장음표시 사용
11쪽
ctus. Iam vero cum a. 570. U. c. duas colonias,
Pisaurum in Gallicum agrum, Potentiam in Picenum deductas esse constet ex Veli. Patere. 1, 15. et Liv. 39, 4 ., difficile est intelligere, quomodo inter eos colonos Attius esse potuerit, quem Hieronymus eodem loco a. 584. h. e. quartodecimo anno post coloniam deductam natum esse narrat. Perspexit id iam Scaliger. annot. in Hieronymi locum; memoria autem lapsus est, quod coloniam a. 568. Disaurum deductam esse dicit. Vehementius etiam erravit Bothius Poeti. scenn. Lait. V., p. 156. Not. , qui colonos Pisaurum a. 563. U. e. sive I91. a. Chr. missos esse contendit. Etenim ex Velleio constat, quadriennio post Bononiam Pisaurum coloniam deductam esse, h. e. a. 570. U. c. sive I 84. a. Chr. Idem vero Bostius ut contra rei fidem Attii natales anno 582. U. c. 172. a. Chr. adscripsit, ita salsum est, quod poetam eum post coloniam deductam undeviginti annos
Iure igitur ea Πieronymi verba in L. Attium, .
quem ille a. 584. natum esse narret, convenire negarunt. Cum vero Cicero se cum L. Attio poeta saepius collocutum esse tradat, id autem in L. Attium, qui inter colonos a. 570. Pisaurum deductus sit,
eadere non possit: primus inde, quod sciam, Lil. Gyraldus Dialog. VIII. Opp. ed. Ιensius p. 420. duos
vixisse L. Attios poetas effecit, alterum maiorem, qui colonis illis interfuerit, minorem alterum, qui D. Bruti familiaris Ciceronis tempore floruerit. At vero si duo fuissent Λttii poetae, antiqui scriptores utrumque certo quodam additamento vel cognomine distinxissent. Atqui veteres ad unum omnes in simplici L. Attii poetae appellatione consentiunt. Νeque magis audiendi sunt Foreellini Lex. Lat. s. v. et Κοepheus Protegg. Iu Plauti vers. Germ. p. LVI., qui duos pο tas ita discernendos putarunt, ut L. Attium maiorem
12쪽
natu, qui quidem colonis Pisaurensibus interfuisset
comicum, minorem, illius filium, natum Mancino et Serrano Cfg., quem Cicero iuvenis vidisset, poetam tragicum fuisse dicerent. At vero de L. Attio poetaeonii eo apud Latinos scriptores altissimium silentium. Nihilominus Attium comicum fuisse statuere deberemus, si ab Attio comoedias esse scriptas Constaret; namque etsi apud priores Romanorum scenicos poetas usu venisse repperimus, quod Socrates in Plat. Symp. extr. dieit is του αντου ανδρος εἶναι, κωμωδίαν καὶ τραγον αν ἐπίμασθαι ποιειν, καὶ τον τέχνyππωδοποιὰν διπα κωμωδοποιον εἰναι. At sus tamen, summus veteris Romanae tragoedias poeta, priorum tragicorum morem reliquit utrumquorei Genicae genus simul colentium, et primus soli tragicae arti operam navabat ). Verum enim vero quae adscribuntur Attio comoediae, sunt aut M. Attii Plauti aut T. Quinctii Attae, atque inde tantum, quod L.
Attius consusus est cum Plauto, qui saepius solo nomino gentilicio dicitur Attius, aut cum Atta, togatarum sabularum poeta, error manavit L. Attium etiam comoedias docuisse dicantium. Verum ut duos Attios nonnulli statuerent, factum est, ni fallor, ex solis Hieronymi verbis perperam intellectis. Hieronymus enim in
-Ρacuvius, inquit, Brundusinus, tragoediarum scriptor, clarus habetur, vixitque Romae quoad picturam exercuit ac
'ὶ Digna sunt, quae adsci ibantur, verba Welchori I. l. p. 1343.
Post Pacuvium nullus omnino Romauorum poeta tragoedias id8mque comoedias scripsit. Altilius e vim, poeta μt comicus et tragicus, aut ipsa Atlii aetata sortiti, aut quod credero malim, Pacuvii aequalis suit; cis. iis a p. 28. Not. '. Ab Attio nullas prorsus comoedias esse conscriPtas, lulia P. 14. uccuratius exPonemus.
13쪽
labulas vendidit. Deinde Tarentum transgressus pro pe nonagenarius obiit. II is ex verbis collegisse videntur, Pacuvium a. 600. U. c. mortuum esse, Attium vero, quem quinquaginta annis minorem fuisse Cicero testatur, a. 650. U. e. Verum in eo Hieronymi loco verba quidem Pacuvius Brundusinus, tragoediarum scriptor, clarus habetur, vixitque Romae quoad picturam exercuit ac fabulas vendidit aperte ad praefixum annum 600. U. C. spectant, neque vero quae sequuntur Adeinde Tarentum transgressus prope nonagenarius obiit. Id non tam ex verbo sed einde quam ex totius sententiae Conformatione sacile perspicitur. Dicit enim Hieronymus a. 600. U. c. Pacuvium Roma floruisse, postea vero, h. e. Retate iam provectiorem, eum neque sabulis componendis neque picturae exercendae operam daret, Tarentum petiisse.
Idem nobis tradit Gellius Nocti. Att. 13, 2. secum
Pacuvius ..... grandi iam aetate et morbo corporis diutino affectus Tarentum ex urbe Roma concessiset. Eam in sententiam, ut Pacuvii mortem a. 600. accidisse putarent, nunquam abiissent, si de Hieronymi verbis paullo consideratius secum reputassent. Omnem vero dubitationem non potuissent quin seponerent,
si Ciceroniani loci de amicit 7, 24. meminissent, ubi Laelius sequi clamores tota cavea nuper in hospitis et amici mei M. Pacuvii nova sabula. Νam cum hic de amicitia sermo paucis diebus post Africani mortem
vid. Cap. I. 3.) habitus singatur, et Scipionem Africanum minorem Man. Aquilio C. Sempronio Css. a. 625. U. e. Obiisse constet, Pacuvium statuamus necesse est aut eo etiam anno inter vivos suisse aut paullo ante e vita decessisse. Quibuscum si contendis Hieronymi verba se prope nonagenarius obiit 'et Gellii, quem supra attulimus, locum, facile tibi persuadebis, Pacuvium circiter annum 624. vel G25. mortuum es- e, pro certo vero habebis, vitam suam eum, ut minimum dicam, usque ad annum 620. U. c. traxisse,
14쪽
praesertim Cum ex Cic. Brut. 64. constet eum etiam octogenarium sabulam docuisse; eis. Helcherus l. l. p. 1383. Quodsi iam ex veterum testimoniis apparet Pacuvium R. 600. mortuum non esse, omnia quae nobis do illo Atiioque tradita sunt, praeclare inter fie cohae rent. Naen cum Attius, ut testis est HieronFmus, a. 584. natus quinquaginta annis minor fuerit Pacuvio huius necesse est natales in annum 53 4 U. c. inriderint idemque prope nonagenarius circiter a. 620. U. obierit. Postquam sic Hieronymi verba, quibus Attium inter colonos Pisaurenses fuisse narrat, in Attium, poetam tragicum, convenire non posse demonstra-VImus , iam duplicem illius verba explicandi rationem nobis repperisse videmur. Fortasse enim Hieronymus T. Attium Pisaurensem equitem Romanum, qui causam Oppianici filii egit contra Cluentium, quem Cicero praetor R. 668. U. oratione defendit, quae a
latem tulit, L. Attii poetae silium putavit esse, id quod
aliis quoque accidisse Meyerus in Cic. Brut. 78, 271. probat), atque inde conclusit L. Attium inter colonos Pisaurum deductum esse. Aut si cui illa minus plaeent , Pisaurum fortasse iterum missi sunt coloni, quibus Attius interfuerit. Nam etiamsi ex Cic. Philipp. 2, 40. 'certum est, in eam Coloniam, quae esset auspicato deducta, dum esset incolumis, novam coloniam iure deduci Romanis non licuisse, nihil tamen obstabat quominus coloniae novi adscriberentur coloni; cis. Cic.
de leg. agrar. 2, 13., ibid. 28., Liv. 4, 30; 31, 49.;37, 46. Drahenb. in Liv. Epitom. libr. 4. et in si, 30. , Nieb. Hist. Rom. II, 53 sqq. Quodsi ne id
quidem probatur, nihil reliquum est, quam ut aut Hieronγmum falsum aut Hieronymi verba labem contraxisse statuas. Quidquid est, colonis, qui a. 570. Pisaurum missi sunt, nullo modo Attius poeta intersuit. Ne quid tamen reticuisse videar, latendum est non deesse veterum locos, quibus eo adducare, ut
15쪽
8 Attii vitam paullo inseriori aetati adscribemdam esse
credas. . Primum enim Gellius 17, 21. auctor est floruisse non magno intervallo post aceeptam a Grae- eis philosophiam Ennium et iuxta Caecilium et Terentium ac subinde et Pacuvium et Pacuvio iam genEAttium '). Quo loco quam vehementer erraverit Gellius, cum iam interpretes intellexerint, ne in eo quidem offendimur, quod Pacuvium et Attium post Caecilium et Terentium commemorat. Nam Terentius etiamsi circiter a. 560, U. natus est et Andriam primam sabulam a. 588. id est eo tempor docuit, quo Pacuvius annum agebat quinquagesimum quartum: Cum tamen nondum quintum atque trigesimum annum
Suet. viti Ter. 4.) egressus Cn. Dolabella M. Fulvio Css. a. 595. U. decesserit Suet. l. l. 5. et Hi ronym. in Euseb. Chron. Nr. 1858. , quodammodo antiquior est Pacuvio, quippe qui Propter summam, ad quam pervenit, aetatem etiam viginti sere annos
post mortuum Terentium aris scenica multum valueriti Itaque non est quod aut Pacuvium natu minorem atque adeo post Terentium natum esse dieamus,
aut Attii vitam recentiori tempori assignemus. Huic rei magnam lucem asserunt, quae Cicero scripsit in Bruto C. 64. Mut Attius ii,dem aedilibus ait se et Pacuvium docuisse fabulam, cum ille octoginta, ipse triginta annos natus esset r sic Hortensius non cum suiη aequalibus solum, sed et mea cum aetate et cum tua, Brute, et cum aliquanto superiore coniungitur. His
adde quas Aper disputavit in Dialogo de Orator. C. 17.
'ὶ Gellius I. I. ,, iisdem lemporibus Diogenes Stoicus at Carneades Academicus et Critolaus Peripalotiens ab Atheni- Pnsibus ad senatum populi Romani nμgolii publici gratia legati
Sunt. Neque magno intervallo postea D. Ennius Et iuxta Caecilius ol Teronlius, ac subinde et Pacuvius et Pacuvio iam sene Attius, clariorquo tunc in poematibus eorum otii rectandis
16쪽
Quae cum ita sint, altero quoque, quo ad sententiam stabiliendam utuntur, loco quidquam negamus probari. Provocant enim ad Val. Max. 3, 7, 11., qui Attium poetam cum Iulio Caesare poetarum collegium frequentasse tradit '). Ea Lil. Gyraldus I. l. ad Iulium Caesarem clarum illum dictatorem, qui interse tus est a. 710. U. c., resori, neque aliter iudicat Bothius l. l. p. 157., qui Attium negat mortuum esse ante a. 67S. V., quo quidem anno et Sulla obierit et Caesar in civitate magnus haberi coeperit. Erravit autem et Gyraldus et Bothius, quorum nollem sen tentiam amplexus esset Weichertus Ροett. Lait. reliqq. p. 13. Νot. 17.). vir in eiusmodi rebus alioquin cautissimus. Caesar enim dictator, quo anno Sulla mortuus est, annos habuit viginti unum, quo tempore nondum ea erat auctoritate atque gloria, qui amplissimus et norenti si inus vir a Valerio posset appellari. Quin persu sissimum mihi est de Caesare dictatore verba ea non ante annum 694. U. c., id est non ante id tempus praedicari potuisse, quo societate cum Pompeio et
Crasso inita primum magnitudinis sundamentum iecit. Quibus concessis non poteris quin Valerii locum do alio qnodam Caesare intelligas. Νeque vero id solum est, quo offendimur in Valerii loco, sed illud etiam magnam nobis dubitationem assert, quod iam Attii tempore poetarum collegium exstitisse traditur. Etiamsi enim ex Suetonio de illustr. gramm. Cap. 1. Comperium habemus antiquissimos poetas, Livium et Ennium. si quid Latine composuissent, praelegisse, nihil tamen quidquam de poetarum, qui tum erant, collegio eom-
Valer. Μaκ. 1. l. o Magno spatio di Isus est a senatu ad
po tam Accium transilus. Ceterum ut ab eo decentius ad externa transeamus , producatur in medium. Is Iulio Caesari, amplissimo et forentissimo viro, in collegium Poetarum veniΘnti nunquam assurrediit: non maiestatis eius ilia memor, sed quod in comparatione communium studiorum aliquanto Superior m S Esse confideret. 9uapropter insolentias crimine caruit, quia ibi voluminum, non imaginum certamina exercebantur.
17쪽
memoratum legimus; csse. Bern bardyi II ist. liti. Rom. p.
29. Denique in communium studiorum contentione nemini poterat dubium esse, utrum Attius an Caesar prior iudicandus esset. Neque omnino Caesar dictator, quem
unus Suetonius vit. Caes. 56. Oedipum tragoediam
scripsisse testatur, quam hic iis, quae ille puer et adolescentulus composuerit, ad censet, de tragici carminis palma certare cum Attio poterat, quo quidem nemo poetarum hoc in carminum genere apud Romanos erat illustrior. Itaque alium quendam Iulium Caesarem respexisse
Valerium in promptu est. Atque iam Langeus Vind.tra g. Rom. p. 7, Ellenditus Protegg. in Cic. Brut. p. 81. Meyerus in Cic. Brut. 48, 177, p. 153, IVel cherus l. I, p. 1358. perspexerunt Valerii verba in C. Iulium Cae-.sarem Strabonem optime convenire, qui aedilis curulis a. 664. U. non solum vir magnae in civitate auctoritatis fuerit, sed etiam inter primos .aetatis suae Oratores et
praestans tragicus poeta habitus sit' . Quae si accura-
C. Iulius Caesae Strabo Vopiscus, qui Eliam Sesquiculus dictus est Mar. Victor. de ortliogr. p. 2456 P. , filius fuit Popi- Iiae , frater autem uterinus Q. Lutatii Caivli maioris. Aedilis curulis fuit a. 664. U. Cic. Brut. 89, 305. , quo anno Lucius
frater consulatum gessit. Cum aut Em omissa praetura contra Ie
gem Villiam annalem Liv. 40, 44. a. 666. consulatum ambiret, P. Antistius et P. Sulpicius Rufus si restilerunt Cic. da harus p. aessp. 20, 43.; Brut. 63, 226. . Ea res cum osset mullis utrimque concio nisus agitata, Caesar repulsam quidem tulit, haec autem eum Sulpicio potissimum contentio belli civilis caussa incendiumquo exstitit. Ascon. in Scaur. p. 24. Orell.; Veli. Pater. 2, 18. . Anno Sequenti, quo Marius et Cinna permultos, qui Sullae favebant, Proscripserunt, occisus est Cic. Brut. 89, 307. , eiusque caput, hospitis Etrusci scelere proditum, cum Lucii fratris in rostris iacuit Cic. de Orat. 3, 3, 10. , Tuscul. 5, 19, 55., pro Scaur. 2, 2. eis. Veli. Pater. 2, 9. . Cicero eum multis
Ioeia facetiarum Et leporis suavissimi nomine magnis laudibus μα- ornat, ex quibus adscribero iuvat ea, qua E Ieguntur in Brutti 48,177. . .sestivi lato et facetiis et aequalibus suis omnibus praestitit, malorque fuit minimo quidem ille vehemens, sed nemo unquam urbanitate neque suavitat ε conditior. Sunt eius aliquot orationes, ex quibus sicut ex eius I m tragoediis lenitus eius sine nervis
Perspici potest. cis. de Oss. 1, 17, 133., de Orat. 2, 23, 98. Inlthris de oratore Cicero ei tribuit magistri partea loci et sacella Dissilirco by Corale
18쪽
lius tecum reputaveris, Valerii locum, de quo diximus,
in hunc Caesarem Strabonem concedes inprimis conve
rtim. eis. 2, 54, 216 sqq. . 2, 3, 12 sqq. Orationum, quas habuit,
pauca hodie supersunt fragmen la. Cis. Orati. Bona. Ragg. edi d. Meyerus. p. 160. Eidem adscribendae sunt tragoedias, quae Iu Iii nomine commemorantur; vid. Ascon. in Scaur.'p. 24. Orcit. Iulii Adrastum excitat Festus P. 201. Lind. , Tecmessam Nar.
Victori n. p. 2456 P. In Macrob. Sat. 6, 4. exstat Teuthrantis sabulae fragmentum Tlieulrantem, ut alii malunt, D Isam esse scripturam docuit Lobeckius in Soph. Ajac. 210, p. 159. Ed. sec. , Ilio Poetae aliunde prorsus ignoto adiudicatum. Ei loco Iulii nomen reddendum esse iam Deirio intellexit, ut ox Scriv
xio cognoscore liccti. Erravit autem vehementer vir doctissimus,
quod ex verbis Asconii , , tantum in civitate Polluit, ut caussa belli civilis contentio eius cum Sulpicio tribuno seret Idem inter primos temporis sui oratores et tragicus poeta honus admodum habitus est Sulpicium tragicum Poetam fecit, qui tragoedias suas Iulii nomina inscripserit. Πinc sortasse ortus est Fordosii error, qui in Addi in m. ad Eborti ardii libellum Duber ben
Sulpicium acripsisse tuli os sabulam praetextatam; vid Langeum I. I. p. 14. Nol. 18. Scri verius et, qui eum sequitur, Bothius Poeti. scenn. Lait. V., P. 255. C. tutio quidem adscribunt Teuthrantem sabulam, hunc vero Iulium distinguunt a C. Iulio Caesaro Strabone, cuius sit Adrastus tragoedia et Tecmessa. Sed quem admodum Deirio, Asconii verbis PerPeram intellectis, voce, id m potissimum doc Plus, in errorem adductus est, ita Scri- verius et Bothius, quod C. Iulium et C. Iulium Caesarem Sirationem discernendos ess contendunt, haud providissimos so praestiterunt, cum Asconius aperte et Perspicue dicat, Caesari litrationi adiudicandas esse tragoedias, quae Iulii nomine inscriptae sint. Recto igitur Langeus I. I. P. 10. tres illas fabulas uni vindicavit Caesari Straboni, eademque est sententia VCei cherii I. I. p. 127. Not. Os anni autem opinionem, qui in commentatione dct Soph. Aia c. p. 73. Teuthrantem sabulam Livio tribuit, Duent ge-
rus de vita et scriptis Livii Andronici p. 84. defendit IovibusitI argumentis rasus, quod scilicet Macrobius capito sequenti ali-tim locum o Livii tragoedia asserat, et Graeca vox aethra Praeter Virgilium, veterum imitatorem, alii Poetae praeter Ennium et Livium vix conusniat. - Hic Caesar Strabo quid in tragoediis conscribendis praestiterit, eN Paucis, quae aetatem tulerunt, Dagmentis non perspicitur ἰ verisimila autem est eundem in tragoediis se praefuisse omnis Ieporis atquct festivitatis amatorem, qua- Iem in orationibus. Cic. Orat. 3, 8, 30. ,,quid noster hic Cassar pnonne novam quandam rationem ni tulit orationis Et dicendi genus induxit prope singulare' Quis unquam res, Practer hunc, tragicas Paeris comice, tristes remisse, severas hilaro, forenses
scenica Prope venustate tractaVit, atque ita, ut neque iocus magnitudine rerum excluder lux nec gravitas iacetiis minueretur.
dichoellio Hist. do la liti. Rom. I, P. 117. Not. non ambiguum videtur, quia Valerii verba de Caesare dicta loro non sint intel-
19쪽
nire. Neque enim est quod miremur, aut norentissimum et amplissimum nominari, qui summa cum laude in republica versatus esse tradatur, aut Attium, cum tali viro nunquam surrexisse dicatur, ab Valerio tamen non insolentiae ac superbiae crimine argui, sed summa laude dignum censeri.
Certum igitur est, L. Attium poetam usque ad
annum circiter 670. U. vixisse. Ipsum mortis annum nescimus; verum cum eo tempore iam annum ageret octogesimum sextum, CredibiIe est eum non multo post obiisse.
Iiffenda, de quonam autem Caesare, utrum de Sexto, consule R. 597. , an do Lucio, cousule a. 664., an da eius frates, Caesare Strabone intelligenda sint, ambiguum videtur. Verum cum Va Ierius Plane de Iulio Caesare poeta, eoque haud spern pndo locutus sit, de Sexti vero et Lucii Caesaris carminibus nihil quidquam compertum habeamus , manifestum si de Caesara Strahone cogitandum ess . cis. Madvigii Opp. acadd. I, p. 90. et Welcheri
20쪽
Inter antiquiores Romanorum poetas Attius ita praestabat ingenii ubertate et felicitate, ut praeter Naevium Enniumque nemo esset, qui cum ipso posset eomponi. Praeterquam enim quod per multas docuit tragoedias, conscripsit etiam dactylicis numeris Annalium nescio quot libros, quorum quod Festus s. v. Μetelli p. 169. Lind. Excitat librum vicesimum septimum, in numero erratum esse Μadvigius Opp. aeadd. I, p. 110 iudicat; fragmenta, quae apud Festum, Nonium, Maerobium, Priscianum exstant, collegerunt Vossius do Uist. Lat. 1, 7, Krauseus Fragm. Histi.
Lain p. 176 sqq. Ad eruditionis studia, quibus Attius gnaviter deditus suisse videtur, pertinent Didascalicon, Pragmaticon, Parergon libri videsis Osannum Anal. crit. Cap. IV et Madvigium de L. Attii Didase licis opp. acadd. I, p. 87 - 111); horum Didascalica
pedestri oratione erant conscripta, Pragmatica vero et Parerga trochaicos numeros habuisse verisimile est; cf. God. Hermanni commenti de L. Attii Didascalicis Lips. 1842. Attii Sotadica, quorum unum s lum fragmentum servatum est a Gellio 7, 9 et Prisciano 10, p. 890 P. Vol. I, p. 491. Kr. , quae qualiaque fuerint ignoramus. Minus recte autem inter huius poetae scripta recensetur carmen Priami. Nam