Principia philosophica theologiae, atque religionis naturalis seu philosophia rationalis de Deo prima caussa rerum, anima humana, rerum intelligibilium notionibus, de primitivis rerum legibus physicis, atque moralibus, metaphysica vulgo nuncupata, &

발행: 1778년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

lis dogma , Pantheismo non penitus dissimile , auctores habuit g raec os , in primis vero Platonem in Timaeo , quem praeter antiquos secuti postea fuerunt Eu- subinus, Galante, Pansa, Mornave eoque devenit Thomas his, ut hujusmodi animam Spiritum Sanctum est ediceret sa). Eandem etiam universalem mundi animam tenacissime tenuit ii i lce nostris temporibus Harti . ker , quam dicit esse subsantiam fluidam , cogita tem , cujus partes nostras hominum animas esse propugnat . Eidem praeterea mundanae animae plantarum Omnium, atque animalium formationem, dc modificationes tribuit . Duplicem igitur illum errorem , liniversalem mundi animam, atque materiam cogitantem admist b ). Circa secundum ignota nemini est Joannis Lockii dubitatio, demonstrari scilicet ab hu mana ratione forsitan non posse , quod materia cogitare nequeat s c) , quam alibi retulimus . Eundem Lockii sentiam Neutono tribuit Volia ire d ὶ . In Lochrum post plures alios scriptit De Breux s e ): sed lorgiusquam Loche , rem eamdem promovit auctor libri Hi sol re deit' a me, qui hominum animas materiales ei Iea perte statuit , idque a dependentia illa probat, quam a corpore animae actiones habent. Quid ego de Ioanne Lockio sentiam , iam supra indicavi, & infra ite

rum e Xyonam.

98. Circa animarum originem . famosam aliam ejusdem argumenti quaesionem , fuisse illas ante mundum , & corpora a Deo creatas , tenuit in primis

nes si ,' id insuper addens, anim3s ob scelera priori illo statu patrata in eorpora suille detrusas. Divos

12쪽

ctione, de existentia opinionem aut tenuit, aut non reiecit ; illa enim exposita ita concludit , credatur ergo, si tamen nulla scripturarum auctoritas , seu veritatis ratio contradicit a J . Plures alii pro eadem sententia adducuntur ab Henrico Moro , ejus

Leibnitius involutorum systematis propugnator , eam dein re corporibus , & animabus originem tribuit , utraque scilicet in principio mundi creata fuisse ponit d : quare secundum Leibnitium omnes animae, perinde ut corpora , in primaevae pstrentis ovario extitere , non quidem ut rationales, inquit , sed ut animales . se Hic sane Leibnitii sensus in errorem illum a sana philosophia rejiciendum . animarum propagationem ex traduce nos mantiducit . Uberrima habes humanae imbecillitatis argumenta ia Qta id tenendum nobis sit , sequentia aperient .

PROPOSITIO L

yy. υ in hominibus res cogitans , quam

mentem , Ira animam bumanam

. nuncupamus .

Prima haec propositio probatione non indiget , nisi cum pyrrhonicis philosophis ageremus, quibus de Om ni re, ut iactant , dubitantii bus omnia, sunt demonstranda . Cum hujusmodi hominibus res nobis fuit in Logica . Iis praetermissis , propositionis veritas sensit& conscientia, duplici illo veritatis eriterio in logicis su-1e demonstrato conficitur; quorum secundum in nulla vera hypothesi, primum in praesenti rerum ordine non potest fallere. Ipsemet sensus , atque conscientii Est cogitare et opusque eget omnem nostrum sensum . atque conscientiam negare , ut cogitantes nos esse dum

bitaremus: quod ne ii quidem ethcere possunt , qui sede a in Aulusinus de Gen. ad litter. r. lib. 7. cap. 24. b ὶ Apud Stumium Enchyridion metaphy A. c) Morus piae fat. ad opera phil. b. I 8. Masius in notis ad M.'thod. Simpos. d) Theod. P. I. n. 86. P. q. m. 397. e) Leti re da M.t Leibi, is a M. r des Ilai se aux .

13쪽

de Omnibus dubitare parum sincere amrmant . Unum hic nobis posset a materialistis opponi, id unum nos conscientia edoceri, esse in nobis cogitationem ς id

tamCn rem esse , non rei modum , citra fundamentum asseri : humanas scilicet cogitationes ii etiam non inficiantur ; eas tamen non rem aliquam, se rei , hoc est , materiae modum esse contendunt .

Resp. Quocumque modo statuatur eos itatio , impos sibile prorsus est , elle cogitationem , quin sit etiam res cogitans. E sto , sit cogitatio, atque dicatur m diis r erit tamen rei alicujus modus: illud ergo , quod cumque tandem sit, cujus modus est cogitatio, estres suo illo modo cogitans. Quare si cogitatio pol set tenuissimae alicujus materiae modus , pectiliaris eX. pr. motus, aut figura existere; materia res illa ei set suarum particularum motu , atque figura cogi tans e quod unum intendit materialista , de in sequenti propositione ex minabitur. Uno verbo , exilientiae animae ex paucis hisce eapitibus demonstrature pri mo ex intima uniuscujusque nostrum conscientiae , α conscientiaet evidentia : secundo ex Cartesiano illo principio , πο cogito : ergo ex isto : cujus antecedens cogito , conscientia ; consequentii vero , ergo exso , evidenti connexione deducitur : Tertio , quia nilii ii nullae sunt proprietates, nci lii effectust at cogit O ,

cogitare , velle', nolle sunt aliquid pbysicum: est igitur in me physicum cogitandi principium , quod ani mam nuncupamus . suarto , quid quid in contrarium una cum pyrrhonico philosopho adnitare et si rationes undique ad dubitandum , & mei cogitantis animam negandum corradam ; ad meae nihilominus cogitantis existentiae assensum raptor , atque invictissime trahor. Haec lane illa sunt maxima veritatis criteria , qnae , ut in logica late prosequimur , nos in errorem nun' quam deducunt.

IOP. Anima humana est substantia spiritualis ab

omni materia , seu corpore disincta . Cirta spirituum existentiam generatim , nominatim

vero circa humanae animae conditionem, di naturam

dupl cx primo est, ut dixi, philosophorum sensus. Ex

14쪽

una parte materiatillae re animam spiritnalem &universos spiritus inficiantur. Hunc errorem pluribus demonstrationibus in prima parte profligavimus'; ma teriam non cogitare, ens neces larium ab omni materia ene distinctum , sola ratione confecimus. A ma-Uterialistis longissime distant relati superius Patres, &philosophi , quorum iudicio Deus quidem est spiritus ,

aliaeque etiam spirituales; substantiae creatae existunt :anima tamen humana materia subtilissima esse dicitur . Eorum igitur sensus , quod ui imam spectat, nostra hae propositione confutatur . Ex alia parte caeteri omnes philosophi non modo materialistis . sed relatae etiam aliorum circa animam humanam opinioni oppositi , & Deum , & plures substantias creatas , animas humanas spiritus esse propugnant ab omni materia , dc modo corporum, atque materiae d=stinctos . Sed ipsi praeterea in duas iterum dividuntur classes et maxima quidem pars animam esse spiritum , ratione demonstrari contendunt: pauci aliqui eκ opposito de re quidem conissent urit , circa probationes dissident . Animas humauris esse substantias spiritiales tenent; id tamen non iratione, sed tantum auctoritate constare eκistimatit . Hice postremi aut materiam cogitare polle admittunt , aut de re hujusmodi dubitant,& propositionem, omne cogitans est spiritus , claram

non vident . Fide igitur catholicum tenent dogma . neque citra calumniam insimulari possent: sola tamen ratione agendo , atque pure phdosophando materialistarum argumentis vident cir succumbere .sor. Secundam hanc sentent tam tenent Ioannes Loc e , Samuel clari. , Sherio , ' in , & omnes illi, qui 'ὶ Plurimi sunt, qui Ioannem Loche, de materia

cogitantem dubitantem male carpunt, ut religionis

hosten4 , & materiai istam proscindunt , aliosque cum Loc is sentientes iisdem laudibus honorant. Hi tamen omnes sit eorum pace dictum ) , & contra criticae artis, & contra christianae charitatis. iustitiae,& modestiae regulas peccant. Quid , si a Loc is hisce sciptoribus modeste reponatur, animas humanas spiritus esse teneo ; id tamen si de potius credo , di probo , quam ratione demonstrari posse existimem. Evidens mihi sola ratione inon eli haec propositio, quid

quid

15쪽

qui religionem naturalem sola ratione naturali dein monstrari non polis autumant. Non in reli pionem , sed in rationem gravissime peccant citati auctores , &gravissimo praeterea philosophiae argumento , & de

monstratione contra materialistas sese exarmant.s I, Propositio nostra est purum duplicis imjusce

Veritatis a nobis demonii ratae corollarium , atque con sequentia , quidquid cogitat. nou est materia , corpuF , aut modus materialis: ed proculdubio in nobis anιma ,seM res cogitans: Si haec duo sunt certa οῦ certum pS riter est, animam nostram non esse materiam. Iam vero primum lato in priori parte demonstravimus :lectorem ad locum citatum remittimus; ne qUaJstionem fuse jam tractatam iterum expendamus. Praeter demonstrationes illic adductas haec ulterius superaddam. I. Omne cogitans liberum, caussa quaecumque libere eligens non est materia : eam sane libertatem in nostra hominum cogitante anima agnoscimus .FOI. Huic argumento iusius infra explicando , cum de humana libertate sermo fuerit , celsi tandem Ioan. Jac. Rousseau , quem materialitiae , & libertini caeteri magni faciunt sa). Qui tamen libertatem negant , in quis, hoc est , fatali ilae omnes, materialistae &c. de ductum inde argumentum irrident. At cum iis nos inferius agemus, re libertatem nostram demonstrabimus: interim satis illud sit, quod fi humana anima libera esse dicatur; ipsa mei adversariorum confestione spiritus etiam asseraetur, oporteat. Materia uecessario agit, nullius libere actionis capax existit . Simul ac igitur libertas demonstretur , acta res erit: fidem nostram inferius liberabimus. 1. A numero partium, &divisibilitate materiae argumentum aliud desumitur,

quid cogitas est spiritus : eam tamen licet ratione non videam , fide vero dc Deum, & Angelos, & animas nos ras existere, substantias esse spirituales , conflan' ei ει me teneo, aliisque ex capitibus demonstro. Aliud homini ita modeste loquenti opponi non potiet, quam Christianum Catholicum bene agis ; philosophice ea men laberis. Mea quidem. propositio , & mens senten tiar Loc si penitus opponiture absit tamen , ut hominem e*o calumnier.

16쪽

omne cogitans e It unum, atque m d. viii bile ; concipi ne ponunt partes aliquae in idea ut ideam nos in seu sa secare posse concipimus λ aut quamcumque materiae partem assumas, quam cogitare a firmes, illa pro-ctit dubio non est unum aliquid simplex sed in minores & minores dividi po est partes: eaque propter cogitans esse non potest . Hoc argumentum ab orn-

ivbus metaphysicis adhibetur et magni illud facit Petrus B le late omni eA parte versat , & contra Leucippum tabellae , atque geographicae chartae exemplo illustrat e cujus quidem pars non nisi unam objecti partem repraesentare potest a ). Philosophicam ego sine eritatem , & cffηracterem proderem , si veritatem , si meum etiam senium dissimularem , dc cai di de non profiterer . Qualecumque sit hujusce argumenti pondus I e S tantum premit, qui omnem mat riam ponunt divisibilem , aut animam in subtilissimarum partium aggregato , motu, figura constituunt: qui tamen omnem materiam monades esse existimant , aut atomos saltem admittunt, quas praeterea, licet simplices , extensione donant, & locum divisibilem occupare statuunt, adducto argumgnto non premuntur. Pone Leibnitianum aliquem materialis am , qui animam materialem monadem intelligentem , atque extensione

praeditam amrmet: cogita etiam ab Epicureo Atomi-1ta tibi ita reponi et anima quidem est simplicissima ,& una ; est tamen materia , seu atomus simplex datum occupans locum , quem ab indivisibili atomo posIeoccupari , quam plurimi Ue: trum tenent. In hominem

ita respondentem ali A quaerenda iunt argumenta .soΑ. 3. Probatur propositio ab idea materiae , ab idea cogitationis , atque ab eorum analysi, quae in anima nostra cogitante , atque in i ea materiae manifeste apparent . Hoc argumentum late superius versatum ulterius promovere superflueret . q. Conscientia , experientia , sensus communis nos omnes docet, animam. nostram esse vim activam , energiam , vim agendi contraria omnia in corporum , di materiae idea ma

nifeste apparent, impenetrabilitas extensio , figura , motus , inertia harum omnium rerum idear ab idea cogitationis toto caelo distant. sos. s.

17쪽

3os. s. Si anima nostra est et materia , atque proinde materia cogitaret; vel cogitaret mora, aut quiescens , hac vel illa figura ,4 atque subtilitate dona Ia . Anima cogitans, inquiunt , est complexio quaedam subtilissima tum particularum, quae celicatissimae sunt , ct molet subit lissimae, & maxime inter se agitantiar.

Verum in hac partium complexione nihilIvi eo praeter motum, figuram, molem, velocitatem, directionem, occursus , in eurius, & caeteras motuum modificationes. Si ita res esset; duo inde consequerent ut absurda :primum , omnem niateriam esse cogitantem , seu pos te cogitare ; cum praedictarum omnium n o. ificati ianum omnis materia existat capax, in quibus sectan dum materialistas omn s cogitatio consistit . Quamcumque materiam tibi cogitando fingas , ea sane dot erit in subtilissimas parte si di vidi , quacumque figura donari , quocumque modo atque directione moveri . Secundum, cogitationem , ideas rertim , ratiocin qt i nes , Epicum Virgilii Pocma, Tullii Catilio arias, conciones Patris Bourda lue nihil aliud esse , praeter motum , figuram , subtilitatem partium materiae . Enimvero in relata particularum complexione ilipe tantum materiae modificationes visuntur aliud eκ earum positione, ct combinatione non provenit . G arco lane, l& Latino hominibus adstantibus vocenat Deus pro se Iamus e eodem plane modo a proferentis ore aer aures Omnia aurium organa nervi spiritus in i utriusque hominis cerebro excitantur, atque modificantur. Dataei figurae se atque subi ili tat is particulae ad datum modum, re velocitatem cum in latino, tum in graeco homine ab eadem caussa , iisdem in circumstant is , eindemque modo agente excitabuntur. Phy sca haec enimvero sunt, mechanica, necessaria. Si hujusmodi mechanismus esset cogitatio ; eadem idea in utritisque audientis cerebro eliceretur i eodem tamen mechanismo posito, Dei ideam, vote audita, concipit Latinus ,

nihil tale concipit graecus: cogitare ergo, mente cora

eipere , idea rerum non est ille materialium particu Iarum mechanismus: sed aliquid ab hujusmodi mecha- . nismo diane diversum M idem in omnibus aliorum sensuum functionibus visitur r oculos duo quidam homines saepe habent apertos , in idem objectum eadem ex parte atque distantia tibversos & intentos : untisaainen videt, cbjecti id eam elicit, objiectam. cps tat ,

18쪽

sbi reprae lentat ; dum interim secundus , mente alio

distracta, opposita omnia cogitat. Idem plane mechaniimus in utriusque hominis oculis , retin ner vis opticis , cerebro peragitur e eo mechanismo in

distractae mentis homine posito , illic tamen non eston positi objecti vi sim, neque objecturri animadvertit . Est ne igitur praedictus ille mechanismus cogitare Θ Αtque pauca haec. superius dictis addidisse satis : poti sisima enim propositionis argumenta in citato loco, adduximus .

so6. Opponunt tamen cum materialistae , tum ii etiam auctores , qui animam nostram spiritu in esse credunt, id tamen non ratione, sed sola fide constare te

nent . Intima materiae natura, vis , proprietates nos

latent; licet illam esse rem extensam ι impenetrabilem, mobilem agnoscamus: quid igitur illam cogitare posse negamus ' Id enimvero esset de re ignota aliquid diserte pronuntiare, assirmare, aut negare : quod homini cogitanti non licet. Si quid sit materia , ignoro ; quid illam cogitantem esse non posse pronuntio P a). 2. Argumenta, quibus materiam cogitare non posse probamus , huic principio innituntur , quod materia ex se sit iners , dc activitatem non habeat r de

principio tamen iis movetur illud ponitis , illud

negamus, probate. Assirmari citra haesitationem non potest , materiam esse mertem. Si non sit iners pamplius illam cogitare non posse, non probabitur: umde enimvero tabemus, materiam nihil aliud esse . praeter inertem extensionem impenetrabilem; dum ejus naturam ignoramus ρ Animam igitur humanam spiritum esse teneamus: id tamen non ratione ἡ sed sola fide tenendam fateamur. 3. Divinae Omnipotentiae injurii sumus , . dum ab omnipotenti Deo fieri non posse pronunciamus, ut materia cogitet, cogitatio po natur in materia. Potissima haec sunt capita, quae iaJoanne LM e, di tecentioribus aliquibus materiali simo non insectis , rationi tamen dissidentibus opponuntur .sor. Respondeo ad primum e si valeret argumen iuva ; pari ratione concludendum esse ', materiam

esse PDeum , Angelos , universa , aquam Uerbi gra

19쪽

tia esse ignem , terram est e lutem , ct mille id genus alia , quae ne rigidi quidem materialistae admittent . Suum igitur eorum argumentum solvant ,

di nihil ex illo probari, fateantur oportet. Si inti

mam aquae, terrae, ignis, materiae naturam ignora mus ς cur materiam non esse spiritum aeternum , aquam

non esse ignem pronuntiamus y id scilicet est de re ignota ignorm aliam amrmare , aut negare, quod prudentis rationis dictamini opponitur. Istane vero probabit Loc ius ὸ Directe respondeo, intimam a me di materiae , dc spiritus naturam ignorari ; plurima tamen utriusque attributa , & proprietates ratione , sensu, conscientia mihi esse notissimas; eartim a me ideas , atque id earum oppositionem evidenter inspici. Iam vero illa , quorum notiones , & indubiae proprieta' tes evidentem inter se habent oppositionem mutuam, sunt proculdubio distincta r aut nullum est in huma na mente veritatis criterium in absurdissimum incidimus Pyrrhonismum , & a Deo tandem falleremur: osteriora haec duo latissime in logicis versamur ; at que prosequimur. Neque vero Deus nos fallit; ne que aliquis itare potest pyrrhonis mus , neque men humana criterio destituitur , aut id earum claritas cum fassitate conjungitur. Evidentia oppositionis idearum, atque notionum potissimum distinctionis rerum argu mentum , atque criterium existit . Quaenam illae sint materiae , & rei cogitantis proprietates , inter quas manifestam deprehendamus oppositionem , ex Praeten ii propositione, eκ illa vero potissimum , qua rem cogitantem non posse esse materiam , superius demon

stravimus , luculenter constat. Ad pauca verba tota responsio redigitur: illa , quorum attributa certa ma

Difestam habent oppositionem, sunt proculdubio distin

cta, quantumvis intimam eorum naturam ignoremus:

huiusmodi est propositionis ea sus . Neque id ampliu3 esset de re ignota ignotum pronunciarer quin sciam quid res sit, quid ipsa non sit saepissime novimus:

tum vero de re , quam, quid sit, ignoro, plurima Ie Re nego , quae rem illam non esse agnosco . De ada' mante ne , cujus naturam ignoras, pommum esse, in

ficiari cunctaberis ρ3o8. Ad Secundum: Duo mihi evidentia sunt: pri mum , quod idea rei impenetrabilis extensae sit idea materiae , quin ullam illi ae ivitatis ideam adjungas .

Quid

20쪽

Quid enim extensio impenetrabilis λ Materiam igitur

mente concipere possumus , nihil interi in de activa aliqua efficacia cogitando r. aut enim illa idea est idea nihili, aut est idea materiae: quae propterea ex notione sua nullam habet activitatem : non igitur immerito principium illud ponitur , Adversariis potius probare incumbit, vim aliquam activam ad materiae notionem spectare : rem scilicet materiae ideae adjungitis, quae communi sensui opponitur. Secundo: Uc- cumque tamen vis aliqua physica activa in materiae notione comprehendi daretur , certa sunt haec duo , maximam nostrarum demonstrationum partem ex positione illa nequaquam deduci et rem examine facto edoceberis r & hoc primum . Deinde hoc unum contendimus , neque solum ponimus , sed probamus , materiae, utcumque illa activa esse possit aut statuatur , eam sane energiam convenire non posse, quaesit cogitatio, aut cogitandi facultas . Non citra fundamentum hoc ponimus , sed ex idea attributis materiae , ex idea atque attributis eos itationis evidenter deducimus. Haec omnia ex adductis demonstrationibus constant.

soy Ad tertium . Injurius Deo omnipotenti non est , qui id earum claritate ductus id pronuntiat impossibile , inter cujus ideas clarissima visitur repugnantia et data haec ncibis a Deo est judicandi ratio , regula , criterium: secundum ill .m judicium de rebus ferre per acceptam a Deo indolem debemus et eum una illa iit inveniendae , & statuendae veritatis ratio . Nulla

autem veritatis altertio omnipotenti Deo , omnium

veritatum fonti injuria esse potest . Injurii potius Dei

omnipotentiae essemus, si contra id earum claritatem pom tilia Deo diceremus , quae manifesta ratio , impossibilia demonstraret. Nisi haec ita sint ; injurius

Deo omnipotenti existeret, qui sphaeram quadratam a Deo fieri non posse contendat . Uno vel bo , nullus mortali cim est , qui quam plurima sibi mente proposita impossibilia saepe non pronuntiet, dc demonstret: neque tamen Loc jus aut alius quicumque philosophus ea ratione philosophan. do injurium se Deo esse, ne minimum qia idem suspicatur .s Io. opponi ulterius posset: utcumque rem statua mus, allata ne ad propositionem nullum cogitans es materia , evincendam demonstrationes reometrica theoin Mont. Metapb. T. LP. II. Y re

SEARCH

MENU NAVIGATION