Principia philosophica theologiae, atque religionis naturalis seu philosophia rationalis de Deo prima caussa rerum, anima humana, rerum intelligibilium notionibus, de primitivis rerum legibus physicis, atque moralibus, metaphysica vulgo nuncupata, &

발행: 1778년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

te mata elaritate ad aequini; an istis potius non p rum concedunt st Nulla unquam fuit mens humana , quae de Euclidis theoremate dubitaret : quanti vero ex adverso allatis demonsitationibus diffidunt λ Rese pondeo. Esse etiam , qui geometriae certitudinem imficientur , pyrrhonicos, & Huetium ἰ quin tamen ge metricarum demonstrationum evidentiae osticiat, quod ii philosophi omnia in dubium vertant, nihil in re bus , ne geometriam quidem certam esse, admittant .

Aliquid ne ob hujusmodi pyrrhonismum de firmissima

illa adhaesione decedit , qua omnes fani geometricas demonstrationes certissimas esse fatentur ρ Res perinde se habet in nostro casu e etsi unus , aut alter inveniatur , qui de allatis superius demonstrationibus dubiotet, aut dub: tare sese aflirmet ; nihil hoc de rei ipsius merito detrahit. Unum hoc interced i discrimen , quod geometricarum demonstrationum objecta , quantitas nimirum, seu extensio in longum , latum, &profundum , non modo ratione , sed etiam imaginatione percipiatur. Numeros, partes materialeς , to-tnm corporeum , lineas , superficies, corpora & intelligentia percipimus, & imaginando comptehendimus. Vehementius sane in nos agit imaginatio dc sensus , quam pura ratio. Sola autem hac pi strema spiritum . veritates metaphysicas cogitationem cupimus . attingimus , complectimur r quam tum vis igitur tenacius geometricis,quam metaphysicis veritatibus adhqreamus, non id metaphysicarum demonstrationum evidentiam infringit , sed imaginationi sensuumque indoli tribuendum .s Ir. Opponi hie etiam a materialistis solent carmina , & sensus Lucretii , qui inter latinos materiali instarum patriarcha existit. Anima, inquit Lucretius,eκ quatuor substantiis consatur, aura tenui, van'recalido, aere , & materia alia in nominatae atque haec postrema una illa est , quae cogitet ι aliae omnes fundum quidem animae componunt, non tamen cogitant. Nec tamen haee smplex nobis natura putanda est. Tenuis enim quaedam moribundos delerri aura , Mixta vapore , vapor vero trabis aera secum , Nec calor est qui quam , cui non sit mixtus re aer. Iam triplex an Imr est igitiar natura reperta . Nec ramen haec satis Iuni ad sensum cuncta creandum . Mi horum quoniam recipit mens pose crear .

22쪽

Respondeo . Poetica haec figmenta hac una voce difflantur, proba. Rem dicere poetis facile est: pro. bare ad eorum provinciam , & munus non spectat. Opposita omnia supelius demonstravimus e allatas demonstrationes nulla poetarum carmina crin vellunt .

Ex quatuor materiis una sola cogitat : Unde hoc pan similiter aliae etiam non cogitant ὸ Εκ subtilitate. figura i motu id omne discrimen provenire dicunt rBene est : omnes igitur aliae materiae possunt cogita te . suntque entia cogitantia r ad certam enim trulam figuram, tenuitatem, motum reduci possunt.

PROPOSITIO III.

ita. Mens humana est etiam ab omni quocumque m teriae , stu corporis cujuscumque modo distincta. Hae e propositio est superioris propositionis eorolla

tum , iisdemque argumentis constat . Rem enimve ro cogitantem clare concipio, quin vel materiam cogitem , vel ab quem materiae modum considerem : clamraque idea , ct notio rei cogitantis a nulla modorum materiae idea dependet: ex quo patet animam no stram , seu rem quamcumque cogitantem non esse m

dum , sed substantiam ab omni subjecto distinctam o

. Si anima humana , aut res cogitans esset materia modus ; eoncipi illa citra materiam non posset , pe rinde ut neque figuram , neque motum, aut magni tudinem sine materia non intelligimus . Quis vero nostrum est , qui mentem , animam , cogitationem sine materia non concipiat . 3. Μateria non potest esse reseogitatas, id quod fuse in pruna parte & ulterius in

exposita modo propositione confirmavimus . Si anima nostra , seu re, cogitans posset esse materiae modus materia per suum modum esset cogitans, seu cogitaret , sicut per suum motum , & vim movetur , per suam figuram terminatur. 4. Cogitare est agere : so lius autem substantiae , non modi, est agere. Simili ratione demonstratur , cogitationem modum materiae esse non posse. Eo enim semper deveniremus , quod materia cogitaret si etenim esset modus ;ellet cogitatio materiae. Aliquid praeterea est quod eos ita te quid vero id tandem esset non modus , ut v a de

23쪽

demonstra Vimus : ergo materia, si reapse cogitationem modum materiae st a tueremus.

PROPOSITIO IV.

sI3. Mens humana es etiam a Dei substantia pror . Ius distincta.

oppositus error est purus Pantheismus: quem tene re opus esset, si humanae animae aut pars substantiae Dei , aut ejusdem modificationes essent . Neque ullus

est, qui oppositum unquam errorem ten cierit, qui pantheilmum non profiteretur. Adeo se mutuo trahunt , & connectunt duo illa impia dos mala . Luculentissima igitur propolitionis demonstratio est Panthei Dmi expolitio , atque rejectio superius data . Pantheismum tarim vero esse salsum , evidentibus demonstrationibus confecimus: quidquid ab illo ita pendet, ut , Pantheismo ruente , ruat etiam necesse sit , iisdem plane argumentis conficitur : ejusmodi vero esse Oppositum propositioni Mostrae errorem , rem ipsam cogitando deprehendes . h. Quid Dei nomine intelligimus , quaenam de illo in mente nostra est notio , quid insimul de nobismetipsis conscientia nostra demonstrat Duo haec animadvertere , luculemtissimae demonstrationis loco erit . Dei nomine infini tam intelligimus perfectionem, substantiam in qua

cumque persectio iacim ratione infinitam , aeternam , necessariam , a nullo pendentem , per suam mei natu

ram infinita claritate semper intelligentem , purum spiritum simplicissimum immensum quidem , sed om

nis tamen mutationis , atque modificationis incapa

cem : haec , & alia Dei nomine a nobis significari ,& illius notione comprehendi , hucusque demonstra vimus . Quid modo de nobismetipsis sentimus . & sncero intimae conscientiae testimonio edocemury duaenam perfnos est nostra cogitantium hominum conditio Θ Nudiustertius in lucem editi miseriis, calami talibus, infirmitati hus undique pressi , nostiae mel im perfectionis conseii , ignorantiae tenebris involuti . Egregias enimvero aeternae substantiae , infinite per se Etae, omnipotentis Numinis portiones 3 3. uaenam sane id earum contradictio in absurdissima illa Pan taeis mi appendice , quem modo impugnam usi In en

24쪽

pARS SECUNDA .

te simplicissimo infinite perfecto non modo partes ,

verum etiam modificationes & infinitas creaturarum imperfectiones statuere i Errores nostri , 8c crassissima ignorantia illa , qua per totam Vitam I remimur , Jc obruimur, digna sane esset particulae D vin talis perfectio 1 Sed haec ulterius prosequi omittamus : qui haec mente , dc animo potest concoquere , miseratione potius est , quam impugnatione dignus.

Anima humana est peculiaris quaedam substantia

spiritualis creata, atque in se existens . si . Alterum hoc est ore demonstratis hactenus veritatibus corollarium. Eli sci licet in nobis res cogitans, quam mentem nuncupamus : hujusmodi mentem eme substantiam, in nullius rei modificatione posse consistere, ab omni materia distingui , nihilque cogitaris nosse elle corpus , Dei tandem p rtem aut modum non existere , singillatim demonstra vi mus t alius non sciperest tenendum, quam illam esse peculiarem quamdam substantiam spiritualem a Deo creatam . atque in sese consistentem. Secundum ad subitantiae notionem spectat , de . cujus ' ratione est , a nullo , tanquam a subjecto , dependere , in sese consistere ,& tui veluti juris esse. Primum ex alia propositione a nobis demonstrata consequitur, quod creare solius Dei omnipotentis proprium munus existat. Nulla est substantia finita , seu creata , quae non sit a Deo : ea propter a Deo , dc nos sumus substanti se cogitantes rnihilque in propositione aifirmamus, quod in superioribus jam non fuerit aliqua ratione demonstratum .srs. 2. Propositionis veritas ex ipsam et humanae mentis cogitantis notione, & conscientia demonstratur. Ens cogitans concipimus, quin vel materiam ali- sciam , vel rei cujuscumque modum intelligamus . Rursus intimum conscientiae lumen mentem nostram de suamet imperffctione & tenuitate admonet r duo igitur haec, humanae mentis de se ipsa notio , & conscientia sese esse substantiam cogitantem imper Et sesimam ab omni materia . & modo distinctam evinciarit . Quod suae mei conscientiae testimonio imperfectum existit , ens infinitae perfectionis atque omnia ii

25쪽

rerum pri L clpium non est , ab illo tamen originem suam ducit . 3. Contrarius error citra Pantheismum , materialismum , aut atheismum stare nequit . Res ipsa

ad evidentiam patebit , si singula in propositione significata, & alfirmata discutiamus t neget tir ex. gr. animam esse creatam: erit igitur ens aeternum a se ,

hoc est, Deus, aut pars, & modificatio Dei: en igitur pantheismum aut politheismum . Peculiarem esse substantiam parumper dubitas λ ergo est pars , aut modus alterius substantiae , Dei scilicet, aut materiae: aliud enim hic e philosophi non admittunt : en te materiatistam , aut panthe istam . Bene esse Atheis. mum , pantheismum: materiali imum falsissima esse demonstravimus : quidquid illorum appendix , aut consequentia existit , risdem demonstrationibus conficitur .

3Iε. Quoniam igitur humanas mentes substantias spirituales cogitantes esse demonstravimus; omnia iis attributa conveniunt, quae in substantiae, spiritus cogitantis notionibus apparent. I. M igitur p=imo menrhumana substantia simplex : ex nullis parii bus composita , in nullas dimisibilis: alitid N aliud in anima non distinguitur. Nulla scilicet in re cogitante partium , aut distinctionis vestigium, aut idea apparet. Μen tem ab hisce corporibus abstrahemus , supra sensus

elevati rem cogitantem, cogitationem, nosmet cogitantes contemplemur : rem omni ex parte rimemur .

Non aliam quidem animae partem ad dexteram, aliam ad sinistram , neque hanc animae partem cogitare , dum alia oscitanter seriatur , animadvertimus . Anima cogitans secundum se totam cogitat. Hujusmodi haec sane non sunt, quae clariis mis geometricis demonstrationibus eonfici possi nt. De abditissimis rebus agitur: quanti ias omnis atque magnitudo, rationis & imaginationis objectum ab hisee id eis toto caelo removet r. Nostras tamen ideas rimando, contemplando, conscientia nostra ratiocinando, indubia haec nobis statuimus. 3I7. Atque hoc etiam de capite pluribus aliis praetermissis , spi ritui, rei cogitanti , humanis mentibus materia omnis plurimum perfectione concedit. Compositio imperfectionem secum deseri , simplicitas vero lperfectio per sese existit. Eo de capite perfectissimam simpli-

26쪽

smnlicitatem de primo ente cogitante , Deo optimo

maximo. evidenti argumento proba Vimus.118. II. Ey secundo mens humana jubstantia penetrabilis , corporibus non reuens , qui eorum in loco existere, per media ipsa penetrare citra ullam omnino resistentiam potes. Resistere scilicet, esse impenetrabile ,

corpora a se te excludere materiae corporumque tantummodo proprietates iunt spiritibus , rebus cogitantibus nequaquam convenient a . Nulla huiusmodi , sed contraria potius omnia in rei cogitantas idea apparent . Res cogitans est substantialis quaedam ener iaamua percipiens, dc simplex. aenam autem incogitatione, activa energia , re cogitante resistentia , aut impenetrabilitas si 9. III. Alii. praeterea corporum proprietates ex materia fluentes menti humanae non conveniunt , imo ipse repugnant. Hujusmodi sunt , materiali impulsion, age re , quod rei tantum impenetrabilis est, atque similia alia , quae per totam Physicam prosequimur 32o. Esto inquis , animam substantiam simplicem esse fateamur: quomodo tamen in rebus existit Z quem& quantum occupat locum; extensum ne , dc an potius indivisibilem λ Respondeo: Exposita dissicultas. quae humanis animabus peculiaris non est , sed omnem sabstantiam in diuubilem materialem , aut spiritualem impetit, e t a defectu nostrarum idearum circa naturam , & modum exissentiae rerum profluit , inferius explicabitur, eam de statu animae in corpore disputabimus

PROPOSITIO VI.

321. Neque mens humana es aliqua Mundanae animae pars: neque hujusmodi mundana anima secundum Ianam pbilosopbiam admitti potest. Secunda propositionis pars, ut ab illa incipiamus,

vel hoc uno satis evincitur , quod res maximi mo menti citra ullum omnino fundamentum asseratur . Universum mundum, ita ego philosophis , animae mundanae assertoribus argumentandum arbitror . Universum mundum animatum dicitis, animal esse contenditis ; ab anima universali tanto corpori propor

27쪽

minum sensum, non experimento, non conscientia , nulla deniqne analogiae specie ducti aes ruuis e probate. Res facti in medium a vobis statuitur: aliquod

veritatis criterium , aut probabilitatis noram proferte, unde tes possit aliqua tandem ratione confici .

Nulla s4 ne hic evidentia , aut demonstratio metaphysica , physica , aut moralis 1 experimenta res ipsa non patitur , fide hic non agitur : nulli etiam probabili an alogiae locus ei te potest : omnia is tur cum certitudinis, tum probabilitat: s criteria desiderantur . Rem enimvero tacti contra sensum communem , sine ullo fundamento adliruere , per sanam philosophiam , ω criticae regulas non licet. Quanti apud prudentem quemcumque, & cogitantem philosophum elle drbeae brevis haec ratio, de scindamenti expositio , lectori pronuntiandum relinquo Μco quidem judicio ad propositionem penitus statuendam aliud opus non est . 322. 2. Estne universalis illa mundi anima substantia simplex , an potius ex partibus compolita Θ nihil intercedit medium: si primum, eadem omnino anima vivent data quaecumque huius universi corpora , se a partes toto caelo aliunde inter se diversae , & mira sane suarum proprietatum co inplexione diltinctae .

Qui fieri posset, ut ab limplicissima anima , ubque

diffusa , & in omnibus corporibus eadem, tot diversae nascantur proprietates , rerum indoles , varia phae riomena inter se diversissima ἔ dum commune omnibus statuitur principium , atque radix , unde Cmnia promiluant , & germinent λ123. Rursus rem simplicem ubique esse , peculiaris est immensitati, character i quidquid ubique diffunditur nullis terminis circumscriptum , immensum eκistit , quod unius entis necessarii attributum esse potest . Deam autem animam mundi dicere , aut verbo- tum significationem mutare est , novatque imponere notis vocabulis ideas, aut rem abiurdissimarn statuere. Deum aeternum, atque immensum universu alis rerum esse carissam, necessarium existit; animam v

ro, impossibile; si veram, & communem animae notionem tenemus. Quod si ejusmodi anima ponatur divisibilis ; tum vero vel ejus partes sunt natura prorsus similes , sea ejusdem rationis, vel diversae rSi pro corporum diversitate divertae ; non una igitur

totius mundi, sed tot dici deberent animae , quot in

28쪽

mnndisa universitate sunt corporum species aut inindividua. Si primum a eadem igitur essent in omni bus . est singulis corporibus. & materiae startibus mundinae animae munia, character , indoles: nihil plane dii criminis ab ejusmodi anima acciperent corpora. 32 . 3. Sed ut uno i ctu utramque dilemmatis partem recidamus, vel ejusdem . vel diversi generis mundanae animae partes statuantur: impossibile primo ap-pstret a i quas in illa elle partes : anima scilicet mundana, ii qua ellet, secundum ejus fautores , esset res cogitans: iam vero rem cogitantem ex partibus componi , impossit bile supra demonstravimus . 23. 6. i andem mundanam animam non esse materiam , duo haec praeter alia , conficiunt , cogitatio, Bepenetratio cum corporibus : quidquid cogitat , quidquid cum corporibus est . penetratum , non est materia, corporis proprietates non habet, oppositis donatur rutrumque suis in locis late prosequimur. Quandoqui dem eiusmodi anima m3teria esse non potest, aliaque ex parte universalem spiritum unum agnoscamus De

um e Numini autem , non animae , sed principii , &universalis caussae munus naturae necessitate conveniat , unum superest dicendum , nullam plane esse

mundanam animam .' Integra haec rerum universitas

a Deo optimo Maκ imo condita citra ullam universalem anim m iis semper eonstantissimis legibus diripitur , quas Omnipotens aeque , atque Sapientissimum Numen absoluto voluntatis suae imperio stabilivit, &ratas temper esse voluit. A Deo enimvero ad aliquem finem secundum rectissimas aliquot leges mun danam hanc machin 3m , omnesque ejusdem partes

sitisse conditas , stab litas , dispositas , ex ipsa meti εpientissimi Numinis notione demonstravimus . Ejul modi leges , atque providentiam ad perfectissimam totius machinae diri 'ionem satis esse, infici ri nemo potest : omnium igitur confessione caussam habemus constitutionis, & coli servationis Mundi lassicientem ,

sique certo existentem : quapropter contra philosophandi regulam peccaremus; si neque necessariam , neque probatam , ipso mei rationis lumine contradi

cente, mundanam animam admitteremus.

Prima propositionis pars evidens est alterius hucusque demonstratae corollarium . Rei enimvero non existentis , immo & impossibilis neque pars, nequ' dus

29쪽

dus esse potest anima nostra: nihili equidem nullae sunt proprietates , nullae partes, nullusque tandem modus. Sed etsi mundana aliqua esset anima; aliud sane ab illa humanam mentem existere, plurima conficiunt: dc primo quidem mentem coritantem modum esse non poste, luculenter jam demonstravimus . Σ. Eaedem praeterea rationes animam nostram nullius alterius substantiae partem esse evincunt: substantia cogitans ex suamet notione spiritus esse, simplex , in sese sistens , sui juris, ab nullo alio, tanquam a su jecto, aut toto dependens deprehenditur . Et si nulla

iit, etsi etiam mundana illa anima defietat : quam existere parumper pono , nihil tamen inde detri menti in mentem humanam cogitantem provenire videor inspectis duplicis hujusce animae, mundanae universalis, & nostrae hom num mentis id eis , nihil in iis apparet commune , nulla inter mentem nostram , dc universalem illam animam relatio . 327. 3. Essentne igitur pars animae mundanae in homine cogitans & pars altera in Iapide existens, duae eiusdem universalis animae partes λ Quaenam autem inter hujusmodi partes similitudo λ Estne utraque haec pars spiritus , res cogitans ' Quanam autem Donte spiritum cogitantem in lapide quocumque citra ullum fundamentum adstrues an potius erunt materiast Tum vero materiam cogitantem , cogitationem divisibilem contra omne rationis dictamen induces . Suntne potius diversi plane generis substantiae ρ detur id tandem; alia igitur ab altera non dependet, &nullam inter se habent mutuam relationem ; ejusdem totius , seu animae , partes esse non possunt . Fusius ista prosequi, & male conceptum humanae mentis abor. tum pluribus impugnare, supervacaneum duco.

PROPOSITIO VII.

328. Neque etiam secundum veram sanamque philosophiam dici potest, humanam mentem alicui corpori ef- se Icmper unitam.

Opposita id ea , veterum quorumd m Opinamentum, purum putum est sensuum praejudicium. Cum sensibus percipiamus, unaque sint eorpora, quae sensu attin-ῖere possimus ; inde etiam est , quod , substantiam

30쪽

quamcumque , aut spiritum cogitemus, ad instar coroporis rem nobis repraesentemus , atque mater tali imagine cogitando vestiamus . Familiaris hic noster concipiendi modus: nos semper , mentemque nostram sen

sus, & sensibilia alliciunt, rapiunt, ad sese trahunt . Pronum inde est, ut sensus rationem suo modo inficiant, puraque intellectionis objecta alienis ornent coloribus . Hinc praejudicium , quod rudi vulgo donari utcumque potest , eos itanti philosopho est semper

indecor ram

319. Propositio facile constat. I. Perinde ut materia quaecumque seortim a spiritu , seu re cogitanto separata existere potest, neque a re cogitante , cui semper uniatur, dependet; pari etiam ratione idem

de eo itante substantia , seu spiritu dicendum oportet. Utraque scilicet est res sui juris, in sese sistens, a distincto subjecto non pendens: praeter haec est princuldubio spiritus , mens humana cogitans quacumque materia persectior: novum sane caput, unde pO tiori jure dicendum oportet, ab omni substantia corporea mentem humanam posse existere separatam .

Dum in hisce rerum id eis, dc duarum substantiarum notionibus insistimus: nihil video, quod a philosopho nesari possit. Modo sie: posse mentem cogitantem ab omni materia separari, concedis reapse separatam existero inficiaris: posse igitur admittis, factum negas e faeti quaestionem adstruis proba. Unde tamen probabis Ad experimento, ab auctoritate , a ratione λ At sub

experimentum haec non cadun te hominum auctoritas

philosophanti metaphysico parum negotii facessit ;ratio tibi plane opponitur. Materiam fateris ab omni re cogitante de facto separatam existere: cum oppo situm de anima cogitante probare non possis , sitque illud animae ipsius notioni, & perfectioni contrarium ἰnisi irrideri amas, praejudicium deponere oportet, 33 o. a. Quodcumque tandem sentibus concedas, eo rum sines utcumque extendas, Deum optimum, Μ a imum , infinitae perfectionis spiritum non modo citra omnem materiam concipi , atque existere posse , sed ita reapse e κι stentem satearis oportet, quidquid in Oppo situm reluctentur sensus ; nisi in pantheismum, aut ma terialismum summo rationis dedecore devenire malis. Spiritum illum necessarium , cogitantCm a materia non pendere, citra illam ab aetetno extitisse , nulli etiam

SEARCH

MENU NAVIGATION