M. Tullii Ciceronis trium orationum pro Scauro, pro Tullio, pro Flacco partes ineditae cum antiquo scholiaste item inedito ad orationem pro Scauro

발행: 1814년

분량: 60페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

a PRO TULLIO.coactus di eam, siquid sorte dicam, tamen id ipsum verecunde : modique faciam tantum , Iut quoniam sibi me non esse inimicum potuit priore actione Ist Fabius iudicare; nune M.

Tullio fidelem certumque amicum esse cognO

scat. Nunc hoc abs te, L. Quinti sa) , perve-

Iim impetrare, quod tametsi do volo, quia mihi utile est, tare en abs te idcirco quia meum est postulo, ut ita tibi multum temporis ad dicendum sumas, ut is 33 aliquid ad iudicandum relinquas. Namque antea non defensionis tuae modus, sed nox tibi finem dicendi fecit. Nunc , si tibi placere potest, ne idem facias, id abs te postulo . Neque hoc idcirco postulo , quo te aliquid censeam praeterire oportere, aut non quam ornatissime et copiosissime dicere ; verum ut semel unaque aliquid de re dicas : quod si facies, non Vereor ne dicendo dies eximatur. Iudicium vestrum est, Recuperatores , quantae pecuniae paret dolo malo familiae P. Fabivi hominibus armatis coactis vi damnum factum

cI Quae sit prior aetto ς quae secunda in iudieiis, dixi adora . pro scauro p. s. nota 3.

2 Ad. rsarius Ciceronia in hae causa et P. Fabii patronus fuit L. Quintius . De hoc Cicero in Bruto Lx II. ait: M COm- ,, plures minime dignos elegantis conventus auribus , aptissimosis ἰog ut turbulentis concionibus, quo in genere nuper L. Quinis D tius mit,. Reapse hie idem Quintius patronus fuit onpianici in horribili illa eausa Cluentit . Et eum quidem in ea oratione saepe exagitat Cicero, capite praesertim xx. ubi eum sie ginphice describit ἰ Fatite enim ut non solum mores eius et arrogantiam, ,, sed etiam vultum atque amictum , atque illam usque ad latos B demissam purpuram recordemini,, .

L3γ Cod. tia is pro iis more solito ut Fabi pro Fabii.

42쪽

PRO TULLIo. 2 sesse M. Tullio . Eius rei taxationem si nos fecimus: aestimatio vestra est: iudicium datum est in quadruplum a . Cum Omnes leges omniaque iudicia quae paulo graviora atque asperiora videntur esse, ex improborum iniquitate et iniuria nata sunt 3 tum hoe iudicium paucis hisee annis propter hominum dialam consuetudinem nimiamque licentiam conati tutum est. Nam eum multae familiae die rentur in agris longinquis et pascuis armatae

esse , caedesque facere 3 cumque ea conSuetudo non solum ad res privatorum , sed etiam ad summam remp. pertinere videretur; M.

Lucullus 3) qui summa aequitate ac sapientia ius dixit, primus hoc iudieium composuit: et id spectavit ut omnes ita familias suas con

tinerent , ut non modo armati damnum nemini darent, verum etiam lacessiti , iure se potius quam armis defenderent. Et cum sci

rent de damno legem esse Aquiliam ) , ta

men hoe ita existimavit, aput maiores nostroseum et res et eupiditates minores essent, et familia: non magnae magno metu continerentur , ut perraro fieret ut homo occideretur,

ait passus supputavimus ac i Scilicet , ut reus, si damnetae , solvat quadruplum damn illati . De lodicio in quadruplum vide etiam Lib. III. in

3 M. Lucullus ius inter peregrinost praetor dixit , teste A Conio ad orat. Ciceronis in toga candida . Frater Lucii is fuit , ut narrat Plutarchus in Lucullo. Latam scilicet ab Aquilio tribuno, cuius capita aliquot refert Caius ad Edictam provinciale. Vide Pitiscum voc. Lex quiιι a

43쪽

26 PRO TULLIO.

idque nefarium et singulare facinus putaretur; nihil opus fuisse iudicio de vi coactis armatisque hominibus. Quod enim usu non veniebat , de eo si quis legem aut iudicium constitueret, non tam prohibere videretur, quam admonere I . His temporibus eum ex bellod uturno atque domestico res in eam consuetudinem venisset, ut homines minore religione armis uterentur; necesse putavit esse in uni

versam familiam iudicium dare, quod a familia factum diceret iure et et Reciperatores dare,

ut quam primum res iudicaretur, et poenam graviorem constituere, ut metu comprimeretur audacia: et illam latebram tollere , damnum,

iniuria si absit, inferri posse et ut privati ast

ipsi statuerent, quo tempore possent suo iure arma capere , manum cogere , homines occidere. Cum iudicium ita daretur, ut hoc solum in iudicium venire videretur , ne vi ho . minibus coactis armatis vi damnum dolo malo

familiae datum , neque illud aderit INIURIA sa);

putavit se audaciam improborum sustulisse ,

cr sie prorsus idem Cieero in orat. pro Roscio Amerino xxv. de Solone qui nullum supplicium parricidio statuerat s ait et ,, M- is Pienter fecisse dicitur , cum de eo nihil sanxerit , quod anteam commissum non erat , ne non tam Prohibem, quam admoneres, videreturca Cod ,, damnum iniuria quod in iis cum vis debet valeres, Puta . . . . ex nuiusmodi damno quod vicem armatus . . . is Loeus dissicillimus Ieetu et obliteratus , qui sarcieudus videbais tur , ut secimus. 3ν Aquilius tulerat legem nequis vi armata damnum inseris rei iniuriae quam iniuriam siquis negare poterat, ea lege non damnabatur. M. Lucullu1 eo sublato vocabulo omnino edixit , nequis vi armata dolo mala damnum inferret, quae lea spem de sentionis succidebat .

44쪽

PRO TULLIO. 27 cum spem defensionis nullam relinquisset i . Quoniam quod iudicium et quo consilio con

stitutum sit cognostis ; nune rem ipsam ut gesta sit, dum breviter vobis demonstro, at

tendite. Fundum habet in agro Thyrino a

M. Τ ullius paternum , Recuperatores, quem se habere usque eo non moleste tulit, donec vicinum eiusmodi nactus est, qui agri fines armis proferre mallet, quam iure obtinere.

Nam Fabius nuper emit agrum de C. Claudio senatore eui lando erat adfinis M. Tullius sane magno dimidio sere incultum , exustis villis omnibus , pluris quam quanti in te grum atque ornatissimum carissimis praetiis f3

ipse Claudius

clam circumseripsisset etiam consulari Ma

cedonia et Asia. Etiam illud addam quod ad

I Et Iam in aliis antiqui a Codleibua vidi retentam n in praeis

teritis verbo νειinquo. a 3 antiqua Urba LueanIae suIt Turium, in cuius regione . tum Caesarem Octavianum narrat Suetonius in eius vita cap. Di sed tamen Acro ad Horatii Lib. 2. Satyr. 1. v. o. dicit Thurium oppidum Calabriae. γ De Colonia latina in Thurinum agrum deducta vide Liv. xxxxv. 33. At noster C ex habet Fb Mutim ex permutatione consueta inter se vocalium eiusdem aut Iroximi soni : nam ν apud veteres onabat interdum ut M. Citatune locum Quintit anus Inst. Lib. Iv. cap. a. sub finem l Cuiu. aliquae editiones habent in agro Tigωνino , ut et Codo unus ambrosianus Quintiliani a verum longe rectius aliae editiones imarro TMνino , quod confirmant trea Codd. Ambr. eiusdem ini tiliam . Reapse quia prvidium divitis viri romani inter monte potius Helvetios, quam in Lucaniae beato agro requirat

'aetium semper fere vidi eum diphthongo in antiquis Codd. 33 E Codiea dim Idium huius folii cultro defeetiim fuit, unde laeuam sis iocou odia unu eniterunt.

45쪽

PRO TULLIO. rem pertinet , Imperatore mortuo , pecuniam nescio quomodo quaesitam dum vult in praedio ponere , non posuit sed abiecit si . Nihil adhuc . . stultitiam suam calamitate vicin rum corrigit, et quod stomachum suum damno Tulli explere conatus est. Est in eo agro Centuria quae POpullana nominatur , Recuperatois rea , quae ca) semper M.Tulli fuit, quam etiam Pater possederat . . . posita esse et ad fundum eius convenire . Ac primum quod eum negoti tot lus et emptionis suae poenitebat , fundum pro scripsit 3ὶ . Eum autem emptum habebat cum socio Gn. Acerronio viro optimo .... modum proscripsisse . Hominem appellat . Iste sane adroganter quod commodum fuit respondit : neque dum fines auctor demonstraverat . Mi tit ad procuratorem litteras et ad vili eum Tullius . . . . . facturum negavit: illis absentibus fines Acerronio demonstravit: neque tamen hane Centuriam Popullanam vacuam tradidit. Acerronius quomodo potuit sedet s orare e agmine eiusmodi semustu. latus effugit. . . Adducit iste interea in saltum homines ele-

Eadem fere loeutione eontrarium dieit idem Phul

Dic. m. cap. II. de Octaviano se Patrimonium suum effudit. M Qua nquam non sum usus eo verbo qno debui. Non enim emis sudit , sed in salute reip. collocavit . . sia Cod. eui. 4 Fundum proscribere, est venalem Proponere. t. Scilicet Fabius venditor. I Sedere fuit non raro apud Latinos verbum Nepos in Pausania 3 v. is ouem cum supplicem Dei videret lum ara sedentem is . Tibul. Lib. a. EIeg. 7. v. M. D Uius ad si mulum fugiam supplexque sedebo

46쪽

PRO TULLIO. 2 9

etos maximis animis et viribus , et iis arma quae cuique ab Italia atque apta essent comparat, prorsus ut quivis intellegeret I non eos ad rem rusticam , verum ad caedem ac pugnameomparari. Brevi illo tempore Q. Cati 2Emiliani hominis honesti, quem vos nostis, duo a) homines occiderunt: multa alia feeerunt :passim vagabantur armati, non obscure sed ut plane intellegere viderentur ad quam rem parati essent: agros , vias denique infestas ha

bebant. Venit in Tyri num 3 interea Tulliu . Deinde iste pater familias Asiaticus beatus

novus arator et idem pecuarius , cum amputaret in agro , animadvertit in hae ipsa Centuria Populiana aedificium non ita magnum ,

servumque M. Tulli Philinum. Quid vobis .

inquit, istic negoti in meo est Servus respondit pudenter at non stulte, Dominum esse ad villam : posse eum cum eo disceptare , siquid vellet. Rogat Fabius Acerronium , nam ibi tum erat, ut secum simul veniat ad Tullium. Venit. Ad villam erat Tullius. Appellat Fabius, ut aut ipse Tullium deduceret, aut ab eo deduceretur q). Dicit deducturum se Tul-

n rateIliso pro intemeo eat antlinime vidi in muItia auilis quia Codiethua .ca Duo pro duos , quod Grammatici eoneedunt. 3 superius scriptum est Fbννinum . Etiam codex unus Quinis iliani Ambrosianua in loco supra eitato habet sine aspiratione riuam. 4 Deducere aliquem de possessione, ext eumdem expellere , et ea privare. Confer pro A. ' Caecina vII. Denuntiat igitur Tullio Fabius optionem , ut de agro controverso aut ipse faces mi , iudicio laterpolito, aut se me ei cessurum .

47쪽

3o PRO TULLIO.lius, vadimonium Fabio Romam promissurum. Manet in ea conditione Fabiu .... I . Proxima nocte iam fere cum lux adpropinquaret, ad illud aedificium, de quo antea dixi , quod erat in Centuria Populiana, servi P. Fabi frequentes armatique veniunt. Introitum ipsi sibi manu a) patefaciunt: homines magni praetii servos M. Tulli nec opinantes adoriuntur, quod facile factu fuit. Neque iam

multos aeque repugnantes multi armati paratique Occidunt. Tantumque odii crudelitatisque habuerunt, ut eos omnes gurgulionibus 3 insectis relinquerent: ne si quem semivivum ac spirantem relinquissent, minor his honor haberetur. Praeterea tectum villamque disturbant. Hanc rem tam atrocem tam indignam Lam repentinam nuntiat M. Tullio Philinus quem antea nominavi, qui graviter saucius e

caede effugerat. Tullius statim dimittit ad

amicos , quorum ea vicinitate tum illa bona atque honesta copia praesto fuit. omnibus acerba res et misera videbatur. Cum Amici

Reliqua desiderantur .

t Sie in Verrem Aet. I. eap. vI. de simili fere re inquit Cicero: is Mansit in ea conditione atque pacto Vorres Cod. manuque .i3ὲ Hic locus citatur a Capella Lib. v. cap. de elocutione, om isso nomine huius orationia: sed iam apparet ea tua ai -

48쪽

PRO FLACCO

INEDITUM Diuiti Zoo by Cooste

49쪽

EDITORIS MOMPUM.Ι n oratione pro Flacco dua sunt insi

gniores Iactinae, una antae caput m. altera ante II. Censeo 'a mentum hoe collocan. dum ante caput III. ita ut expleat primam

lactinam ratim ex parte. Agitur in eapbte m. edito de muneribus a Flacco gestis non sine optima fama pluribus in provinciis , et de testium adversariorum iniquitate atque ignobilitate. Atqui is nostro Fragmento de his ipsis agitur; ergo huc pertinere putandum est. Et quidem quum in me Fragmenti dieatur Flaccus puer cum patre conante ad bellum esse profectus, in principio autem capitis III. editi munera, quia bus Flaccus in reliqua vita functus est, enumerentur, videtur omnino Fragmentumhoe inserendum esse prima lacuna orationis.

50쪽

FRAGMENTUM IN EDITUM ORATIONIS PRO FLACCO.

..... externum eum domestica vita naturaque constarent. Itaque non patiar D Laeli ci , te tibi hoe sumete, atque hanc eeteris in posterum, nobis in praesens tempus legem et conditionem eonstituere a) . . . . Cum adulescentiam notaris , cum relicum 3 tempus aetatis turpitudinis maculis consperseris, cum privatarum rerum ruinas, cum domesticas labes, cum urbanam infamiam, cum Hispaniae, Galliae, Ciliciae , Cretae, quibus in provinciis non obscure Versatus est , vitia et flagitia protuleris;

tum denique quid Molitae sq) et Lorent de

L. Flacco existiment audiemus. Quem Vero tot iam gravesque provinciae Salvum esse cupiant, quem plurimi cives tota ex Italia devincti necessitudinis vetustate defendunt , quem haec communis Omnium no-δtrum patria propter recentem summi benefi-

Q D. Laelius fuit L. Flacci accusator de repetundia ex Astia. M Dimidia columnae pars abscissa fuit e Codice. 39 re ιν cum pro reliqvtim. Sic in antiquis C d. saevo vid aeum pro aequum . antaeum Pro antiquum etc. 4 Codex aperte sed videtur scribendum Nesita aut Timolrra. vide huius orationis caput III. editnmt Tulli nimirum indicat adversarios testes ex oppido ad Tmolum Phrugiae montem . M Fltem videtur nomen derivatum ab ignobiII AsIae vieo.

eorum ut, d tuis μ' -- ε--tinum , istaeuiuiam,

SEARCH

MENU NAVIGATION