimum ex conis nexu cum distentis cavitatibus. Harum primariae sunt vasa sanguinem vehentia, ex quorum plenitudine tensio musculorum haud parum pendet. Haec quoque existit unus ex potentissimis nervosi systematis stimulis ; itaque, ut jam diximus, cerebri excitatio plerumque tono fibrarum consonat. Quodcunque igitur si uida ex vasis derivat, tam excitationem quam tonum minuit. Hinc debilitas, torpor, tristitia, ventriculi mala, spasmi, &c. imo etiam mors, evacuationes, sive directo factas, ex vasis sanguinem vehentibus, sive ex istis excretoriis, quae in canalem alimentarium exeunt, tam saepe superveniunt. Hinc ferire venam, alvumque eVacuare, tono atque excitationi ad auctis quam plurimum prodest. 3tio, Porro autem collapsus impressionibus et viribus excitandi nimiis succedit. Has quidem omnes inducere somnum, satis con

stat.

Exercitatio nimia debilitatem parit, unde requies longior sit necessaria, qua vires ad propria ossicia repa

rentur.

Vinum, ut olim Varro, hilaritatis dulce semina rium,' maximus cordi auxiliator, et causa nempe omnino excitationis valentissima, nimio copiosius haustum homines impotes sui reddit. Libido immodica, praesertim si est secus, quam natura fert, asscit summa imbecillitate tit m corporis, tum animi. Sane

63쪽

NERVOSI CONDITIONIBUS. sa

Sane affectus mites atque composti animant excitantque; ast vehementer commoti et diuturni debilitant, frangunt, atque interdum sternunt subita morte. Hinc ii, quibus affectus sunt lenes aut temperati, summa aequanimitate plerumque gaudent; quibus autem Vehementes aut perturbatiores, animo sunt mobiliores, et saepe atra bile et tristitia laborant. Acerrima atque attentissima cogitatio, praesertim si est ejusdem rei agitatio, dicitur exedere corpus, atque

animum occaecare.

Dolorem acerrimum ingens collapsus excipit; hine saepius fit syncope. Homines equidem novi, quibus acutus dentium dolor semper in dyspepsiam desiit. Nimia vasorum distentio, secundum nonnullos auctores eximios haud systema excitat, sed ejus actionem 1 It frequently happens that the pulse, even at the beginning offert pneumontes, stems obscure and oppressed, irregular, suggisti, and fometimes intermittin g, the patient at the 1a me time eomplaining of great Meah ness and oppression. Such a sudden want offirength, spiriis, aud pulse, doth not aridie nom want of blood. The too great quantity of blood, in such cases, is the real cause of these symptoms. For the blood vesseis being overtoaded with humours, and distended beyond the due tone, cannot act with sufficient vigo ur, Ηuxbam of the Per neu mov,-DDI on Fevcrs, p. 181. edit. 7. Debili ty may proceed from different causes. There is one Lind of debili ty, which attenes inflammatory severs in the beginning, and whicli is the consequence of oppression and plet hora. Here everything which would stimulate, and is cordial, instead os adding tot he nerVOus power, tends to mar iis energy ; and the patient is most relieved by large, and even repea ted venefections. Clinicol Lectures

64쪽

DE SYSTEMATIS

nem imminuit, atque omnia signa debilitatis prodit, quod quidem frequenter ex plethora, morboque admodum inflammatorio, animadvertere liceat. Atonia stomachi, in hoc illove dyspepsiae symptomate apparens, edacitatis saepissime est effectus, nec

non et ex Vomitu frequentius repetito, ex assiduo tonicorum, aromaton, maxime autem vinosi liquoris usu, oriatur.

Vesica quoque ex nimia distentione sit paralytica, et alvus adstrictior ex crebra ductione. Paralysis deinde generalis convulsiones aut nisus

voluntatis extraordinarios excepit.

Ad summam, nihil omnino est tam stimulans, quin contrarium sit, quum plus nimio invalescat. qto, Deinde consuetudo etiam ad collapsum ess ciendum nonnihil valet. Hujus certe imperium super multos corporis sensus longe dispar est ei, quod valeat in motibus. Hi quidem, ut diximus, saepius excitantur a consuetudine; ast contra illi plerumque, etsi eadem sint reapse objecta, exinde labefactantur l. Hinc necesse est portionem medicamenti diu consueti, vinosi liquoris quotidiani usus, subinde aliquantulum' ' Practical habits are formed and strengthened by repea ted acts, ' but passive impressions, by being repeated upon us, grow weaher.' Autler's Analon, paret I. chap. 5. S a. Ubi plura de consuetudine, et ad excitationem, et collapsum essiciendum valente, occurrunt.

65쪽

NERUOSI CONDITIONIBUS. ἴς

tutum augeri; adeo ut tandem multo plus alteru-

trius, quam quod olim exitio fuisset, tuto et sine metu adhiberi possit. Hinc fit, ut multi mortales dediti ventri, somno, libidini, usque eo flagitiorum provecti, et inter appetitionem tantum satietatis ac fastidii patiantur. Hinc singuli quidem nostrum semper cupimus quid

novi et varii, quo negato, torpor ac tristitia subeunt. Puer fructus aetatis maturae legere ardet, et senex laudat tempora acta se puero. Hinc denique voluptatem percipimus omnes, ex rebus minoris quidem pretii, at recens tamen partis, dum Optima, quae diu habuerimus, sordeant et contemnantur. Dolor quoque, pariter ac VoluptaS nostra, ex temporis longinquitate certe remittitur. Ratione quanquam et remediis aliis haud mitigatum, huic cedit. Dolores porro alieni sympathiam hominibus excitare desinunt, quorum oculis creberrime Obversantur; et hinc, ut aiunt, animis quorundam sabsit verbo invidia) certa vitae ratio callum quoddam obducit.

Contagio denique ipsa, quo cuidam assiietior, eo minus assicit. Hinc recens in no comi a illati saepe inficiuntur, dum medici et aegris assidentes mali expertes versentur.

Denique, quicunque loca laeta palustribus undis diutius coluerunt, haud sunt tam obnoxii febribus intermittentibus, quam advenae, qui perraro contagia

vitent.

66쪽

sto, Denique, collapsus ex imitatrice smpathia oriori potest. Cum oscitat, verbi causa, unus, sertasse prae somno aut taedio, statim consensu oscitant videntes et plures ; imo vero certum scio, vel oscitantis imaginem spectatoribus bene multis, modo hilaritudine risuque gestientibus, oscitationem facessiisse. Hoc quoque modo deprimentes animi affectus, quam efferentes transiliunt. Unius quidem tristitia fontis saepe totum caelum gestiente laetitia privat. α---Ita sentibus adsent

Eumani υultus i s vis me flere dolendum es Primum ias tibi.

Quis porro nescit multa inania belli Z Μetus caeiacus a duce, imo etiam a gregario milite quodam, in universum exercitum transiit, et, nulla comparente idonea causa, victores cesserunt victis lHactenus ego ille, qui neque disciplina satis, et ingenio parum possum, paucula de muneribus nervoli systematis conditionibusque, necnon et harum causis sari, ausus sum. Percupiebam equidem deinceps adumbrare modum, quo noster Professor solertissimus suam pathologiam generalem morbis, qui classem constituant Neurosium, in suo proprio Systemate Nosologico, adhibuerit. Hic certe est, ubi et acumen, et non mediocris cogitatiO-

67쪽

num utilitas supereminent. Verumtamen nunc, ne plus nimio longus sim, jucundissimam voluptatem, quam pendens narrantis ab ore accepi, renovare prohibeor.

Ast scelus omnino seret, nisi lubens, hocce tentamine qualicunque demum perorato, Viros egregiOS, qui me inter studii medici curriculum peculiari benevolentia prosequi, fidelibusque monitis laureae Apollineae artis candidatum sistere dignati sunt, publice memoria quam gratissima recognoscerem. Debeo singulares imprimis gratias viro illustriss. Doch. Gulielmo Hunter, quippe qui suis praelectionibus, et dulci et utili mirum in modum refertis, me ad medicinae studium provocavit, suisque amicis praecep tis, et hospitio, et cura me, in sua scilicet domo aegro ritantem, benigne adjuvabat. Nec me unquam meminisse pigebit verissimi amici

Gulielmi Cruichmanh, A. M. Alii discipuli ejus

peragant praeconia laudum, ut consummati an atomici;

mihi certe experto, dum memor ipse mei, hic suo jure, ' ob incoctum generoso pectus honestor semper carissimus erit. Nunc denique justissimas Professoribus Universis, qui almam hanc Academiam Ornant, ob doctrinam adhibitam, et benignitatis plurimum a singulis collatum, gratiaS ago atque habeo. Seorsim vero habenda Culleno est gratia, non solum ob operam et studium mihi cum aliis discipulis navata, sed ob amicitiam, qua me fuit dignatus; ob promp-

68쪽

DE SYSTEMATIS

tos aditus, et plurima consilia praestantissima, non austeritate tristi dictata, sed interposita obvia illa sermonis comitate, in qua maxime eminet.

Plurimum porro me D. Young, artis obstetriciae Professori, debere existimo. Huic quidem, doctrina nempe utilissima suis praelectionibus tradita, experientia deinde mihi, parturientibus opem serenti, suis scilicet auspiciis, acquisita ; liberalibus denique responsis redditis de arte, quam ipse Princeps apud nos, suo cum tanto honore commodisque publicis, effecit atque erudiit, huic, inquam, illis beneficiis magnopere devinctus sum. Denique, liceat ossicia, nec pauca nec parva, mihi impensa, a D. Iac. Gregorio meminisse. Hic est, qui pristinam amicitiam humanitate consummatissimi Professoris recoluit. Accurato quidem praelegendi et exquisito genere, tum praeceptis, praxique in Medicina Clinice, eleganter commodeque adhibita, tum etiam familiari in dando consilio admonitione; his, inquam, sese, qua certum amicum, qua fidum studiorum magistrum gessit praestititque. Illo hortante,

hunc in re medica gradum et petere et sperare ausus sum : Cui, quanquam gratia tanta non potest, quan- ta debetur, habenda tamen est, quantam maximam animus meus capere potest.'

SEARCH

MENU NAVIGATION