De systematis nervosi officiis, ejusque conditionibus nonnullis, tentamen inaugurale

발행: 1781년

분량: 68페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

2ISimiles quoque sensus motusque ex nervis impreia sis, longitudine licet dissimillima, excitantur. Nervi porro in fascias colligantur ; hoc vero vibra tionibus palum conveniat oportet, excitosque sensus ob mutuas inter se communicationes) confusos indistinctosque reddat. Nec vero haec opinio, quare vires nervi pressura seu ligatura decrescant vel pereant, rationem reddere videatur. Neque sane altera sententia, etiamsi pluribus et iis celebribus arriserit, suspicionibus Omnino caret.

Quarum quidem est maxima, sensum motumque, ut videtur, animantibus istis, quae per hiemem torpent, a calore restitui ante sanguinis fluorem . In musculis quoque a cerebro separatis motum, nervo scilicet eorum vel musculis ipsis stimulatis, ciere possumus. Praeterea haud liquet, diversos nervorum functionum status, earumve gradus, tali nempe de fluido nervorum conjectura, ullo modo explicari posse. Denique, Hallerus arbitrari videtur, universas opiniones, usque adhuc editas, de modo, quo motus per nervos in musculis fiat, obscuras vanasque esse ; immo etiam de scientia hujusce rei unquam consequenda plane desperat '. Hoc autem sibi verisimillimum statuit, In liquore scilicet nerveo naturam esse stimuli,

32쪽

qui elementa musculosae fibrae propius ad mutuos contactus cogit adcedere . Hujus quoque opinionis sere particeps videtur Cul-Ienus noster ' : As the force of cohesion in the muscular fibres of living animais is much grea ter than in those of dead ones, it is probabie, stom this, and from other considerations, that the cause of mu D cular contraction is an increase onlv of that lame

power, Which gives the contractili ty of the simple' solids, and of other inanimate elastics. Ille ipse etiam, sic enim ab aliis accepimus) aliquot abhinc annos, hancce majorem contractionem musculorum, quadantenus resolvere solebat, suggerens, cum ι Neutono aliisque, omnia corpora forsan cohae

rere per vim elastici fluidi, intus nempe in poris rarioris, extraque in superficie densioris. Notionem hanc, quippe a meipso nunquam a doctiss. Prossi praelegente auditam, nec ab eo in vulgus prolatam, persecte forsan referre nequeo ; immo etiam ulla argumenta ad eam stabiliendam excogitare me omnino dedecet, cum ille ingenue ita fuerit locutus : ε Asto the nature of the nervo us suid, We are not so confi-

dent in Our opinion on this subject, nor of the ap- plication it will admit os, as to deli ver it here li. Illam igitur opinionem duntaSat respecturi sumus,

33쪽

NERVOSI OFFICII S. 23

uuatenus vocabula et loquendi modum hinc orta animadvertere oporteat.

Nunc Doct. Cullenus, si satis cerno, fluidum illud,

quod aliqui conjiciebant es e causam materialem gravitationis, attractionis, &c. idem quodammodo modificatum quasi causam sensus, et fibrarum musculosarum cohaerentiae atque contractionis, considerare solebat. Analogia quoque videtur fuisse ductus ad suspicandum, temporarias hujusce accumulationes sieri posse, easdem que forte sensus auctioris et contractionum musculorum varietates progignere. Quod quidem phaenomena magnetici fluidi atque electrici fortasse suadent. Haec a multis merae hujus universalis aetheris modificationes habentur, atque arte, ut jam res certa est, in quorundam corporum superficie, magis solito accumulari possunt. Haec quoque ita ex alio in aliud corpus transire queant, ad quod raro sua sponte tendunt. Statum quorundam coIporum hunc, quorum in superficie fluidum hoc accumulatur, philosophi signarunt vocabulo Excitatione,' Excitement . Hic autem status diversissimis gradibus in corpore excitato esse potest et phaenomena diversissima edere. Huc itaque respiciens Prossi noster videtur usurpasse nomina M Excitationem' et Collapsum,' quorum posterius ab Haltero, sed haud in eodem sensu, primo, ni fallor, prolatum fuit '. Per haec verba Doch. Cullenus exprimit, The different states, Or degrees oto mobili ty,

34쪽

DE SYSTEMATIS

mobili ty, of whicli the nervous fluid is truly cain pabie, but xvithout intending by the se term s to exis prese or determine any thing With regard to the na- ture of the nervo us fluid, or where in iis different states consist QIn praelectionibus ejus quidem de Praxi Medica, plerumque, Vel fere semper, utitur vocibus, Vis Ner- vota,' seu Cerebri Energia

Sic pauca de vis nervosae natura referre ausus sum. Sed cernent eruditi si chartulam meam aspicere dignenturin mihi esse nil certi, nec reconditi, nec ex pro prio penu, quod depromere possum. Post omnia, sorsan haud ineptum foret, iterare voces sagacissimi Gaubit', Non refert utrum a spiri- tu, quem Vocant, animali, per nervos diffuso, eam- dem repetas, an quoquo alio modo ab ortu putes in- ditam, mecumve in re obscura opinando nihil augu-ς reris

C A P.

35쪽

NERVOSI CONDITIONIBUS. et ςC A P. IV.

DE DIVERSIS VIS NERVOS E CONDIT IONIBUS. DIVERSOS fieri status iunctionum nervorum,

id est, varios status esse et gradus sensus motu iaque, nemo inficias ibit. Hi fortasse ex natura statuve solidae materiae, quae fibras sentientes et moventes facit, interdum oriri possunt. Ex assestibus etiam cerebri, aut nervorum, eorumque in Volucrorum, sensibus obviis pendere possunt; nec non ex statu systema tis sanguiferi, utpote quod plus minusve si bris musculosis tensionem dat, ex quibusdam etiam causis naturae similis, quamvis minoris momenti. Praeterea autem, sensus et motus, Vel per totum corpus, vel in quibusdam partibus, saepe aut minuuntur vel intenduntur, nulla ex supradictis manifeste a paparente, et ex aliis causis, quas in sensorio agentes, quamvis modo haud facili investigatu, credere par est. Describere unumquemque horum statuum, qui generi nervoso contingere possint, cuncta phaenomena

enumerarc

36쪽

DE SYSTEMATIS

enumerare pendentia ex iis statibus, quos notare coinnabimur, rationem instituere, qua singulos distincte comparare, eorumque gradus detegere, et veluti modulo dimetiri possimus, denique dijudicare, utrum ullae omnino, vel quales distinctiones inter eorum genera fieri debeant, et ingenii infirmitas, et rerum in δε- lentia prohibent. Equidem revera nescio, an hi systematis nervosi status usque adhuc adeo perfecte spectati fuerint, ut sy- 1lematice tractari possint. In praesenti igitur pauca, vel singula per se, vel pro lectoris arbitrio, simul colli genda, annotare satis habebo.

Conditiones Vis Nervinae nonnullae. Imo, OMNIUM profecto, quae notare Iu Oet, prae cipuum et gravissimum est satus Nisae. Haec fortasse animi proprium esse, atque ad corpus duntaxat pertinere, quatenus illi conjunctum, videatur. Ast vero systema 11ervosum est ipsa copula animi et corporis,

And liis, so far as that is corporeat, consists in the' excitement of the nervous system, and especialty ois the

37쪽

NERVOSI CONDITIONIBUS. et

M the blain, whicli unites the disserent paris, and sorms them into a whole vRespiratio quidem diu ista oeconomiae animalis actio existimata fuit, qua imprimis vita nitebatur. Post vero circuitum sanguinis repertum, illuc cunctae Vergebant physiologorum theoriae, cordisque actio ominnium princeps habebatur. Neque talibus commentis scatebant solummodo phi

losophorum libri, sed sagacissimi ipsi medici halitum

juniorum, transfusionemque eorundem sanguinis, ex spe scilicet juventam reserendi, praeceperunt, adhibueruntque. At experimenta instituta sin quibus facem

praetulit illustii T. Pros. Blach ' aetem e pulmonibus

redditum vitae esse exitio commonstrant, et nescio an inter juvenum senumque sanguitiem multum intersit. Cerebrum vero omnino instrumentum vitalitatis primarium, optimo jure haberi meretur. Hoc enim, secundum observationes accuratas illust. Halleri in foetu evolvitur, antequam cor hujusve motus percipi potest Et certe, sit actio cordis a vi quadam ex cerebro deriva ta pendeat, rem ita sese habere praesumendum est. Vis porro caloris, maxime a Deo, Creatore nostro atque Conservatore, ad vitam germinum animalium vegetabiliumque

38쪽

DE SYSTEMATIS

vegetabiliumque excitandam, eandemque tuendam, adhibiti, primum omnium systema nervosum assicit. Jam diximus, sensum motumque in istis animantibus, quae per hiemem torpeant, ante fluorem sanguinis restitutum excitari.

Syncopen etiam, seu asphyxiam, quae, quum morbus id iopathicus sit, ex magno vis nervosae collapsu oritur) selicissime amovere nitimur istis medicaminibus, quae in sensus agant l, quippe, his excitatis,

motus cordis cito redit. Caeterae quidem corporis functiones, vel potius unaquaeque pro se, integrae valetudini conserunt praecipue vero vis cerebri, ad cujus excitationem tuendam aliae inprimis necessariae sunt. Circuitus sanguinis, verbi causa, ad animalium caloris ortum, ad humiditatem corporis conservandam, ad justam illam vasorum cerebri, et revera omnium partium tensionem, quae quadantenus ad systematis nervosi excitationem requiritur, necessarius esse videtur. At actio tamen cordis atque arteriarum, ut diximus, ex vi nervosa Pendet, et cor pro primo movente minime est haben

Atque etiam, ut vita ex systematis nervosi excitatione pendet, sic mo ra, quam maximam ejus diminutionem, vel totum et irreparabilem collapsum, subsequitur : ' The causes of death, indeed, are either di-

39쪽

NERVOSI CONDITIONIBUS.

the nervous system, or destroy the organs imme- diately co ected with it. The second, or the indirect causes os death, are those whicli interrupi sucii functions as a re ne- cessary to the circulation of the blood, and there bys necessary to the due continuance and support of the vitai principieHarum priores effectus suos primo edunt in sensus

et motus corporis ; et mors saepe subit, nulla partium materia laesa, crasi fluidorum nequaquam mutata, nec ulla existente affectione morbida virium, quae ad sanguinis circuitum pertinent. Talia sunt frigus, vapores mephitici, Venena plurima, contagio typhi, pestis,que, aura electrica sive natura sive arte accumulata, affectus animi subiti, nimis efferentes vel deprimen. tes, &c. Posteriores autem, etiamsi quaedam organa, vel stu. ida, vel iunctiones quasdam primo invadant, mortem tamen haud prius inserunt, quam Vitae sedem attigerint, et aliquam morbidam cerebri nervorumque conditionem effecerint.

ado, Alia conditio insignis vis nervosae est illa, quae υigorem dat. Hic quidem sine dubio saepe oritur a

generali structura solidorum corporis, nec non etiam a tensione singularum ejus partium. Quamvis autem denssitas et tonus ad vires musculo rum conserant, et Plerumque eandem rationem habeant First Lines of the Practice os Phr sic, S 95.

40쪽

DE SYSTEMATIS

beant cum his, ac flacciditas et laxitas cum debilitate ς

attamen vigor pendere videtur multum a Vi nervosai; hujusque variis statibus. Consensus omnium musculorum in unaquaque fere actione dissicile reddit dictu, quantum vis unius vigentis atque ad voluntatis arbitrium agentis, sibi mortuo praestat; praestat autem fortasse multum. Certe nemo est, qui non saepe transitiones a debilitate ad vigorem senserit magis subitas, quam ut illas ex ulla generalis solidarum partium compagis mutatione fieri, credibile sit. Si quis, quantumvis licet labore et vigiliis exhaustus, meraci aliquid hauriat liquoris, illico sese refectum sentiet, ac de integro ad eosdem labores Valentem. Quis credere potest, hoc fieri ex liquore in sanguinem sorpto et ad corporis nutritionem applicato t Nonne verisimilius

est, liquorem illico in ventriculi nervos, et ita eX consensu in cerebrum ac totum nervosum systema agere tLaetus quidem nuncius, vel quaevis hilaritatis causa, eodem valebit. Hinc saepe homines, qui et aliis et sibi vix apti movendo cogitandove Videbantur, vi corporis et virtute animi pollentes subito evaserunt. Vi. gor vero ex cerebri quam maxima excitatione ortus, inmania et phrenitide correptis, super omnia apparet. Foeminae alioquin debiles, his malis laborantes, vires robustissimorum hominum aequare videntur. Nec hicce quidem vigor per intervalla tantum accedit, aut breve ad tempus durat ex voluntate, vel affectis

temporario, sed in toto gestu motibusque corporis usitatissimis apparet,

SEARCH

MENU NAVIGATION