De systematis nervosi officiis, ejusque conditionibus nonnullis, tentamen inaugurale

발행: 1781년

분량: 68페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

Sed, contra ea, quid debilitatem citius vel certius collapsum parientibus essiciat i Haec quidem ex prima corporis fabrica, ex inedia seu parco victu, aliisque id genus, oriatur ε, ast debilitas saepe accidit hominibus, qui musculos torosos habent, et qui se copia victus curant; etirevera nihil tam cito ac multum robur deprimit extenuatque, quam quae vim nervosam minuunt. Hoc complures obvii contagio Typhi, alii. que ab animi affectibus, experti sunt. Quam lassitudinem infirmitatemque haec robustissimis facessunt lFertur, quosdam vestigio temporis, noxiis essi uviis elaxata mercium sarcina statim interiisse ; nec non etiam multis prosperrima valetudine utentibus, subito moerore vel timore affectis, horae momento, vires cordi sualiorumque organorum, sed ventriculi praesertim, defecerunt. Omnia quae mala, ut jam diximus, tam brevi tempore, ac tali modo tolluntur, ut non dum bitandum est, quin causae eorum systema nervosum ininvasissent.

3tis, Alius quoque est status cerebri, ex effectu hocce apparens, qui mobilitas audit. Ea, hinc a vigore, illinc a debilitate, distinguenda. Illa est vis, qua actio musculorum praestari queat ; haec est facilitas, qua eadem excitari potest. Debilitas etiam saepe cum xorpore squo nihil mobilitati magis contrarium) conqjungitur. De argumento quidem hocce perobscuro res sane

paucaa proponere audeo.

42쪽

DE SYSTEMATIS

An vis nervosa in hoc excitationis statu quodammodo itidem existat, ac fluida elastica, supra memorata, quando horum excitatio est in elasticitate major quam in densitate 8 Haecce conditio certe est horum mobilitati commodissima. Aer, verbi causa, terram ambiens, calore rarefactus, est tunc subitarum mutationum patientissimus. Sed, utcunque hoc erit, conditionem cerebri, vocabulo M Μobilitatis' expressam, nobis tam in sanitate, quam in morbo, saepe videre li

ceat.

Nobilitas quidem in prima corporis fabrica qua . dantenus niti possit, sive in quibusdam hujus statibus, qui ex principio vitali haud pendeant. Fibrae molles

certe sunt mobiliores, quam rigidae, nec non tensae quam laxae: Hinc mobilitas ejusque effectus tam saepe occurrunt in adolescentibus, et foeminis, et in hominibus temperamenti sanguinei, quique otio et deliciis luxuriant; eandemque vero ex cerebri statu, et causis ibi agentibus, frequentissime oriri, satis constat. Huic porro torpor est contrarius ; quo quidem existente, . motu S corporis segnius ac magna cum molestia praestantur. Hic status saepe quidem occurrit in temperamento phlegmatico, et qua dantenus ex pri maria corporis constitutione pendeat ; veruntamen frequenter oritur ex cerebri statu, causisque contrariis

istis, quae mobilitatem gignunt. qto, Conditio porro cerebri est alia, quae in sensilitate adaucta apparet, Prima

43쪽

NERVOSI CONDITIONIBUS.

Prima quidem corporis fibrarum natura, organorum sensuum perfectio, tegumentorum tenuitas inter nervi impressi extremitatem, et rem impressionem facientem, attentio animi impressioni adhibita, sive ob novitatem, sive jucunditatem, sive ob ullam aliam causam, liberum denique commercium nervi extremi cum cerebro, haec, inquam, singula seu universa sensilitatem adauctam mentiri possunt. Praeterea, haec quidem revera fieri potest ex fabrica statuve extremitatum ipsarum, ex caloris gradu, in

quo hae versantur, ex tensione vasorum, impetu ve sanguinis i ii vasis, cum iisdem nervorum finibus conis

nexi S.

Hinc plerumque sensus acutius existit sit temperamento sanguineo, sexu muliebri, Viris mollioribus, regionum calidarum incolis, denique in illis, qui parum frigori obnoxii voluptatibus assivunt. Veruntamen sensus auctior haudquaquam istis vel talibus rebua solis, sed etiam sensorii statu, nititur. Cujus rei luculentum testimonium esse potest varietas ejusdem sensus variis temporibus, secundum Varios animi motus, dum impressio ipsa, quae sensum excitat, et omnes aliae res eodem prorsus modo se habent. Stuporem quoque esse collapsus effectum aeque constat, ac sensilitatem adauctam ab excitatione oriri. Stupor quidem a laesa cerebri fabrica, vel nativa

hujus conformatione pendeat. Sunt certe quidam ex temperamento parum sentientes. His nullae omninores gaudium Vel moerorem magnum excitare Valent.

44쪽

DE SYSTEMATIS

Impressionum . si tenaces sint, hoc in primis sorte, ut videtur, si, quod novas vix tandem percipiunt, de omnibus quibuscunque iudicium caute tardeque con

itituunt, affectusque nunquam animos Praeoccupant, aut errare faciunt. Veruntamen sunt causae, quae hunc corporis animique statum in temperamento qualicunque efficere queant, nimirum quae cerebrum in primis assiciunt. sto, Postremo, animadvertere Oportet, excitationem nervosi systematis haud minus in animo, quam in compore Versari. Hoc equidem tam bene exprimere nequeo, quam in

verbis ili. Boerhaavii et Halleri ; ' Homo ait ille,

constat mente et corpore unitis, quorum utrumque

natura ab altero differt, adeoque vitam, actiones, as- sectiones diversas habent. Tamen ita se habent in- ter se, ut cogitationes mentis singulares determinatis corporis conditionibus semper jungantur, et vicissim Hallerus sic scribit : Aliam ' naturam esse animae et corporis infinita demonstrant tamen haec anima, adeo diversa a corpore, arctissimis cum eo ipso conditionibus religatur ; quae et cogitari co- gatur ad eas species, quas corpus ipsi repraesentet, et absque cerebri corporeis speciebus non videatur aut meminisse posse, aut judicare, et cujus denique vo- luntas in corpore vel causa vel occaso velocissimorum

45쪽

maximorumque motuum est.' Rationem hujus explicare, vel ostendere, quomodo animus adeo perpetuo a causis nervosum systema excitantibus afficiatur,

argumentum est non modo dissicillimum, sed etiam inexplicabile ab omnibus habetur. Sed modeste fece- runt, qui ignorare hanc vinculi rationem fassi, in

legibus acquieverunt, quas a Creatore positaS non ex- cogitarent, sed experirentur Quendam cerebri statum revera esse ad idoneas animi functiones necessarium, inter omnes quidem constat. Harum depravatio vel interitus, ut jam diximus, subsequitur laesiones fabricae cerebri. Unusquisque, porro, certe novit, quasdam impressiones cogitationes excitare, et seipsum sentit quibusdam corporis conditionibus ita assici, ut animum ad cogitandum commode instituere nequeat. Plerique etiam conscii sunt gaudium et spem, metum et dolorem, hoc illove statu

corporeo orta, mox, statu nempe mutato, abiisse, cum etiam remotae causae nihilominus superessent. Hos etiam corporis status ex systematis nervosi affectibus pendere, bene novimuS. Hujus quidem excitatio, cum aut audia aut minuta sit, animum pro rata parte affectum habet. Aristoteles olim citante Seneca) dixit ', Nullum magnum

6 ingenium sine mixtura dementiae ;'.quod Poeta nostras optime reddidit,

Prim. Lin. Phys S 571.l De Tranquit. Animi, circa finem.

46쪽

DE SYSTEMATIS

Hoc in mania conspicuum est. Excitatio ibi in animo aeque ac in corpore apparet. Si ad rem ipsam, de qua quaerunt vel meditantur, solum spectes, nihil nisi desipientia deliriumve exstat. Ast in eandem prosequendo, acumen callidumque consilium saepe enitescunt, nec non viVidi imaginationis impetus in colloquiis scriptisque elucent. M Judicium sanum mente captus fert a salsis principiis ; neque male ratiocina

tur, sed decipitur homo, qui Jovem se credens Jovis

A fulmina posceret '.' Ad summam, etiam si, ut verbis praestantissimis

Culleni utar, In the living man there is an immate - riat thin king substance or Mind constantly present; and every phaenomenon Oi th in hing is to be consi- dered as an assection or faculty of the mind alone. Yet illis immateriai and th in hing part of man is so connected with the materiat anu corporeat part of him, and particularly With the nervo us system, that

' D. Gregorii conspect. Med. Theor. 6 236.

47쪽

NERVOSI CONDITIONIBUS, 37

s not bound to obvia te the dissiculti es that attend any of the suppositions that have been made concerning

Haud scio an, citra morbum, ullus sit praeter somnum status, contrarius activitati corporis et animi, quae Plerumque in recte valentibus existit. Et hic quidem ex ejusdem potestatis collapsu, cujus excitatio litam activitatem parit, fieri videtur. domnus, per petua Vice vigiliam premens, cunctis animantibus accedit. Variae autem fuerunt opiniones de modo, quo fiat. Fluidi, in cerebro secreti, quod nempe sensu motuque exhauriatur, et refectionem et accumulationem

per somnum, esie ad idem necessarium, multi opi

nantur.

Haecce auism opinio ponit, tale fluidum in istis functionibus versati ; et jam ausi sumus dubitare, an tale quid sui dum ibi ad eum finem secernatur. Deinde, non liquet ubi haec secretio, quando non usurpata sit, ad posterum recondi possit. Somnus denique ac vigilia saepe fiunt durantque ex causis, quae, ut nobis videtur, tale sui dum assicere nequeant, idque ubi id nec exhaustum nec suppletum arbitrari liceat. Compressio quoque cerebri statum somno similem parit, ut in depresso cranio, in apoplexia, paralysi, aut epilepsia, ex effusione vel congestione intra caput ortis,

nec Dr Cullen's Institui. si Medicine, Sar.

48쪽

ῖτDE SYSTEMATIS

nec non etiam in hydrocephalo, videre est. Et quandam etiam compressionem talem, nescio quomodo, existere, et somnum sua vice arcessere, existimatum fuit. Sed, praeter disserentiam inter stuporem, morbi comitem, et naturalem salubremque somnum, quae in eo versatur, quod homines hoc alantur reficianturque, illo vero non modo non reficiantur, sed multum debilitentur, et male omnino se habeant; ex hoc deinde facile excitari possint, ex illo haud ita ; praeter ea, inquam, nullum est certum indicium talis compressionis, sed status saepe huic contrarii indicium certissimum ante somnum naturalem existentis. Multo verisimilius videtur, somnum ex ipsius nervosae vis assectione oriri. Omnes quidem causae somnum inducentes sunt tales, quae sensum motumque imminuant, vel sut idem

aliis verbis dicam collapsum pariant ; et singulae

causae nervosam vim augentes, vel excitationem facientes, eundem pellere et arcere valeatit.

Denique, in somno, simul cum collapsu animalium virium, vitales ac naturales quoque functiones quendam diminutionis gradum patiuntur. Nihil igitur clarius aut certius somni accidentibus indicare potest, et omnem sensust motusque varietatem saepe quadam status ipsius nervosae vis mutatione pendere, et hane ipsam mutationem quasdam tantum cerebri partes et

corporis function es, vel alias magis aliis, assicere posse.

49쪽

NERVOSI CONDITIONIBUS.

Vis Nervosae Excitatae Causae aliquot. NUNC vero his pauculis, quae saepius in humano

corpore fiunt, quaeque ex certis nervosae vis conditiorinibus oriri videntur, praedictis, breviter consideremus causas eorum remotas seu occasionales, unde nempe eas inde oriri clarius apparebit. Imo, Princeps et frequentissima causa excitationis

est actio directa in fasema nervosum, quae quidem ab externorum impulsu, et ab ipso corpore, et ab animo, fieri possit. Hi sensus conscientiae, illi imprestionis, a

Professore nostro nominantur '. Dicentes autem excitationem pendere ab actione directa in nervosum systema, non volumus, gradum ejus

ut motus in rebus inanimatis in esse secundum vim impulsus seu impressionis. Sensus plerumque intervenit inter externi corporis appulsum atque effectum in vim ne i volam, id est, excitationemὶ et hic magis pro ratione sensus, quam impressionis existit; gradus au tem sensus a multis aliis praeter impressionis vim regitur l. Non igitur annotare possumus gradum excitationis,

50쪽

tationis, quem eaedem impressiones diversis hominibus, aut iisdem hominibus diversis temporibus, facessent, ctiamsi impressiones in nervosum systema factas causam excitationis longe frequentissimam esse, pro

certo sciamuS.

Haec quoque ex impressionibus, non solum ubi factae fuerint, sed etiam alibi procul perceptis, fieri

potest. Talia sunt exempla plurimorum sensuum et motuum, per partium consensum seu sympathiam, causae proximae quorum hactenus adeo lateant. Porro, huc loci excitationem, ex naturalibus appetitibus vel propensionibus ortam, referre liceat. Hujusmodi sunt fames, sitis, sexuum appetitio, nec non variae propensiones ad sternutationem, suspirium, tussim, singultum, vomitum, urinam et faeces reddendum,&c. Omnia quae ex certis corporis statibus, vel quibusdam causis sensorium assicientibus, oriuntur; et pauci quidem sunt, ut novimus, sensus motusve majores istis ita effectis.

Excitatio deinde oritur ex impressionibus factis intra corpus, quarum, etsi illae perpetuae sint, tamen haud sumus conscii, nisi modo inusitato et vi quam solita majore fiant. Tales sunt impressiones factae ab omnibus istis propriis statibus cordis, pulrronum, canalis alimentarii, &c. quorum actio haud plurimum a nobis dirigitur, nec sentitur, quam nihilominus, insolitam vel enormem, alii sensu S motusque, cerebrum certe excitantes, sequuntur.

SEARCH

MENU NAVIGATION