De systematis nervosi officiis, ejusque conditionibus nonnullis, tentamen inaugurale

발행: 1781년

분량: 68페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

NERVOSI CONDITIONIBUS. 4r

Nec cerebrum extrinsecus solummodo excitatur, sed potest etiam ab animo ipso, sine impressionibus in corpus factis, excitari. Quatenus hic valeat animus, dictu dissicillimum est. Utcunque animi praesentia ad Omnia, quibus fungimur munera, necessaria sit, tamen

certe multa exsistunt, quae non regit, et quorum omnino non conscius est. Unusquisque Vero novit, motus quosdam mera voluntate fieri posse ; et etiam cogitata, et animi motus posse, citra voluntatem, consentaneos ac saepe summos excitationis gradus praestare.

ado, Deinde nervosum systema legibus subditum est, quibus, sine excitatione directa, cedit paretque. Talis quidem est consuetudo.

Hancce in materiam, tam reconditam et exquisitam, in praesens descendere haud vacat, neque, ut ego arbitror, omnino opus est. Namque Dodi. H. Cullenus de Consuetudinis Vi, quam latissime, et in sensibus, et in motibus corporis pollente, nuper admodum subtiliter et copiose disseruit. Cujus dissertationem ', insigne quidem curae atque ingenii documentum, legentibus fore instar omnium

spondcre auddo. Nemo certe est, qui vim consuetudinis, motus corporiS regendo, non persentiat agnoscatque. Actus primum ex voluntate orti, deinde repetiti frequenter. adeo faciles brevi evadunt, ut vix voluntati S praeeun iis conscii sumus. Nobis, verbi causa, ante oculos

f F obversetur

De Consuetudine, ejusque vi et effectibus in corpus humanum, Edinburgi, 178O.

52쪽

DE SYSTEMATIS

obversetur quis, fidibus discens, aut literarum forma9 effingere, aut nova lingua uti, aut fabrilia, aut arm

tracta Ie, et comparetur musico, aut perito stili, aut artifici egregio, aut disciplinae militaris experto; tum, denique, quomodo dominetur consuetudo, quasi altera

natura, recognoscere cogemur.

Nec minus in motibus in voluntariis pollet. Appetitus certe eadem hora oboritur, qua saepius antea quoquo modo excitatus fuerat atque expletus. Somni de- destrium solita cubandi hora redit; et cupiditas quoque desidendi tempore solito, quamvis neque moleS, neque acrimonia excrementi causa adesset. Neque in illis solum, quae naturalia audiunt, sed in aliis etiam, iis up primo m gratissimis, valet. Tales sunt effectus geniti ex opii desiderio, tabaci, aliorum qu id genus, quae, amara et insuavia, ex necessitate primum assumpta, postea aurem ex consuetud me Jucunda ultro appetuntur. Porro, consuetudo mirum in modum pollet apud ani .mum ipsum. Quantum memoria pendet a cogitatis eventibusque inter se consociatis i Omnes etiam animi affectus indulgentia crescunt, id est, quo frequentius, eo facilius moventur ; istosque excitant quaedam, non necessitate sed casu, cum primis nempe eorum causis aut rebus circumstantibus conjuncta.

Denique, haec ipsa tam in morbo quam in sanitate dominatur, inprimis ubi mobilitas est origo mali. Iinc haemorrhagiae, hysteria, epilepsia, febres intermittentes

53쪽

mittentes, &c. saepius, causis quamvis primis quies centibus, omnino ex vi consuetudinis revertuntur ; hinc quoque efficacia istius curae, quae in efiiciendo occur sum temporarium adhibeatur.3tio, Deinde nervosum systema imitatione excitatur. Hujus quidem vis est in universis hominibus singuli Dque aetatibus notissima. Vel ipse infans gestus, sonos, aliaque bene multa, ex conversantibus arripit; mensi. busque paucis hinc inprimis discit quodammodo fari atque ingredi, ad quae quam plurimi motus sunt necessarii. Pueri, sive jam adolescentes, et opinioneS et

mores, qui sunt duraturi per venientes annos, omnino aut magna ex parte a sociis ex inconsulto effingimus. Hinc dimanant invalentque totas per nationes instituta, ritus, et mores, adeo varii ac notabiles, Ut universos

indigenas ab alienis, singulosque inter se animo facti iaque distinguant.

Fortuita ac temporaria quaedam, quasi contagione, transeunt. Hinc sit, ut ridentibus arrident humani vultus. Simili modo transeunt et quidam animi affectus per familias, turbas, exercitus, civitates, gentesque. DC-nique, hinc plus nobis et viva vox et convidi us quam oratio prodest '.' Et bonos corrumpunt mores

congressus mali f.' Revera sunt morbi multi, qui ex hoc fonte solo aliquando derivari videantur. Hinc hysteria, epilensia,

convulsione, Seneca, Epist. 6.t Menander, apud Apost. Paulum.

54쪽

convullione, aliisque , adeo scatent nosocomia et urisbes, ut nihil necesse est vel citare exempla, ab aliis memoriae tradita, Vel ea reser re, quae etiam mihimet, medicinae inexperto atque insueto, saepius obversata

fuerunt.

.ito, Verumtamen causae vim cerebri minuentes, saepe eandem, quamvis haud directo, excitant. Longissima atque universa experientia quaedam, utpote sensummotumque minuentia, appellatione sedantium signavit. Contra autem aeque constat, haec etiam eosdem saepe excitare.

Opium certe sensus minuit, vel delet, dolorem mitigat, obstat excretionibus, somnum conciliat, nudosque ad nervOS, quantum sussiciat, applicatum, partes vicinas, imo Vel totum corpus, parat Iticum reddit. Verum enimvero, ut pariter liquet, hoc ipsum ictus arteria rum cordisque citat, sensum mobilitatemque adauget, movet vomitum, sudorem elicit, ac saepe convulsiones inducit quam violentissimas. I ligus porro cujusdam temperiei primo directoque sedat, ut postea dicetur. Verum hoc tamen contraria essicit; cordis enim actionem citat, calorem et ruborem in cuteria e Vocat, cunctas excretiones, perspirationem praesertim, ad auget, ac saepissime quidem causa exsistit omnis morbi inflammatorii.

Contagio

Dum spectant oculi laesos, laeduntur et ips, Multaque corporibus trausitione nocent, OVID. Remed. Amor. 6Ι .

55쪽

NERVOSI CONDITIONIBUS. ης

Contagio deinde, sebrem pariens, est quoque perquam sedativa ; sustema autem humanum haud segnius irritat. Motus porro animi deprimentes ex casu etiam stimulare possint; timorque praesertim saepe et stimulat

et tonum auget.

Exinanitiones denique nimiae, praesertim rubri san guinis, saepe graviores nisus ad convulsiones facessunt. Atoniam quoque, et debilitatem, saepe subsequuntur spasmi, in partibus praecipue assectis, aut consentientibus, aut toto fere corpore.

Equidem, super argumento tam obscuro ac difficili explicatu, res solummodo memorare ausus sum, quaStot secula, ex experientia compertas prodiderunt, et de quibus quisque, si quando unquam lubeat sese certiorem facere potest. Verum enimvero, conjecturas de potestate, tales motus directe ciente, proferre neutiquam audeo. Fortasse in quibusdam casibus ipsa debilitas, quicquid solitas organi actiones impedit, et plurimae istiusmodi causae, certa ratione et condi in tionibus stimulum satis validum dare possint '.' Et fieri forsan potest, ut posteri olim hanc esse causam omnium. istorum motuum, qui ex viribus, eosdem plerumque sedantibus, proficiscuntur, pro explorato habituri sint. In praesenti satis sit dicere, a lege naturae, in corpore animato valentissima, eos pendere. Nihil

sane difficilius est in tota doctrina philosophiae mecha

ni caer D. Gregorii conss. Med. Theor. 9 3Ir.

56쪽

46D E SYSTEMATIS

nicae, quam quaestio de motus transitione in malefia inerti. Quid igitur mirum, si motus animati corporis usque adeo dissiciliores explicatu serent i Satis certum est, multos horum esie admodum salubres ac frugiferos ; ideo medici fere omnes, quippe causae essicientis ignari, eos nominare a causa finali voluerunt. I inc Verba, quae per tot secula invaluerunt, Vis Naturae Medicatrix ' Nec haec usurpata sunt, ut olim occultae qualitates, squamvis auribus quorundam idem sonantes) ad speciem augmenti scientiae, sed ad inscitiae confessionem. Neque vero tam mirum est, si talia in corpore humano, miraculo divinae solertiae, exstent, quandoquidem machinae, vel ab hominibus fabricatae fuerunt, suis erroribus et injuriis sibi illatis

medentes.

Vis Nervosae Collabum Vicientia nonnulla. Imo, HIC primum omnium liceat meminisse rerum directo, hoc est, prima sua operatione, sedantium, quae,

nempe, inprimis senium motumque minuere valenta

Horum princeps est Narcoticorum genus.

57쪽

NERVOSI CONDITIONIBUS. έγ

Nonnulli quidem existimarunt, vim stimulantem simul cum sed ante his inesse ; sed fortasse vis eorum

stimulandi potius ex humanae compagis reactione pen deat. Cum ista vero vocabula, sedans et stimulans non qualitates medicaminum, sed effectus horum in corpora nostra, denotent, atque inter Omnes constat, u'trosque ex narcoticis gigni, dijudicata lis est. Frigus quoque, sid est, caloris gradus aliquis inse sexaginta duo thermolaopii Fahrenheltiani, cum calor corporis est circiter nonaginta sex gradus ejusdem, vel minor secundum illius incrementum diu continuatum directo sedat. Sensum certe motumque imminuit, stuporem, torporem, et moestitiam inducit, somnum invitat, plurimum prodest, cum sensus et motus momi bidum in gradum adaugeantur; ut in phlegmasiis plerisque, in variola, et in haemorrhagiis plurimis Valde auctum, vel si aliae res, tum externae, tum Corripori propriae, viribus ejus faveant, quam maxime sedat. Hinc saepe existit causa paralysis, gangraenae, febris, malorum ventriculi, hypochoniariasis, aliorumque, imo etiam mortis. Diximus quidem, excitationem saepe frigus adhibitum sequi ; verum hic est haud directus ejus effectus, et minime ejusdem notae censendus, ac sedatio quam

affert.

Quidam etiam animi affectus, qui scilicet deprimentes audiunt, inter causas collapsus potentissimas enumerandi sunt Istius generis praesertim sunt timor, et moestitia, et varii utriusque modi. Quae

quidem

58쪽

43 DE SYSTEMATIS

quidem depressio virium, animi demigio, torpor, sopor,

nec non mors, interdum actutum, saepe pedetentim, subeunt; perpetuus denique languor haud raro comi-iatur R. Febris porro et Pestis contagium maxime sedat. Hoc apparet ex magnis debilitatis signis, toto in corpore praevalentis inter hosce morbos, ex sensus diminutione, ex mentis infirmitate, atque ex aliis sed antibus, verbi causa, frigore, timore, incitatione nimia,&c, quae praesentia periculum et violentiam eorum

augent.

Mephitici denique vapores, venena quaedam, atque alia bene multa, quae hic memorare longum foret, et non necessarium, ejusdem sunt ut norunt omnes) naturae.

2do, Praeterea sunt, quae collapsum, quamvis haud directo,

59쪽

NERVOSI CONDITIONIBUS.

directo, pariunt ex inυalidis excitandi viribus, quibus praedita sunt '. Hujus ratio patet. Animus hominis de suo non lassicit ad alendos sensus motusque corporis. Monet quoque Professor Cullenus, The want of sensations, or sensations indistinct and imperfeci, are, by the law of our nature, uneasy and dilagreeable '.' Hinc tanta debilitas, tristitia, et languor otia vitae desidis turbant infestantque. Vivere procul negotiis omnibus fere est in votis. Ille graυem duro terram qui Dertit aratro, Per us hic caupo, miles, nautaeque per omne Audaces mare qui currunt, hac mente laborem Sese ferre, senes ut in otia tuta recedant, Aiunt, quum sbisnt congesa cibaria. PIOR. Sat. Lib. I. 3o. Sed fac cibaria congesta ; Quid tum 8 Nonne senatiunt morbos, quibus antea prorsus Vacabant, irruere, ac demissionem animi obturbare solitudinem diu exspectatam 8 Re quidem vera dissicile est dictu, utrum labores, pericula, strepitus, et luxuriae vitae actuosae, an otium ac desidia umbratilis et solitariae, malorum plus corpori pariant ; quanquam haec saepius in so. brietate, et cum eo; quod satis est, degatur. Sanita

l G tem

Effectus quidem huius causae collapsus noster celeberrim. ProfLeraphice depinxit. Essay on the History of Civit Soclety, pari I,

60쪽

DE SYSTEMATIS

tem certe pristinam hilaritatemque abeuntes repetie runt nonnulli, qui, sortuna labante, aut quavis alia Causa, iterum agiles facti mersantur civilibus undis Foeminae etiam, quae innuptae moerebant, et languescebant, nuptae, rerumque domesticarum cura occupatae, mirum in modum refectae videntur, et diu viguerunt, idque inter anxietatem, et causas imbecillitatis, atque incommodae valetudinis, quae liberos gestandos, et pariendos, et nutriendos comitantur.

Hinc universi quidem homines naturae lege in activitatem proclives sunt. Vel ipse infans in nutricis gremio quiescere nescit, sed subinde gestit manibus genibusve agitari. Ipsi quoque pueri, etiam quum cessant a disciplina, tum exercitatione aliqua ludicra delectantur. Imo etiam nugatores strenua exercet inertia f. et qui hos spernant, e meliore luto ficti, per mare tamen, per saxa, per ignes currunt, nulla ratione paris praemii habita. Absentia autem impressionum, utpote collapsumessiciens, nullibi tam evidenter quam in somno appa

ret.

Hicce status, iam diximus, exemplum est notabile vis nervosae diminutae. Quem quidem in plerisque

Penuria

' AEdificare casas, plostello adjungere mures, Ludere par impar, equitare in arundine longa, Quosdam delectat harbatos. HOR. Sat. II. 3. 247.

SEARCH

MENU NAVIGATION