Aloysii Antonii Verneii ... De re metaphysica ad usum Lusitanorum adolescentium libri quatuor

발행: 1753년

분량: 273페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

EQUITIS TORQUATI

ARCHIDI A CONI EBORENSI s

LUSITANORUM ADOLESCENTIUΜ

ROMAE CID II CC LIII. EX TYPOGRAPHIA GENEROSI SALOMONI

4쪽

JOSEPHO LLUSITANDRU Μ REGI

MAGNO IN VICTO FIDELISSIMO ALOYsrus ANTONIUS UERNEI Us S. P. D. ET A pMusICAR studium, IoeSEPHE I. Rex optime, ne que arduum est , & homine , qui reipublicae gubernandae det operam , dbgnum omnino est. Quod ut ostendam , non Alexandrum Magnum excitabo, non M. Au

5쪽

IUrelium Imperatorem , non Leonem UΙ. co-snomento Philolophum , non Periclem, non Xenophontem , non Scipionem Aemilianum, non L. Lucullum , non M. Tullium , non Magnum Pompe jum , non Catonem Uticensem , non ceteros viros principes Philosophia studiis summopere deditos , qui & rempublicam optime administrarunt , & etiam bellica laude nobiles exstiterunt ; sed ipsam Me- taphysicae vim & naturam considerabo , eaque contentus ero. Ouid enim est Metaphysica , nisi disciplina , quae docet , quo pacto

humanae rationis , eaeque bene exercitatae , praecepta ad argumenta quaedam generalia,

quae tum in disciplinis theo reticis , tum in pragmaticis , id est iis, quae domesticis, aut publicis negotiis continentur, usum insignem habent, clare 'δc facile accommodari possint ZQuid autem est ratio perpolita 8c exercitata , nisi mens nostra , quae praeceptis Logicae politur , 3c apta redditur , ad verum, in omni vitae parte inveniendum ξ uod si ni hil in mundo civili sine rocta ratione recte sit , Metaphysica ,autem est quaedam quasi pedisequa & adjutrix rectae rationis; conse- suitur, R Logicam, R Metaphysicam ad res quasque recte administrandas omnino esse

Hm cum non animadverterent non nul-

6쪽

li , praesertim e Iurisperitorum, & Politicorum familia, ita magnifice de arte sua, contemptim vero de omni Philosophia loquuntur , ut nihil supra fieri possit: nec aliter de Philosophis commemorant , quam de garrulis quibusdam hominibus , inanibus controversiis occupatis, rebus vero publicis non modo administrandis , sed ne mente quidem percipiendis, parum aptis . Qui si de loquaci illa, & inepta Arabo-Peripateticorum philosophia disputant ,, recte disputant : sin autem de germanae Philosophiae praeceptis, male profecto . Nam ut mittam Zaleucum, Lycurgum, Charondam, Rhadamantum, Solonem , qui Graecis civitatibus leges ex bona Philosophia sanciverunt ; ut reliquos sex praeteream sapientes nominatos, qui, si unum excipias , respublicas recte administrarunt ;quis Romana historia eruditus ignorat, Iuris peritos illos gravissimos, qui Ciceronis aetate floruerunt, & jus Civile confusum & perturbatum in ordinem redegerunt, ac inlustrarunt , veluti Publium Rutilium , Aelium Tuberonem , Sext. Pompejum , Chelium Antipatrum , Q. Scaevolam utrumque & Augurem, & Pontificem, Lucilium Balbum, Servium Sulpicium, Antistium Labeonem, At-teium Capitonem , ceterosque , ex disciplina vel Panaetii, vel Antiochi, vel alterius Grae-

7쪽

ci philosophi prodiisse , atque Philosophia ope jus Civile mirifice amplificasse λ Quis

nescit, posteriores Iurisconsultos ab Augusto Caesare ad justinianum usque , qui ex utraque illa schola & Labeonis , & Capitonis profecti sunt, ut Celsum , Longinum , Ul-Pianum , Papinianum , Paullum, Modest, num , Iulianum , & reliquos, ex disciplina de Ossetis, quam Stoici philosophi omnium

optime excoluerunt, tantos in jure Civili progressiis fecisse , eique adeo opitulatos esse ,

ut etiam nunc eorum responsa pro regula

iusti , & iniusti habeantur id Τ quis item

nescit, eos omnes, qui de jure Naturae , &Gentium , Politicae omnis fonte , quique de Politica ipsa arte δc proximo, 3c praesenti saeculo accuratius scripserunt, easque δε si matice , id est ordine certo exposuerunt , non solum Philosophiae peritia valuisse , sed ex ea utramque illam disciplinam doctissime inlustrasse ρResonant adhuc, Rex augustissime, non scholae modo, sed aulae Regum , atque ipsae gravissimorum hominum bibliothecae, qui ab illis in collegium Consiliariorum merito suo cooptati sunt, nominibus Grotii, Pussendor-

8쪽

disciplinam & inlustrarunt, & clariori ord,

ne exposuerunt. Resonant nominibus Lipsit, Conringit, Bossit, Naudari, Boxhornii, Heditii, Boecteri, Heumanni, & aliorum , qui in Politica praecipue elaborarunt, & viam straverunt, qua facile ad ejus cognitionem pervenire possimus . Quae si pseudo-Politici illi cognita habuissent, immo vero vel unius Naudari, aut Bossit scripta pervolvissent , ne illi certe suammet inscitiam , & arrogan tiam deriderent, qui Philosophiam a Prudentia & Civili , & Politica sejungere ausi s

fuissent ; cum utraque maxime hac aetate non nis1 Philosophice subsidio emendata sit , & recto ordine explicata .

Quid Z quod novum dogma , quae stra tegemata Politici isti & veri, & falsi1 excingitarunt , quorum in Veteribus philosophis

non expressa vestigia se offerant ρ Testes habemus Xenophontem , Isocratem , Platonem , 'Aristotelem, Ciceronem Plutarchum , viros Politicae artis peritissimos , qui etiam si suorum moribus accommodule loquantur , ta

men sontes Politicae omnis 3c verae, & fabsae, quae post obtinuit, scriptis suis nobis indicarunt : adeo ut vel unus Aristoteles , ut viri docti animadverterunt, arcana omnia iasophismata , propter quae Machiavellus homo nequam a pessimis Politicis extolli

9쪽

let, pleraque in quarto, quinto, & sexi Politicormn libris indicaverit. Ut si rationes recte computemus, nihil isti habeant, in quo exsultent, quod non Veteribus . philosophis acceptum referre debeant. Nempe pseudo-Politicorum error inde

natus est, quod inepta & puerili Politicae

idea ac specie decepti, ceteros homines non ex virtute, sed ex fortuna metiri solent:& eos, quibus res aliqua bene cessit, bonos Politicos; quibus contra , ineptos homines appellant. Sed longe aliter se res habet: nam & plerisque nullo suo merito , casu &fortuito res prospere evenere; & multi incredibili doctrina , ac usu rerum praediti res male gesserunt; quod eae tempestates in republica exortae sunt, quae nulla industria humana praevideri, nec sedari potuere . Quod si rerum summam adtente subduxerimus , deprehendemus, plerosque , qui propter res gestas domi, militiaeque celebrantur , non peritia , non prudentia , sed fortuna valuisse. Quod ipsamet Urbis historia, in qua

scribo , luculenter demonstrat . Quis enim Hamilcarem Barcam, quis Hannibalem filium , quis Cn. Pompeium , quis M. Antonium ignavos milites dicat, quod ille a Vettonibus , alter a Scipione , tertius a C. Caesare , quartus ab Augusto proelio victi . fuerunt Z

10쪽

VIIII trunt 8 Quis C. ipsum Caesarem, quis M. Tullium gubernandae reipublicae inperitos exist,met, quod uterque civilibus fluctibus actus fato suo extinctus est P Itaque & fortuna , id est tempus, casusque, ' a divina providentia definitus, in omnibus dominatur : &gloria , quae claros homines sequitur, saepius fortunae , quam virtutis , est beneficium . Quare nec illi semper laudandi, qui famam

sorte .- magis, quam virtute, partam habuerunt nec hi contemnendi sunt, qui fortuna parum , Virtute multum valuere . Sed

virtus sine fortuna ponderanda est : qua qui gaudent, ii quidem ad res quasque publicas administrandas praestantiores haberi debent . Quod si hanc Prudentiae & Civilis,

Politicae artem, quibus ratio Omnis procurandae reipublicae continetur, expendere &examinare voluerimus, plane intelligemus , ex verae Metaphysicae principiis ordinem , claritatem , & splendorem suum accepisse. Primum id nos docent scripta eorum , qui de ea hoc saeculo accuratius disseruerunt, qui Metaphysicae auxilio prudentiam generatim sumtam , quae aliis lumen adfert, a reli-

ρ quis

'Vidi sub Sole nee velocium esse cursum , nec sortium bellum , nee sapientium panem, nee doctorum divitias, nec artificum graistiam e seu tempus, casuaeque in omnibus. Ecclesioses c.vIm.

SEARCH

MENU NAVIGATION