De pictura, plastice, statuaria libri duo. Ad illustrissimum & potentiss. heroëm, Iustum Henricum Turnonium ... Auctore Iulio Caesare Bulengero, ..

발행: 1627년

분량: 175페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Lib. D. epigramm. . Tolle, puer, calices, tepidiat toreumata Nili.

icis ingenium Nili, quibis addere plura

Dum cupit, ab quoties perdidit auctor opis. Veteres igitur vitrum pinxere, & hodie vitrum vulgd pingunt, & sanguine draconis, aut aliis coloribus penicillo delineant,tum in fornacem per quindecim, aut viginti dies vitrum ita pictum consciunt, donec colores penitus imbibantur, saepe cum iactura opificum , nunquam sine periculo iacturae, quia opus nimio igne perie, modico non imbibit colores. Consule super ei re vitri opifices. Virgilius vitreum colorem Vocat hyali colorem, lib. .Georgici '' - Mali saturo fucata colore. Alexander Aphrodisieus , ω-ρ π υέλου ηα να- αανθεςvωμύγ,ut per vitrum floridos colores ostendit.

A Nastasius Bibliothecarius Smalium Voca

quod veteres encaustum dixerunt; pigmentum metallicum, encaustum metallicum, vulgo Email, liquati, coloraisque metalli pigmentum. De smalto Latinis verbis ea tibi reddam , quae Gallicis Viginerus vir doctus ad Philostrati Icone,' Yposuit. Encaustae vocantur Emiliora, qui liquatis metallis color s inurunt. Qui encaustum auro agglutinant,& metallicum pigmentum aur H h inurunt,

122쪽

D . De Pictura,s Statuaria,

inurunt,aut liquenti,colorat εque metallo aurum inducunt, dicuntur parsendre , ou parfnder remalcis Dire fondre, ct attacher sur ror dans te furnean. Encausto caelatum opus, encaustico emblemate descriptum opus, encaustici operis crustam v camus bestane emalliae ematitare Encausticum igitur opus fit e vitro, & metallis, quae inter se Naturae sponte mirifice consentiunt. Vitrum, quod ad encausticum opus adhibetur, non e filice, aut

fago, aut tribulo paludum , vulgo dicitur Salicori fieri debet, sed e petra , seu lapide, ut vitrum illustre , splendidum, & crystallinum fiat, unde en-

ea tutum efficiatur metallis inurendum , cineres e filice,aut tribulo e quibus fit vitrum, Vulgo voeatur la seude in dissoluunt in aqua calida, S: segmentis panni candidi adhibitis, aquam puram, &claram in vas suppositum transmittunt,vulgo di- eunt filirer. Quidquid sordium est in cineribus, subsidit in priori vase, nec per pannum transmittitur. Sed aqua tantum purissima,& limpidissima,

quae modico igne in salem candidum concrescit, quum humidum aqueum exhalarit, vulgo vocant

fel Alcali, qui arenae, aut lapidi, seu saxo purgato admixtus, & minio perfulus in fornacem vitri mittitur. Minium illud aut minerale est, seu metallicum , aut factitium e plumbo usto, vulgo vocant δε pumb ealcine. Calx illa rubra plumbi. fit

igne vehementi, & Elauso , ne in aere exhaler, is αν π ας, aut ignis reuerberatus,& in clauso Vagus,ac errans vocari potest. Ultri artifices vas quoddam e terra candida pingui, cum ossibus arietum tritis, & aliis medicamentis capacissimum,&lissimum fingunt, quod nullo igni quamlibet

123쪽

quamlibet violento corrumpi, aut dissolui possit. Vas illud in fornacem mittunt, & in media corulocant,cineribus vitro iaciendo aptis plenum,quivi ignis liquefiunt , mox serreas virgas in vas illud ardens immittunt, quibus materia illa pinguis, & liquida adhaerescit . e qua vitra fiunt. Saligitur ille Aleali minio perfusus in capedine ter rea sex totos dies flammis ardenti perseuerat;pri. mo, & altero die materia illa miniata flavescit; tertio,& quarto virescit; duobus aliis albescit, &aeris colorem induit, ac crystallina efficitur, e qua fiunt adulterinae gemmae, & encaustum, seu sin altum. Crystallina illa materia, ut cogatur, & con crescat, calcem metallicam e plumbo, & stanno Cornubiensi purissimo in fornace reuerberante eonflatam adhiberi necesse est, ut stannum en-

eausto , seu simallo afferat soliditatem, & corpus, ne sit pellucidum.Sine plumbo nullum metallum in vitrum transire potest. Quum igitur materiam illam crystallinam, & calcem plumbi, ac stanni, utramque tenuissimo pulueri similem inter se miscueris, & quasi patulum panem, aut subactam massam ex iis effeceris, ramen in medio fodies, ut exhalet inutilis humor, & per se sensim exsiciscari patieris,lum massam illam exsiccatam in sornacem vitreariam mittes, eousque dum liquari incipiat, mox e fornace extrahes, & refrigescere materiam sines; tandem in vase terreo quod igni

non soluatur, liquescere subiecto igne sines, spumam pinguem Lyrnatantem cochlearibus seris

reis extrahes,donee vigintiquatuor horis materia

feruens purgatissima,& limpidissima fiat .Hoe tibi erit Maltum album , quod quocumque colore

124쪽

iis De Ticturais Statuaria,

imbui poterit. Si limalium illud eum crystallo in

puluerem contriueris, & in fornace vitrearia liquefeceris,& metallicam cautem,seu petram subterraneam metallicam, vulgo dicitur saphre, adieceris, existet nigrum splendidum. Si addideris argentum ustum cum sulphure , caeruleum Turquinum effeceris; si aes in laminas tenues secueris,&per quinque dies usseris,& in taaltum illud inieceris efficies virens. AEs er ustum tingitur:smaragdino pellucido. Caesium, glaucum, violaceum, cinereum , fiunt e smalto illo, cui metallicam petram vario modo temperatam admiscueris. Si nitrum, seu salem petrae indideris, colorem margaritarum expresseris. Smaltum rubrum clarum principatum inter alia obtinet. Flauum bracteolatum argento addito effeceris, vulgo latine paulle, luteum paleatum, item luteum aureum, luteum mali Punici. Sed luteum citrinum fit e ferrugine anchorarum, quas Vis maris arrost, aut ex croco ferri,quem ex aceto stillaueris. Sm altum eo

firmius, laetius, & integrius est,quo diutius ignes patitur. Rubrum effeceris, si ars in calcem redactum vi ignis, vitro, seu smalto candido inieceris una cum ramentis ferri, & auripigmento. Plus vitri inieceris, roseum splendidiorem effeceris, vulgo dicitur incarnat, est murex dilutus , vel ostrum dilutius. Plus plumbi indideris scaue stannum admisceas in minus erit splendoris. Rubrum ci rum efficies, si plumbum, & argentum vivum auro insuderis, item spiritum aeris,& sulphur aeris incombustibile. 2Eris illius tinctura usque adeos tura est, & eminens, ut colorem auri natiuum augeat, & exaggeret ; sed color ille exaggeratus inri lii et igne

125쪽

igne vehementi deletur. Exaggeratio illacoloris in auro fit per spiritum volatilem aeris, quod ciunauro sensim in capeduncula torea excoquit Mavulgo dicitur ere et, caliculus metalli fusis. igitur colorem auri exaggeres , aliquid argeniavi ut cum auro,& spiritu aeris miseebis,qui vivum argentum prohibet, ne tincturae, & colores exu rantur ,& ignis vim moratux id temporis, quo tinctura, & color in aurumi intime subiti Aurum ita tinctum quasi folium pympis subiiciturigurum enim,quod futuo tingitur,comore aeris adhibito, semper nigricans, liuidum, α -xcidum est, quia substantia aeris,quae per se nigricat,nigris maculis liberari non potest, siue radas, siue coquas, siue gummi, & sandaracha laiies. Ah aurum, quod ringitur spiritu arxis, est veterum Otichalcum, strum, unde pocula fiunt, quae veneuum,isi quo4 iniectum fuerit, indican , .produnt. i iissm aurum spiritu aeris exagger tum,ui soliusplumbi, non alterius metalli, in vitrum conuςrtitur,vnda fit smatium,seu encatistum rubrum clarumammo aurum vi plumbi fit volatile: , aut ini oleum m latur, quod vitrum aureum vocatur, quo S Ioamnes in Apocalypsi pauimentum caelestis Hierusalena, quasi te steris vitreis stratum esse .rinatur. Hebraei vocant Hamalui unde vox Gallica emmi, MItalica Daho.S.Hieronymus avrum ilIxid ivitreum vult esse electrum Ezechielis., Npn ipa pridem argentum asperum , & syncerum cum aere, & plumebo excoquebant, dc concorporabant, Vt rubrum clarum existeret, quam Nuta am Vulgo vocarunt, quum , in grana argentum, liquefactum , de in aquam inlactum concideret. Sinaltum. auros a

126쪽

DR. De Pictura,s Statuaria

gento,aeri,non aliis metallis inducitur,& inuritur. Item vitro,& testis fictilibus. Immo nuper reperta ars inurendi smalto marmora, & durissimos lapides, ita ut igne non violentur. Vt metalla, & ex metallis colores inuras,taaltum in minutissimum puluerem in mortario ferreo durissimo tere pistillo ferreo,cum modica aqua:melius enim in mortario res succedet,quim si in porphyretico lapide

tereres. Colores, qui ex metallis inuruntur, hi sunt, niger, violaceus, viridis, ferrugineus, seu castaneus, vulgo tan cinereus,caeruleusseu glaucus , ruber clarus, luteus ex auro; qui omnes colores pellucidi sunt,& splendidi, cum albus,&caesius Turquinus sint opaci. Cum triueris hos metallicos colores in mortario eum modica aqua, effunde quidquid est aquae,& puluerem illum tenuissimum in patella vitrea reponito, cui tantum affunde aquae fortis,quam e nitro,& vitriolo subiecto igne stillatitiam essiciunt, ut pulveribus innatet, ebsque tegat. Et toties pulveres tuos aqua sorti imbutos, aqua fontis limpida lauato, donec ea nihil sordium trahat, sed nitida,claraque exear. Aqua sortis pingue metallicum purgat,aqua fontis itinpida, u quid terrae admixtum erat, abluit,&tollit. Smaltum tritum in aqua limpida facile integrum seruatur , extra aquam sordes concipit. Pulveres isti legula aerea colliguntur, Vulgo Vocant palette de eu ure dc operi humilioris formae vulgo suurage de basse tallti ) magna cura , & diligenti opera inducuntur, ut alii ab aliis segregentur, ne forte puluerum, ac colorum confusio, & perturbatio fiat. Cum probe collocati fuerint, chartam vulgarem aqua madefacito,& inter manus aquam expri

127쪽

Lib. II. Cap. V. I

exprimito, ut charta sit loco spongiae, quae humido exusto smalium exsiccet , quod ii tam laetiust & hilarius elhqriam madidum. illa pului . rum collocatio dicitur vulgo prima pellis. Ceue conche se nomme Ia premiere peau. Deinde sinali iam laminae ferreae impolitum paulatim in fortiaeetnintruditur, ubi exardescit, donec liquescere,&moueri incipiat: tum enim e sornace debet edu-Ci, ut refrigescat, Mox adduntur secunda & tertia puluerum collocatio , & opus fornaci, & igni vehementi permittitur,donec isaltum plane coloribus inustum sit.Tum e fornace opus edactum

expolitur lapide idoneo, & absoluitur Samio lapide,quem vulgis Tripoly vocant.Id temporis opus

inter manus expolire dicunt, polir a tis main. Ut encausto eminentia cuiusuis figurae, vel opus tumens , ac in umbonem plus minus elatum inuratur , acinos pyri aqua limpida madidos sumes, ill Isque smaltum irrigabis quod viscosum Actiam,& quasi glutine illi tumi facile operi adhaerebit,

aliter non adhaeresceret umboni, & exstantibus fgnis, aut prominenti figurae; et ren tamen rinllo negotio λalliam sundo vasorum , 8c operum humilioris formae adhaerescat, vulgo dicitor o-rageen bolle, sudem -bosse, ou plein rebes. Aliud est,quod vulgό dicitur is ereuae de ti balse talis. Rubrum

clarum non adhaerescit nisi auro.Rubrum opacum in argento, de aere probe collocari potest. 'aetora encausta, seu sin alta auro argento,& a ri inhaerere possunt. Tunc dicuntur auro adglutinari, metallicum pigmentum auro inuri, liquenti, coloratoque metallo aurum pingi, describi, distingui, encaustum auro illini,obduci.Vulgo diciturgiacer

128쪽

1tio De Pictarao Statuaria,

labes igne quia sin altum est quasi glacies cau-clida,aut colorata. Vbi encausto metallum inustum opus est absolutum. In pluribus encaustis, seu Enaaltis adiniscetur vitriolum, minium,vel humus plumbeae venae , vulgo mine de plomb,m At ide quo supra egimus. Crocus Martis, seu ferri nitrum, nativa, vel factitia aerugo rasilis, veta degm. Magnesia, vel manganesia, seu serisor, &rupes metallica, quae sub agris arentibus, & macilentis nasci solet, vulgo saphre. Haec nos e Viginero viro docto mutuati sumus, & quae ille Gallico sermone explicuit, Latinae consuetudini reddidimusin infri plaraque alia reddemus.

αικα . Adolescentia latera cingunt iuuenes pulcri, honesti studiosi, quos equi ferunt in ter se omnino dissimiles, alius albus, niger alius, aut nauus,& phoeniceu , taenis argenteis, aureis, ac vario colore distinctis habenis. Aiunt enim barbaros in Oceano habitante& istos colores aeri infundere

129쪽

fundere ignito, qui coeant & lapidescant, & quae Picta sunt seruent. Non abludit a Philostrato Plinius lib. 34. Gi 7. Plumbum, inquit ,album incoquitur aeris opstribus Galliarum Inuento, ita ut vix discerni queat ab argento , eaque incoctilia vocant. Deindς Margentum incoquere simili m

torumque iugis. Omnis ratio encausti, seu smaltipendet a metallis di vixro quae inter se mirifice conueniunt, quia solis efficientia conquiescit in auro, artis vis in vitro. Sol unis homogenea, s gregat et erogenea,& caduca, ex qua vi aurum consurgit, quo nullum corpus sub caelo perfectius ignis noMr semper separat eterogenea donec vitrum efficiat. Lignum,pannum,flores,herbas,carares, quiduis denique vrito, & in cineres redigito, cineres deinde in catillum . obruta tot ia copiae cum plumbo inlicito, argentum repereris, ex quo extrahes aurum in aqua nitri, & vitrioli, quae dicitur , eo de depara , Musone. Itaque aurum iure

dixeris foetum bolis, vitrum ignis quod utrumque ignis vim patitur inuiolatum. Materia vitri est tribulus littoralis, vulgo sulcor,sude, cui ne vi ignis edolet tantillum arenae admiscetur, aliquid enim in vitro est volatile, aliquid fixum, ut & in auro. Vide Plinium lib.3. e. I'. lib. 36.c. 26. Supo de smalto pluxibus egi , de auro vitreo

vel vitrum. Nellura quae vulgδ dicitur hoc modo fit, sume tibi unciam unam argenti, duas aeris purgatissimi, tres plumbi. Liquato argentum, &ε , ' Hii s aes

130쪽

HL. De Pictura,&Statuaria,

aes in eodem vase Vt contundantur,tuna plumbum addito, & carbone moueto, ut plumbum spuma liberetur o, δί tria illa metalla in unum corpus transeant. Vas terreum pugni magnitudine sulphure vivo semiplenum quod in puluerem triueris habeto, & in id metalla illa mixta , fusaque iniicito, & os vasis obturato Argilla, & linteolo , &omnia commouero , manibus usus donec refrigescat, ut omnia in unam massam transeant. Vase. fracto masiam illam funde , & liqua in calice aurariae fusurae iniecto borace, & fusionem iterato, donee massa fracta tibi placeat. Haec est nellura quae auro & argento tantum adhibetur, quam everbis Gallicis Vigineri Latinam tibi dedi.

Plinice, Sciaptura γ Statuaria.

-I Lastice quae in statuis aut sculpturis versatur, - in duo membra tribuitur. Aliud enim est quod eminet in opere aereo, lapideo , ligneo, quodque exstat supra planam superficiem , vulgo vocatur bosse, eminentia, anaglyphi exstantes partes. An glyphum, anaglyptum, Ouurage en bosue, aliud dici tur cauum quod opponitur eminenti, & anaglypho. Vulgo ouurete en bosse, ou retis, rautre, ouurete ereux. Anaglyphi, seu emincntis duo sunt genera, aliud plenum anaglyphum , si ρlem rebes, quoties

imago vel simulacrum numeris omnibus ab lutum est, undequaque rorundatum , ex se aprum, non aliunde, cuiusmodi statuae omnes, aut capita

SEARCH

MENU NAVIGATION