De studio venandi apud Graecos et Romanos [microform]. Dissertatio...quam..

발행: 1907년

분량: 49페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

usque ad hunc diem capricornis abundavit, sed etiam semper patria optimorum Graeciae sagittariorum fuit, quod inter se arte coniunctum esse apparet. Reliqui Graeci arcus usum postea despicere solebant δ' in cervi sic ibicis quoque aureum signum Mycenis inventum est. Restat ut exemplum venationis afferatur quod exstat in fragmento vasculi picti, ubi viri docti se praeter canis caput cognoscere OsSe leporis extremam partem consentiunt' . ropter maculas picta feram hinnuleum nominare mallem, nisi

figura leporis pictoribus propter socephaliam 3 multo

gratior omnibus temporibus fuisset quam aliarum ferarum, de qua re postea agam. Nunc autem alia quaestio est tractanda, quae est de leonibus. De leonibus, num et quo fortasse modo ad antiquissimam Graeciam pertineant. Diversae adhuc fuerunt hac in re sententiae archaeologorum et philologorum, neque id mirum est. Nam philologi nituntur litteris ita, ut negent exstitisse id, quod litterarum testimonio careat; itaque leonibus illis fabulosis ut emaeo eliconio Thespio aliis probari negant hoc

Venationis genus in usu fuisse. De hac re iam olcher in adnotatione quadam verba fecit ' . Unum enim auctorem Herodotum 'in tradere leones exstitisse inter estum et Acheloum fabulis autem aiausania narratis nihil probari. Melcherum secutus est de Wilamowit δ' graviori-

Praeterea in caelato opere aeneo percusso, quod in specu Dictaeo inveniebatur, venator in umeris capricornum portat, cuius pedes et cornua sunt conligata. Septimi quoque a. h. n. Saeculi opus est. Cf.

Jahrb. d. Arch. Inst. 3 1898), p. 142. De studio venandi Cretum Athenaeus reser XIV, 30 c cap. 28)O δε ρητες κυνηγετικοί, δι καὶ ποδωκεις. 18 Cf. de Wilamowitatum in comm. ur Herc. IL pag. 344. 19 Ρ.-Ch. om. I. pag. 34 no. 496. 20 Welcher l. chr. II pag. 199. adn. 22.21 Herod. VII, 126. Ab eo pendent Aristoteles et Plinius. 22 Wil Eur Herc. 4. 290 adn. p. 44 adn. 73).bus argumentis additis. Ἀltera ex parte olim fieri potuit, ut Sitti proforro non dubitavoris δ): Dio uns bildeto a die Lowen, solange Griecheniand

den homerischen Sangern in s vertraules ier, te es nichi moglichoare, en sie ih nux VO HOrenSVenode aus de orientalischen uns gehanni atten . . . . rem transposuit minime feliciter ad carmina omerica. Exempla enim illa venatus leonum et praeclarae descriptiones consuetudinum leonis, quae sunt in Homeri carmina inserta, spectant ad stam, ubi Graecis leo notissimus erat. Ρraeterea Semper eis conexus et commercium cum populis orientalibus erant, quorum regibus imprimis leonis venatus c0rdi erat. Hoc non solum litterae narrant, sed etiam monumentis traditur. Exempla nonnulla infra commemorabuntur, ubi de redintegrato nobili studio exeuntis quarti

saeculi agetur. Hic vero quaeritur de Graecia, ubi satis magnus numerus monumentorum heroicae quae dicitur aetatis sive

leonis ipsius tantum sive venatus leonis imaginibus est ornatus. Ultimi de hac re egerunt errot δ' et Fur,

Waengier' . erro censet commotus et magno numero

et summa descriptionis vivacitat imaginum leones illis temporibus in eloponneso vixisse; deinde eos gradatim

12쪽

se recepisse ad Thraciae estum et cheloum. Longa ratiocination hoc lectori persuadere temptat, sed argumentatione res semper carebit, donec Ossa, quae, naturalium peritis rerum viris recentia dicuntur, in excavata terra exhibeantur. Furi aengle a Wilamowitzio monitus sententia mutata nunc censet ob de Lows in sine Zoit in Hechenian vorham, is seh gweilathan. Quomodo autem iam illam praeclaram vivacitatem imaginum explicet, nihil adnotat. Nam sententiam suam, utrum res fuerint

importatae an non tacere voluit.

Ergo mihi utile visum est, denuo quamvis paucis Verbis exponere, quid pinari liceat et quid adhuc nesciri confitendum sit. - Reges Mycenarum, quamquam sati parvo regno praeerant, fortes et industrios fuisse ex monumentis cognoscitur. Etiam pluris aestimari potest antiquissimus Cretae status Tamen pauca tantum cognita habemus de vita illius aetatis. Nescimus enim quam late potentia et commercium regnorum in orientem patuerint. Videntur incolae merces mutaVisse cum aliis populis, imprimis cum Aegyptiis, id quod vario modo fieri potuit. Aut mercatores enses anulos gemmas alias res ' trans mare Aegaeum transportaverunt. Aut ii, qui tum Graeciae terram continentem et insulas habitabant, navibus Aegyptum petebant, Sive mercandi sive belli causa. ostremo ne obliviscamur, moneo multas res se. g. sucinum antiquis temporibus per manus mutuo traditas quam longissime fuisse deportatas. Fortasse etiam probari potest artifices exstitisse in Graecia, qui Aegyptias res noverint sive ipsorum Oculis Sive per exemplaria. Nam in mucrone animalia et planta quaedam

Aegypti propria sunt incrustatione fictae . Nec desunt viri docti qui censeant Aegyptios invicem esse imitatos opera, quae ex Graecia in Aegyptum sint transportatas

27 cf. Schliemanni Mycenas, ubi in postscripto de struthocameli

ovo narratur.

Mitt. 12 1887 p. 1 v. Blasing Jahrb. 13 1898 p. 28. Explicatio autem monumentorum adhuc poscitur et

merito desideratur. Imaginibus ipsis nihil probatur nisi leones vivos fuisse notos eis artificibus, qui tum fingobant leones illos summae Vivacitatis cubantes δ'), sedentes λ), serpentes ' insilientes q). In mucrone quodam pugna quam optime incrustatione descripta est ''. Quinque homines confligunt contra leonem, cum duo alii leones ess giunt arma Virorum sunt hastae scuta galeae, unus vir

arcum tenet. Propter has imagines et praecipue propter quietam maiestatem cubantis aurei leonis β minus credi potest artifices imitatos esse exemplaria quam iVos leones. Nescimus, qua in terra dextri illi artificos habitavorint. Cum deliberarem, quo modo fieri potuisset, ut antiquissimae Graeciae artifices has imagines fingerent, mihi ratio quaedam in mentem venit, quam non protulissem, nisi postea duos viros in similem incidisse sententiam repperi SSem.

Nonne artifices in Graecia leones quasi vivos fingere facile poterant, si captos et mansuetos ante oculos habebani3

De captivis leonibus FurtWaengle nonnulla verba facit in Gemmis '), sed prudenter sententiam suam de hac re fusius explicare omittit. Inde non multum abest id, quod A. B. Meyer in adnotatione quadam clarius propo

leutate mi nitat in His verbis continetur, quod alii viri docti, quorum nomina mihi sunt ignota, negaVerunt

13쪽

leones mansuetos unquam olim in Graecia fuisse terrisi

omnia credi licet Viri qui ea fortitudine, quae in imaginibus illis inspicitur, contra leone pugnant captos qu0que domum Vivos, fortasse catulos vel vulneratos

reportant. Quis miretur quod artifices in gemmis anu. lorum quos ab uxoribus portatos esse propter exiguitatem ver1similo est δ' et in gladiis ad hanc pugnam usitatis tam lexaculosa praeclara celebraverunt iraeterea antiqu0 illos reges in arcibus suis praesidio it decori

leones aluisse, quin etiam eis leonibus in captandis cervis tauris capreolis usos esse, etiam tribus monumentis confirmatur, si modo haec explicatio illorum vera est Duabus gemmis exhibentur leones ad columnam adligati, ad quas FurtWaengier annotat leones iaptos domum regis custodire quidem ut eum hoc praeter opinionem Omnium docere, quibus figurae orientalis artis notae sunt Monendum est figuram duarum ferarum vel daemonum, inter se similium Sed oppositae formae' maximo apud orientales populos persaepe inveniri et ita quidem, ut eas cum deorum cultu cohaerere appareat. Tamen non vetamur in gemma recognoscere leones sitae cotidianae, quos artifex

usitat illi generi imaginum adoptavit. Similiter fortasse FurtWaongior sentit Tertium monumentum est ippus

Mycenaeus in), ubi leo prope vehiculum currens capreolum InsequItur, cum auriga currus laeva Ioros tenet et dextram segniter in gladii capulo ponit. Tamen equidem ipse moneo, ne tali argumentationi, si quis protulerit, cedatur. Nam ut cervi palmati macul lique si illi leones ad Graeciae terram continentem non pertinent. Adnotatio do tauris Mi ). Fortasse sunt qui desiderent, ut taurorum quoque venationes tractem. Sed fines,

quibus opusculum meum praestrinxi, obstabant. ugna cum tauris facta enim non tam erat Voluptas quam caerimonia. Itaque meum non est illius imagines describere, quamvis negare nolim viros antiquissimae aetatis tauros quoque

esse Venatos e consilio, ut ire Sua exercerent.

De imaginum vascularium fide.

Sequontur tria capita de vasculis pictis, quibus Venationes usitatissimae Graecorum repraesentantur, quae Sunt leporis, apri, cerVi. Non tractabo imagines illas eo consilio, ut Omnia O- numenta, quae de Venatu XStant, colligam, sed ut quam maxime possum explicem, quae in usitandis imaginibus

difficilia sint.

De leporis Venatione. Quo supra loco de fragmento vasculi Mycenae actum est, in quo venatus fortasse leporis inspicitur, plura de leporibus expositum iri promittebatur. Hoc promissum nunc explebitur eo modo, ut de variis generibus imaginum, quibus leporis venatio seu exhibetur seu indicatur, continue agatur. Lepores ex antiquissimis temporibus in Graecia quam gratissimam fuisse praedam mihi persuasum est neque quemquam testimonia postulare credo. Imaginum, quae huc spectant, tria genera discernere mihi utile visum est ε primum continetur illis leporis Venationibus, quibus saepissime angusta ona RSculorum ornatur, alterum eis liberioris compositionis imaginibus nig. g. quibus vita vere cotidiana describitur lepore necato captatio, quam venationem nominare nolim, indicatur). Traducimur per nonnullas rubr. g. imagines, ubIoccasione data heroum, ut ita dicam, venatio significatur,42 Potiter inuli corr. hell. 1893 pag. 227 similiter leporis venationum imagines pictas in quattuor genera dividere conatur.

14쪽

ad tertium genus, in quo captus epusculus aut caniculus deliciae sunt puerorum et puellarum, qui animal quoddam ab amatoribus dono datum accipiunt. De prim genere copiosius egit primus, nisi salior Loeschae ra, qua seriem imaginum produxit ex scuto Hesiodi usque ad initium quinii saeculi. Nonnuuae sentemtiae, quae hodie quoque valent, verbo tenus citentur - - 1 Hasemagd is sine dor onigon ussor thi- schen Gegenstando, oro typisoh DarsisHungswesse Wirvo de Anfangen de griectistaen uns bis insi. Jahr-hunder an iner eschlossonen Retho versolgo honnen. Vae typasche arsteduus eis de Haseriam ataber Och in Vorgoschichio, dis bor di Zethon dor Hes1od1schon Schilddichiun guriichrolchi. Explicatione quae haec verba sequitur Loestache rationem Graecam refert ad rationsm vasculorum, quae Ρhoenices ex metallo fabricare solebant. Duobus ni exemplaribus in Nan urbis ruinis inuontis Oxhibentur estor quidem separatae zonae leporum et canum. altero autem zona

ei 0Uu8 nunquam ea quae in vita oculis viderint finxisse,

43 Arch Zig. 188 pag. 33 sqq. 44 Layard Monuments of Ninive secon series pl. 1 et 445 Jahrb. d. Arch. Inst. 2 1887 pag. 191 adn. 30.

;od iterum iterumque exemplaria depinxisse. Quo factumgst, ut diversis et temporibus et locis tales leporis vena tiones in vasculis pingerentur. Exempla afferre non pus est, quoniam ottier in dissertatione sua multa collegit, quae eis qui talibus rebus student conferenda commendo. Accedit vas Boeoticum septimi saeculi M') Nescio, qua de causa Boehiau My in Attica ampulla eius generis, quod apud Ρhalerum portum effoditur in qua quattuor canes collaribus ornati ingrediuntur post leporem, qui sub QS VRS-duli in locum editiorem procurrit moneat, ne haec compositio pro venatione habeatur, sed leporem esse pictum ut spatium expleatur Nam Iupra vidimus hoc ipso modo ortam esse hanc venationis figuram. artisse leporem ante canes pinxit, nolens volens formavit venationem. iraeterea hoc loco affirmare velim hanc proprie dictam Venationem esse quasi sollemne ornamentum in illis ampullis et scyphis, quorum formastrolocorinthias nominare solemus M'. Loeschae tum postea dicit M'h venationes 'das esse In Atticis ampullis in superiore tantum lateris parte pictas, quod ornamentum non iam placuerit, consilio vitam coibdianam minime tangit. Nam quamvis leporis venatio tum non principem locum sed inferiorem in vasculis obtinuerit, tamen ex vitae cotidianae gaudiis non disparuit. Ut exemplo ostendatur, quomodo res traditae et vita cotidiana simul in arte observari possint, mihi liceat ob-SerVationem parvulam proferre, qua artifices ex vita Hi quid sumpsisse apparet, nisi forte quispiam contendere velit eos esse hac in re imitatos tabulas a melioribus artificibus pictas. Concedo igitur Loeschchio artifices quosdam olim ex eis imaginibus, quibus soli lepores aut soli canes exhibentur, leporis proprie dictam venationem composuiSSe. Plerumque postea unus lepus fugatur multitudine canum.

15쪽

Figuris duorum currentium animalium Optime angustae Zonae explebantur vasculorum. Licet, ut Loeschche docet, venator ex aliis imaginibus sit desumptus, certe vitae debetur rete, quod dissimillimis rationibus artifices fingere temptaverunt. Qua re probatur retia octavo fere a. h. n. saeculo in leporibus venandis fuisse usitata, quod ex litteris discere non possumus. Quamquam igitur in exemplis quae sequontur canes et lepores et, si qui exstant, Venatores)inter se satis similes sunt, vix usquam retia eiusdem speciei in artificum operibus discerni possunt.

V. ripus Tanagraeus βε). VI. ater Capuana β'. Conferendi causa adduntur praeterea VII. ater ex Volscis nigr. g. st . VIII. Operculum vasculi nigr. g. β θ.

tione cer Orum.

Ergo artifices videntur retia non ex iiSdem semper exemplaribus, sed ex vita auxilio fortasse erat nobilius picturae

genus suo quisque modo finxisse Varietatem formarum alia ratione explicari non posse persuasum habeo. Unus solus pictor cf. tertiam figuram plane naturam neglegens retis loco posuit ornamentum. Utrum rete non noverit an pingere non potuerit an noluerit, quis diiudicare potostyHac ex varietate formarum praeterea argumentum depromi potest venationem leporis artificiose retibus et canibus susceptam, quam Seudoxenophontei Cynegetici scriptor exponit, multis Saeculis antea omnibus fere Graecis fuisse communem. Certo lepus antiquitus desiderata praeda Graeci venatoris fuit neque quicquam refert, utrum lepus Homerici carminis Asiae an Europae tribuatur. Fertilitas leporis scriptoribus quoque rerum naturalium bene nota impedivit, ne unquam Vanuerit. Ρraeter hanc speciem leporis venationis tradita sunt imagines nigr. g. liberioris compositionis, quarum tres

Fossy odidit β'). In his tribus Atticis imaginibus lepus

necatus et canis Venaticus Venationem, quae praecesSit, indicant. In duabus venator leporem una cum vulpe in umero ex lagobolo pendentes portat, in tertia adulescens nudus adfert necatum leporem viro barbato Ubique retia deficiunt ita, ut hanc venationem neque artem neque nobile studium nominare velim. Quomodo fieri potuerit, ut iuvenes occasione data lepusculum captarent, optime illustratur

imagine rub. g. lecythi, in qua nonnulli iuvenes baculis lapidibus canibus leporem insequontur, quem apud cippum exagitaverunt' . Hic artifex illo conexu, qui superstitionis nescio cuius inter cippum et leporem intercedit, plane ο- luto argumentum picturae ex humili vita mutuatus est. Ρraeterea lepus significat praedam viri illius, cui sepulchrum est sacratum, sicut in ampulla quadam Attica repraesentatur 'q) Do hac re Furt aengle in praefatione, 'uam

16쪽

oditioni collectionis Sabouromi praemisit, bis verba facit ' ). Altero loco commemorat daemones Venaticos, qui fortasse in comoediae quoque fragmentis detegi possunt' , alterode ectypis votivis agitur quinti exeuntis saeculi et quarti. Quorum in tribus servus illius iuvenis, quem equitis sive potius herois habitu sculptor imavit, leporem affert, ut equitem ex venatu reverti appareat lubito tamen, num ex siusmodi monumentis concludi possit viris mobilibus illius saeculi venatum cordi fuisse. Nam facile intellegi

potest morem praedae leporis heroi adiciendae inveterasse ex eis temporibus, quibus re vera iuvenes venandi causa agros perequitaverint Bis serbis minime negare volo lepores tum in Attica esse occasione data captatos necatos in cena appositos, sed monere velim, ne ubique enationem' agnoscere nobis videamur, quocumque loco lepus in monvimentis inspicitur Opinor enim lepores et caniculos illis temporibus sicut hodie praesertim Athenis fuisse animalia

quasi domestica, etiam esserata fortasse neque tamen fera. E. g. in Vasculo rubr. g. posterioris speciei 'hiuvenis, cui cani Venaticus adest, vivum leporem siquidem in imagine deperditae partes fera recte sunt expletaeh viro barbato Iaetus tradit Num captatio huius lepusculi potest vocari venatiori atque me in memoriam tantum peritorum revocare opus est, quam saepe pueri et virgines in vasculis et tabulis pictis secum leporem, potius fortasse caniculum ducant. Ab amantibus enim animalia velut lepusculi et aves dono dari solebant. De apri venatione. Venatio apri omnibus fere temporibus Graecis digna quae in vasculis depingeretur visa est. Ex diversissimis regionibus Graeciae propriae, Asiae minoris, Italiae talia

61 pag. 25 et T. 62 lag. Platonis Melaelio II 2 pag. 675 Athen. X, 44143. Hoc in

opusculo plura de his κυνηγέταις proferre nolim propterea, quod et longa fortasse explicatione opus est neque ipsi mihi nunc necessaria rerum scientia adest. cf. Wilam. Isyll. p. 100.

servata sunt nigris figuris, rubris, ectypis rubris posterioris aetatis, alia Tamen illa multitudine imaginum in studio apros venandi describendo non ita adiuvamur, ut primo obtutu iuvari videmur. Nam loco venationis apri cotidianae, quam e g. in ampulla quadam rotocorinthia quasi dicitur με inspicimus, describebatur fabula quaedam. Perpaucis exceptis '' Omnes postea imagines ad unam fabulam spectant, quae est de Venatione apri Calydonii. Quamquam hac in serie imaginum optimo modo cognoscitur, quibus rationibus ars pingendi apud singulas gentes Graecassensim aucta sit, tamen quavi pictura iterum iterumque

docetur artifices non venationem consuetam ante oculos

habuisse posterioribus praecipue temporibus, sed fabulam,

quam depingerent Ut clarius quam difficii sit x his

picturis Vera argumenta deducere explicem, armorum utar

exemplo. In celeberrimo illo vasculo, quod sub nomine Franqois '' notum est, ex utraque parte Viri fortes quasi ad bellum scutis hastis ensibus fundis armati aprum iam vulneratum includunt. Duo tantum sagittarii conspiciuntur, quos barbaros esse ex nominibus intellegitur '). Non dubium est qui Clitias viros Athenienses pinxerit armis

suae ipsius aetatis armatos VI. Rec. R. h. n.).Doindo in cylico Glaucytis et Archiclis Mopsus et Meleager '' vel in duabus aliis picturis nigr. fig. Atticis sexti saeculi '' venatores Calydonii aprum petunt hastis tridentibus et bidentibus, quae sexto saeculo in bestiarum

venatu usitatae sunt. 64 es. Notigio degli cavi 1895 pag. 157. adn. 1 cf. vas Boeot.

geometr Athen Mitt. 26 1901 tab. 5.6b Excipiuntur e g. vasculum, cui DodWel nomen dedit, Exhibetur enim venatio Thersandri. et Caeretanum quoddam vasculum Mon. d. Inst. VIII, 17 .

17쪽

Sed in picturis Atticis rubr. g. posterioris pulchri modi '' idem Meleager elens ceterique venatores Calydonii aprum clavis ligneis appetentes pinguntur, qua tum consueta in apros arma fuisse non puto. At artifices tribuerunt viris fabulosis arma quoque fabulosa eodem iure, quo Castores in magnificentissima alia pictura' equis suis in apri venatu utuntur Τη). Haec igitur prima difficultas oritur ex materie fabulosa picturarum, ad quam accedit altera. ictores enim,

ut supra commemoratum est, vix unquam Venatores XVita depinxerunt, sed innumerabilibus locis aliis picturis usi sunt, quas si eis placuit hic et illic mutaverunt. Hoc in apri quoque Calydonii venationibus ostendi potest. er-

magno autem eiusdem fabulae imaginum numero de vita cotidiana Atheniensium minus probatur quam una Sola pictura liberioris compositionis '' in qua duo iuvenes aprum necatum in umeris reportant tertio comite. Ac non solum Athenis qua in urbe haec imago picta est, sed ubique tum aper grata Venatoribus praeda fuit, etsi certo paulatim, praesertim cum satis periculosa esset sera, in devias regione repulsus est.

Gaude quod Thiersch quoque l. c. pag. 104 se observavisse dicit aprum pertinere ad antiquius tempus Multo rarius eum certe in Tyrrhenis quae dicuntur amphoris esse pictum quam in Corinthiis et Chalcidicis picturis. Certo in Atticis apri venatio, Calydoniam excipias satis antiquo tempore depingi desiit.

Cervos palmatos, qui et in heroicae aetati gemmis inVeniuntur vix ad Graeciam pertinere ellor '' primus

70 Gerh. A. V. 327 Themisschale).71 Gerh. Aput Vas no IX. Prachivase onormento).72 In numero armorum, quae fabulae debentur, Securis quoque est quamquam ubique Ancaei propria est, in testa quadam elica Meleager illa utitur. cf. Otto Jahn: Melisches honreties').73 Panona Bilde antiken Leben 6, 2. 74 Otto elier, ier d. Mass. Alteriums, Innsbruch 1887 pag. 74.

dsmonstravit. Idem valet de imaginibus duabus Caeretanis, quae nominantur ' In altera eques, in altera pedester venator cervos palmatos perSequitur. Ad Graeciam pertino illo nobilis cervus, qui persaepe in zonis antiquissi- moriun Graeciae Vasculorum invenitur. Prima testimonia, quibus cervos in Attica praedam venatorum fuisse probatur, sunt picturae nigr. g. in amphoris '. Quae imagines Omnes eodem modo sunt compositae, ut cervus medius sit pictus et ab utraquo parte venatores accurrant pari numero habituque, sive bini soli equites petunt cervum sive adequitant singuli equites et post quemvis equitem accurrit pedeater Venator, qui laeva manu vestem et dextra telum tenet. Addatur logitimam imaginum compositionem eam esse, ut cer Vum equites quamvis interdum a peditibus comitati), aprum

autem Venatores pedestres ingrediantur. Nunc vero plane eadem ratione, qua cervorum Venationes pinguntur,

apri venatus in Attica hydria yy compositus est. Mihi

persuasum est hunc aprum cervi locum obtinuisse neque illo tempore iuvenes equis vehi solitos esse, ut apro Ve

narentur.

Contra item credere licet artifices esse apri venationes imitatos, cum cervi venatores pedestres pingerent. eleus et comites tres eius captant quasi pedites cervum in V sculo illo, cui interior imago Thetidis nomen ' dodit. io pictor cervi venationem adaequavit Calydoniae in altera parte positae. raeterea fortasse artifices se heroes equis Vehentes pingere vetitos esse putabant, nisi eis velut Castoribus in fabulis equi erant. Quibus exemplis id apparet rarissime ab octavo usque

ad quartum saeculum a Chr. n. usum et artem Venandi plane de vita esse expressa, sed iterum iterumque prae-

18쪽

20 21

cipue post sextum saeculum exemplaria imitando repeti. Facile fieri potuit, ut artifex pauca mutaVerit, quae non ex natura sed ab alio exemplo alius generii deprompsit. Iamen, me artificibus ciniuria Iat, redeamus indillas imagines Atticas nig fig. in quibus ex utraque parte equites cervum opprimunt Quo tempore primum Athenienses equitem ad bella adhibuerint, acriter dissentiunte archaeologi, qui propter δοκιμασιαν hanc quaestionem

tractaverunt in Ultimui des hac ae egit Helbig. qui

Atticum equitatum ex Atheniensibus inter annos 477 et 472 formatum esse computavit Quocumque modo resse habet, equitatus militaris Atticus componi non potuit, nisi equites adfuissent. Equites autem erant nobiles et divites iuvenes Athenienses, qui ex satis antiquis temporibus Impensas faciebant in equos. Certo diu antequam equitatus militari Atheniensium exstitit, iuvenes nobiles per fines equitabant armati duobus illis iaculis, qua in imaginibus Iersaepe conspiciuntur. atque nihil melius

hos decebat quam otium pacis Venatione earum ferarum, quibus montes attici tum quidem abundabant. explere. Imprimis cervum fuisse praedam eorum existimo, sed neque aprum occasione data timuerunt neque lepusculos despiciebant. id quod imaginibus heroum in octypis votivis diu

servatis apparet De his rebus postea plura proferentur. D Homero. Transeamus ad litteras et primum quidem ad Homerica carmina. Nam egregia illa exempla, quibus narrationes Homericae ad pugnas melius explicandas abundant, magna ex parte de venatu desumpta sunt. Vix unquam vir doctus, qui de Homeri sive sermonis ratione sive de

robus domesticis scripsit, haec neglexit M'. Denuo omnia congessit Otto Mann in tribus illis libellis quibus rem

venaticam Graecam descripsit ηὶ, neque necessarium puto singulas res repetere. Ρrimo loco admonere opus est, ne res Homericae incaute in Graeciam transferantur. Non solum leones, sed

etiam pardi ad Asiam pertinent '' etsi has bestias in carminibus Homericis venantur Graeci Eximia scientia comsuetudinum et naturae leonis in permultis exemplis de vita desumptis apparet, quo error eorum, qui leones tum in Europa exstitisse credebant, confirmatus est ).Ρraeter leones et pardos venatores Homericae aetatis venabantur lupo3. 3pra aegagros q), cerVOS, prOS, I O- res. Nemini unquam dubium erit, quin venatio Homericis temporibus floruerit. Causae, quibus homines ad venandum c0mmoventur, praecipue tres distingui possunt primum ut se suaque contra feram ingentem defendant tota gens aucta amicis et finitimis pugnat contra grandem leonem ' ex omni Graecia confluunt viri fortes ad Calydonium aprum venandum '), pastores bovum et ovium saepta et prata a leonibus communiter tuentur ').

Deinde venatus propter fructum exercetur Rrcu ex

cornibus caprae construuntur ' , pellis pardi regia Pandaro Menelao decori est pellis cervi Ulixi datur vestimento Τ), pellis αγριου αἰγb eidem ab Eumaeo sternitur ' . In itinere Ulixes sibi et sociis cibum parat captis cervo siet capris ' ).Ρostremo est venatus quasi lusus nobilis, quem Auto-

19쪽

22 23

1ycus avus Ulixi nepoti praebet' . Neque tamen in carminibus Homericis venatus exercetur corporis cauS aut propter quoddam naturae studium Arma venatoria huius aetatis a bellicis diversa non sunt, velut arcus iaculum hasta unum proprie enabulum hoc tempore commemoratur, illa ab Ulixe usitata αἰγανέα tenui et longo ligno 'θ. D Pindaro et Doriensibus.

Poetam epicum sequatur lyrieus. In indari carminibus res venatica non uno loco commemoratur. Praetermitto

pugna leonum Velut Cyrenae, quam cum leone luctantem Apollo invenit Leo ipse ad Africam spectat, cetera debemtur poetae ingenio, qui Nemeaei leonis fabula esse commotus videtur ut crederet leones olim in Graecia exstitisse Dohac re supra locutus Sum. ac persaepe in carminibus leones laudat, vel solos, vel una cum apris, vel vulpibus callidis oppositos. Quin etiam se ipsum comparat Pindarus cum leone. Ρuerum esse apud Heliconem venatum indarum scholia Ambrosiana narrant ' Eustathius in indari vita fratrem eius Eritimum appellat peritum venatorem h). Pindarum rei venaticae studuisse apertum St. Ρraedicat Achillis virtutem, qui sine canibus et retibus sola velocitate pedum fretus cervos ceperit ''). Ex epico carmine laus velocitatis chillis expressa videtur, nam Statio quoque auctore '' Achilles novit,Volucres cum iam praevertere cervos'. Idem apros venatus est ' ). Alio loco indarus huic venatui esse fortem canem necessarium dicit ''). Tales canes Spartani soli alere sciebant, itaque in Taygeto natam canem laudat quod bene venatica sit ' ).95 Od. XIX, 28. is Buchhol Hom. ReaI. II, 163 Manns: Oble Passion). 96 Eustath ad Od. IX, 56.97 Vita Pindari ex scholiis Ambrosianis excerpta l. 7 ς αμαιλέων καὶ Ἱστρος φασὶ περὶ τb 'Eλικῶνα θηρῶντα αὐτb κτλ.98 Εx Eustathii vita Pindari excerpta v. 4 Ἐρίτιμον δοτα θηρης. 99 N. III 83. 100 Stat Achill in initio carminis et II 397

Noc translationes de venatione desumptas neglexit, ut eum qui patri virtute succedit hoc mod pingeret 'M). Praeterea verba ἰχνευα δ'' et θηρευω '' translate usitata

inveniuntur.

Ut uno verbo omnia comprehendam, studium venandi Ρindari est Doricum Dorienses nobiles imprimis vim et virtutem corporis coluerunt, idem Venando studuerunt. Ac indarus virtutem Doricam praedicabat. Itaque nonnulla de Lacedaemoniorum studio venandi addi possunt. Multis argumentis affirmari Spartanos fuisse strenuos

venatores non pus St. Lacedaemonios virtutem suam bellicam venando conservasse antiquis scriptoribus rescorta fuit. Cum in legibus latonis septimo capite primi

libri τα τῆς ἀνδρεια ἐπιτηδευματα etc. tractantur, hospes

Lacedaemonius p0S συσσιτια καὶ γυμνάσια προς τον πολεμον nominat Venationem Πιτον τοίνυν, γωγ' εἴποιμι ὰν καὶ

Αακεδαιμονιων ὁστισουν, τὴν νήραν ευρεν ὁ νομοθέτης δ' .Lycurgus Xenophonte auctore venationem omnibus viris mandavit, adulescentibus et adultis ' . Apud Lacedaemonios morem fuisse traditur '' , ut iam pueri mane ad venandum emitterentur, neque dubito, quin permagnum venandi studium ex pristinas migrationis temporibus apud

Dorienses permanserit Isocrates Isidem eos Sse egreSSOS

dicit per speciem onandi, re vera autem ut agricolis furta facerent μ, sed haec non sine invidia scripta sunt. Certo Lacedaemonii, cum ipsi aut pueri eorum in finibus Peloponnesi Vagabantur, socios quoque et Hilotas Observare

et coercere Voluerunt.

Et philosophi Attici quarti saeculi et nostri quidam

comaentatores se hoc in more certum consilium legislatoris cuiusdam antiquissimi quo viri et adulescentes per venationem ad virtutem educarenturi cognoscere posse ut Verunt; sed duri mores Lacedaemoniorum non legibus erant praeScripti, sed ex necessitate et consuetudine nati. Velut

20쪽

in lutarcho' ' sub nomine Lycurgi alia praecepta traduntur, quibus Spartani quam maxime ad Venationem sint adducti. Omni enim Lacedaemonio cui canes Venatici deerant, licebat eos a vicino opulentiore postulare, ne cui paupertas impedimentum ad venationem esset. raeterea is qui in venando procul ab urbe discessisset, publica cena liberatus erat. Itaque non miramur Aristophanem in Lysistrata in ' carmini Lacedaemoniorum chori praeclarum illud exemplum apri dentes spumantes acuentis tribuisse, cuius de pedibus sudor seu spuma defluit dierum iterumque invocatur hoc carmine Ἀγροτέρα σηρύκτονε ω κυναγε παρσενε Spartani enim nihil cantabant sententia Atheniensium nisi bellum aut Venatum. D Atheniensibus. Transeo ad Athenienses onicae gentis, quorum de rebus venaticis maxime liber Cynegeticus, qui Xenophontis dicitur, adhuc agere putabatur. Nunc autem, praesertim postquam Radermacher in Museo Rhenano δ' rem denuo feliciter tractavit, inter omnes qui hanc rem agitaverunt constare credo Xenophontem hunc libellum non scripsisse id quod ex sermonis observatione satis elucet. Qua opinione accepta in dubitationem incidimus, quo scriptus sit tempore liber Cynegeticus seudoXenophonteus, neque Scimus cuius civitatis fuerit ille ignotus vir De his rebus in alio capite postea agetur, in studio autem Atheniensium venandi describendo ab eo libro abstinere malim. Quin olim Attica terra sicut omnis Graecia apris cervis leporibus bestiisque abundaverit non dubito Testimonio sunt imagine pictae in vasculis, ubi neque retia neque Venatores cum canibus desunt. Sed in vasculis rubr. fig. imagines venationum iam non exstant cotidianarum earum dico venationum, quae nobilibus viris et adulescentibus, ut otium expleatur, cordi sunt) Nam ut aliquis

Atheniensis fructum agrorum contra eras et domestica sua animalia contra Vulpem defenderit aut sibi vilom cibum lepore forte fortuna necato comparaverit' '), hoc valdo distat a nobili illo usu Homerico sive illo inveterato usu Laconico. Quantam igitur omnino rerum venatidarum scientiam Atheniensibus concedere debeamus, scriptores nunc doceant. Quoniam Supra de monumentis actum

est, nunc mihi ex poetis tragicis et comicis), philosophis,

oratoribus ea quae nostram rem tangunt excerpere utile visum est, ut deinde rem denuo ipsam tractarem. In scriptoribus sunt praecipue tragici poetae, quorum sermo satis multas Voces Venaticas, terminos technicos, rei ipsius narrationes, exempla, figuras, similiaque continet. Comici do vita cotidiana consulentur non minus quam

philosophici scriptores Finem facient oratores. D tragicis poetis. Ρrimam partem habeant ei loci, quibus res ipsa narratur, velut in Euripide heoclymenus exit κυσὶν πεποι- θως ἐν φοναῖς θηροκτόνοις, deinde domum reversus servos iubet κυνας τε καὶ θηρον βρύχους sub tecta reducere' '. Quamquam et σκηνη του δραματος κεῖται ἐν Αἰγυπτω, tamen poeta nisi fallor res Venatica Graecas ante oculos

habuit ita ut retia Euripidis aetate Atheniensibus nota

esse appareat; quaeritur, num eorum usus frequens et

solitus Athenis fuerit. In Euripidis Hippolyto in ' Ρhaodra

cupit in montes cum canibus exire ad cervos iaculandos.

Euripides quidem Hippolytum scripsit eo consilio ut nefarium novercae amorem Ostenderet, non ut venatorem in

silvas refugientem homines laudaret, sed hac occasione data nonnulla de his venatoribus explicentur. In Aristophanis quadam comoedia Hippolyto respondet optime Melanion id qui in solitudinem profectus in montibus habitabat olim odio mulierum commotus λ'). Cane et retibus ibi lepores venabatur Daphnis. Cephalus. Cyparissus,

113 cf. imagines. 114 Eur. Hel 1169. 154. 115 Hipp. 2Ib. 116 Lysistr. 785 sqq.

SEARCH

MENU NAVIGATION