M. Tullii Ciceronis trium orationum pro Scauro, pro Tullio, pro Flacco partes ineditae cum antiquo scholiaste item inedito ad orationem pro Scauro

발행: 1814년

분량: 60페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

M. TULLII CICERONIS

VIUM ORATIONUM

PRO SCAURO PRO TULLIO PRO FLACCO

PARTES IN EDITAE CUM ANTIQUO fCHOLIAsTE ITEΜ INEDITO AD ORATIONEM PRO sCAURO

INVENIT RECENSUIT NOTIS ILLUSTRAVIT

ANGELUS MAIUS

ROMAE

TYPIs CAROLI MORDACCHINI APUD HAEREDES RAGGI BIBLIOPOLAs

4쪽

IACOBO COΜITI MELLERIO

LONGOBARBICAE DITIONIS cLESAREO QUINDECEMVIRO GUBERNATORI SUMMO AERARII PRAEFECTO ALMAE URBIS MEDIOLANENSIS LEGATO AD CAESAREM cIVI OPTIMO

a raclara tua dignitas fecit, meumque siugulare erga te studium , ut quae mihi nuper. multo quidem pretiosissima sed diu perdita Ciceronis reliquia in Ambrosianis Codicibus deprehensa 1uut, eas ego non alii quam tuo nomini iuscriptas edere vellem . Etsi autem nativus quidam animi pudor, ct dudiim

sponte suόωprum propositum vehementer te, quominus hoc a me litterarium munus exciperes . deterrebant, victus tamen tum meis

precibtis es, tum rei etiam , ut puto , insevi nobilitate atque praestantia. Et re quidem vers

5쪽

denter dicam) quodnam hoc tuum fuisset.

Vir summe . iudicium , quae ἔententia, quae mens si dum bonas litteras cunctasque artes liberales tanto amore prosequeris, Principem . ipsum pane omnium studiorum sub tua auospicia venientem repulisses . Hoc praesertim tempore, quo propter gravissimas tractationes tibi a Patria commissas , dux tibi quidam et auctor opus est, consiliorumque et operum moderator: qui 1i ex omnibus unus optandus sit, quem cum Tullio conferre possis, nouhabobis. Hic enim vir ex omnibus romanis inuentis sapientia maxime prudentMque ornamentis abundavit. Hic est qui togatus consul divιua animi vi, profundoque mentis consilio et leges optimas tulit . et tranquillitatem pu- ebticam fovit, et impiorum audaciam infregit, eamque dominationem, cujus sines tot fortissimi

imperatores terra et cali regionibus termi . verant . ipse unus prope inermis a nefario coniuratorum conatu tutatus est. Iam Tullia. na mentis imago in eius praesertim olatioribus extat , in quibus ille adeo suorum consitiorum genus explicat , adeo optima guber

6쪽

uarionis firmam constituit, ut qui praestan. tissimus reipublicae praeses fieri volet, is rem abunde confecerit, si suas agendi cogitandique rationes ad Tullianum exemplar conormaverit . Cuinam igitur opportuniss , quam tibi, nondum vulgatas Ciceronis Orationes dicarem Uuippe in maximo bello, quo Europa tini-

Persa nuper comulsa est, quum hac etiam nobilissima Patria intestinis repente motibus concuteretur; tu, Vir amplissime , in eorum optimatum numerum lectus es, qui more sciIicet veterum constitim videretis nequid respublica detrimenti caperet. Puo sane tempore quam tu ex animo patriam amares.

cuncti perspexerun3. Nam si quisquam fuit

unquam remotus tum natura tum etiam πο-

tantate a publicis negotiis , ab honorum δε- coramentis , atque a strepim et sermonibus vulgi, is profecto tu es. Testis est praeterita vita, in qua semper ea studia secutus, ex quibus communis titititas nasci posset, ipsos tamen magistratus, et publica munera per se nunquam putaveris expetenda. Cum vero re Patria concordi claroque voto, ut re protege-

7쪽

res, invocavit, huius tu neque auctoritatem negligere, neque iudicium non sequi, neque εiussa detrectare ausus es. Iritur ad clavum reipublica cum Sociis sapientissimis sedens, in id totus in buisti, ut animorum astul llenitare compesceres, populam acerbissimis tributis liberares, infinitam peccandi licentiam coerceres , calamitosorum iniurias vindicares, nulla in re ab religione osseu desecteres . Ecce autem cum Patria de communi constitio legatos ad CAESAREM DOMINUM et REGEM NOSTRUM destiuaret, tua rursus opera tu splendidissimo munere expetita est. A qua Atinam legatione tum re feliciter gesta , tum celeriter etiam redeas i Nam discedens quidem iner dibili nos assecisti desiderio rui . Interea hoc a me, Vir amplissime, et optime, cape munusculum: ex quo . quanti te faciam , probe

cognosces. quandoquidem id tibi exhibeo, quo melius is prasenti nihil habeo. Vale.

8쪽

DE cIcERONIS FRAGMENTORUM NUPERA INVENTIONE

maxime nomine mirari soleo , quod quum in oeompatissimo ambitionis eursu atque in eunetis paene reipublicae muneribus ab ineunte aetate versatus sit, tantum nihilominus otii tot scribendis operibus su peditare potuerit. Quid enim est in omni varietate honarum nrtium atque litterarum , quod ille caelesti fretus ingenii vi, mirabilique eIocutionis o natu , cum sua Iaude immortaIi non attigerit 3 Philosophiam , quum ea nullis prope scriptis illustrata apud Iatinos iaceret . primus Cicero erexit, et plurimis editis voluminibus selicissime excoluit: in quo videlicet picto et expolito scribendi genere cum do

trinae praestantiam ad sanitatem , tum omnes vase

horum , Omnes sententiarum inligavit lepores. Iam et politicam rem et historieam et poetieam sapienter eleganterque traetavit. Sed ante omnia , quodque eaput in eo fuit, artem oratoriam non modo seriptis de ea praeceptis nobilissime docuit , verum etiam dictis orationibus ita expressit, ut vivens fulgere et tonare et omnino regnare in iudiciis visus sit; apud posteros autem Cicero non iam viri romani, sed ipsius eloquentiae nomen rideatur. Ex tot orationibus tamen , quibus vir disertissimus romanum sorum personuit. multas invida aetas aut corrupit aut mutilavit, multas funditus sustulit,

plurium denique , ut credibile est . memoriam ip-

9쪽

VIII

sam abolevit. Nam fuit quoddam tempus tenebri-eosum et barbarum , quo Longobardis Italiam te- .nentibus, romanoque imperio per Soeordiam primeipum et fortunae ineostantiam deleto , omnis ho-narum artinm lux , omnis litterarum gloria extimata est. Tunc etiam in illa pretiosa volumina, quast . tot eruditorum hominum manus eIaboraverant, tibi tot ingeniorum .ivitiae latebant, miserrima caede , saevitum est. Rapidis urebantur flammis litterato rum longae vigiliae, situ tenebrisque marcebantelarissima artium lumina , ad tabernas denique et

deterrimos usus doetissimae membranae veniebant . O conditiones miseras regnorum atque nationum sIlli sellicet Itali, quihus summam copiam ingenii, facultatemque dicendi natura largita est, qui Plautos , Tullios , Virgilios, Flaecos, Livios paucis

ante saeculis ex sese genuerant . qui omnem graecatum Ιitterarum atque artium Iaudem una cum re- rum imperio ad se transtulerant; nunc demum tantis hactariae suctibus obruti sunt, ut apud

ipsas exteras gentes inscitiae invidia infamiaque Bagrarent. Igitur apud nos Squaluere gymnasia , ssorum Iuxit, subsellia atque iudicia siluerunt : im finita demum 1ibrorum supellex, fractis plane ac deiectis Italorum ingeniis , ad occiduas et horea-Ies nationes avecta est.

Verum inter tot genera cladium , quibus Veterum scripta perierunt , haud seio an illa praecipua

dicenda sit, quod quum ad summam honarum a tium ignorantiam , extrema etiam fortunarum P nuria accessisset , membranarum vetus scriptura aut scalpro rasa aut ablutione depulsa est, quo nimirum novae scriptioni loeus in eodem volumine Disiligod by Cooste

10쪽

phraretur . Quae res eum sit veritate eertissima , nofide tamen paene incredibilis videatur, reputandum est idem quodammodo et nummis et pictnris et statuis et universae architectorum arti accidisse . Nam et recusos nummos, et tabulas interpolatas , et signa resecta, et aediscia alienis usibus accommodata quis demum ignorat 3 Sed ut in scriptura sistamus , apud Graecos , quos serius barbaries codiripuit , saeculis demnm infra duodecimum a Christo nato ea pestis in libros grassata est . Verum apud Iatinos iam inde a septimo saeeulo rescriptos Codiees haud raro reperies . Itaque praestantissimi aureae aetatis scriptores ineptissimis rudis aevi commentis saepe decesserunt. Quos in codices siquando incidas, vel ipsi ingentes et pulcherrimi antiqua scripturae duetus , qui sub nova harbarica sparsim se Produnt , quantum inter utrumque opus inte sit , tibi Deile ostendent . Sed enim et illud fatendum est, plerosque rescriptos codices christiana argumenta, immo ipsos divinos Libros excepisse ,

quorum materiam etsi ob religionis amorem exos aulamur , eam tamen vacuas memhranas multo mallemus occupasse . Quam ob rem plane non video , cur religio apud aequos homines invidiam contrahat . Tot mirandas Veterum lucubrationes obruere, suit, confiteor , magnum crimen , ingens pernicies, facinus impudens , iniuria non serenda . Verum enimvero quum nullo unquam christianae legis mandato , sed temporum potius inscitia et

miseria id essectum sit, siquis nihilominus religioni

SEARCH

MENU NAVIGATION