De episcoporum potestate in paroeciis dividendis, novisque aedificandis Dominici Feudalii parochi Iscani Scyllagenae Diocesis diatriba

발행: 1790년

분량: 85페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

re, atque gubernare . Greri Uero iste, a. l. primis Ecclesiae saeculi* pro illa hominum mustitudine , qui rem Christia Q nim professi sunt, minor quidem fulsi . . quam ut oporteret , plures undique constituerentur Rectores, nec si Vellent, constitui poterant , alter ab altζr diversus . Quem sane gregem pro sua qui que eorum virili parte doce- bat ex Rede nitoris prae eptis in '' nebat, muniebatque Sacramentis . A

ab denique Populo Christiano, trige

scente sensim sine sensu caritate , Ita in ut non omnes Ecclesiastici viri eam. dem animarum curam sime maiori lio. nore libenter ubique terrarum exerc*'rent, opus fuit, non solum In Iis, quas Episcopi regebant civitates, sed etiam in aliis vicis, pagisque proirecto Ecclesiae regimine statuerentur Presbyteri, qui curam animarum haberent alteram ab altera distinctam : id, quod Ecclesia: adimplebatur potestate. Haec autem

potestas, quippe quae ApostoliS

a Sanctissimio Servatore collata , lane quam eorum successoribus , qui u

22쪽

Episcopi , merito convenit; quam si quis vel negare, vel in dubitationem et , vocare ausus fuerit, illud quidem Terentii de eo dici potest : nodum in 'hirpo quaeris . Sed vero dubitandum non est, quin ea Paroeciae dividendae, . novaeque aedificandae potestate , quae si bi quoque ex instituto est, atque Ec-

clesiae auctoritate , pro humanae nat

rae conditione & ipsi Episcopi quam ζ' i- doque abutantur , tum statutos termi nos praetergrediendo , tum etiam sibi collatam potestatem in di potismum perinjuriam convertendo'. Hinc factuni est , ut Catholica Ecclesia semper a MSpiritu Sancto ducta atque gubernata, ne Parochi eo, quod possident jus , , . '. spoliarentur, si Paroeciae nulla βω-

'nte caussa dividerentur, hoe statue.

rit , ut pro certis quibusdam caussis dividant illi Paroecias quae quidem

caussae nisi essent verae, per summium humanae societatis dedecus alter ab altero iure suo privaretur; ut illius incommo- 'do istius augeretur commodum. 6u,

23쪽

ut scripsit Cicero I , magis es contra ua.

turam,quam mors , quam paupertas, quam dolor, quam cerrea, quae possvux aut cor opori accidere, aut rabuS externis. Nam

principio tollit conCictum humanum, focietatom. Si enim sc erimus affecti, ut proprer suum quisque emallimentum spolier, violet alterum , disrumpinccesse est eam, maxime es fecundum naturam , humani generis societa, rem. Nunc autem satius quidem est ,

me ex hoc extricare , quam multo

plura disserere . Sed hanc adgressurus provinciam , operae me quidem pretium facturum puto , ac rem magis magisque illustraturum, si triplicem in regimine animarum Ecclesiae discipli. nam , a Christo nempe ad Constantinum, a Constantino ad Alexandrum III., a denique ab Alexandro III. ad Conci

liuin Tridentinum brevi dotribam.

24쪽

Paraeclarum orlio: qu d de ea sentiant eruditi. f. II. Sunt, qui putant, Parocho S, quippe qui Prietati dicuntur in seriores, a prima Christi institutione suam tra. x ille originem . Etenim quemadmodum Episcopi s non abs quidem re est , si hanc paucis tractem quaestionem ) Apostolorum, ita Parochi LXX. Discipulorum reputati sunt successores: Grutianus enirn scripsit si) :ASimpliciter

vero majorum, o minorum Sacerdotum

difforet/o in nomo Testamento ab ipso Christo fumsit exordium , qui XII. postolos, tamquam majores facerdotes , LXX. discipulos, tamquam minores facerdotes instituit. Illud quoque Lucae sa)ad eosdem Parochos spectare adierunt:

Ite , ecce go mitto vos, secut agnos int rLt 9S .... qui vos audit, me cudit'

qui vos Demit, me spernit . Hac et

iam de re scripsit pius Gerionius 3

25쪽

his verbis': Domini curati sunt in Ecclesia minores Praelati, o Hierarchae exprimaria insitutione Chrisi', quibus competit ex statu jus praedicandi , & cet.: quae altera est ex duabus propositionibus, quas Parisiensis facultas ab oppugnatori bus 1 subscribi iussit, suas ipsi condemnando, quas& docebant,& sustineri volebant. Aliud autem, quam ab iis olim traditum est , sentiunt eruditi viri, in quibus Boli merus sa) , & Carminus

Fimianus in Archigymnasio Regio Neapolitano' canonum Primarius nunc Pro-

sessor doctissimus. Multis ipsi ex Veteribus Ecclesiae monimentis probatum dederunt , ante tria ipsius priora saecula , nullas fuisse Paroecias. Ego Veis ro , qui minori sisum subsellii, tantis viris nec obsistere ausim, nec si velim, audeam : nihilominus meam hac su- .

si in Duo praecipui fueruli , alter Ioannes Ser rasinus ex S. Dominici., alteν Joannes Goret ex S. Francisci Fam lia. Lege Thomasinum demet Gυ. Eccl. dise. de Parochis.

26쪽

per re opinionem palam facere velim. Constat enim, quamvis nullae ante tria priora Ecclesiae saecula fuissent Paroe. ci se tamen neminem iturum esse inficias, tum Apostolorum, tum etiam eo. rum successorum tempore Presbytero extare debuisse, qui animarum curae pro tam magna fidelium multitudine vacarent. EtenimXBoli merus ipse si)litteris consignavit : Christiani seminiis

tanta vis , tanta virtus, incacia fuit, ut mox etiam vicos, ct agros impleret , id , quod Plinius ut rem miratu dignam Trajano refert . . . . Iam

mare ausus est, per totum orbem virtutem Disinam Chri ani nominis penetrasse, ne unum quidem esse mortalium geuris , aix, sive Graecorum, sive etiam aliorum omnium, quocumque appellarentur nomine; vel Hamaxobiorum , vel Nomadum domo carentium, vel in un-

27쪽

M . c

rariis miυentium , s petoribus vitam riserantium , inter quos pcr nomeu crucifixi Iesu supplicationes, oe' gratiarum actiones Patri , Fabricatori rerum omnium non fiant . Si tam latissime , sequitur Boli merus, partiit Christianum

R cet. Quae igitur quum Ita sint, Ingenue fatendum est, Presbyteros illos , qui tribus prioribus Ecclesiae sarculis ex Apostolorum, successorumque destinatione curae Vacabant animarum, Parochorum loco semper fuisse . Quod quidem Parochi vocabulum quamVis post Constantini tempora in re Christiana auditum sit ; tamen pro . sacris ministerio, quo de Ecclesiae potestate tunc temporis fungebantur pro jure suo Presbyteri ad id muneris destinati, re quidem & illis satis bene quadrat. Nec Vero res miratu digna est, Paro cbi nomen antiquis inauditum esse Lillis enim temporibus in Christianos quam maxime saevitum est; qui propter Gentium furorem nec in publiquid mirum , quod etiam in Divina virtus se exeruerit P

28쪽

cum caelum coalescere poterant , sed ita cryptis latere oportebat ' ac propterea nullus Paroeciarum ambitus distinctus, nulla fuit animarum cura altera ab altera diversa, perinde ac Dioecesium nulla tunc temporis divisio suit; sed omnes pro ea, quae sibi inerat, carita' te omnibus ubique fidelibus de rebus spiritalibus succurrebanto. Sed si Parochorum nomen primis Ecclesiae saeculis nullum fuit; tamen sacrum eorum ministerium non deesse debebat.

Episcopatus in Civitatibus, non in pagis, vicisque fundati . f. III. Quum enim,Apostoli, eoarumque deinde successores politiam rei publicae merito sectando, in civitati.

bus, ubi magis & idololatria florebat , & Vitia, non in pagis , vicisque Episcopatus fundassent, ut ex historia

Ecclesiae clare patet, opus . sane erat

tunc temporis, ut in illis locis, unde quam longe plerumque distabant Epistopi , qui pro longo itinere ne per Diaconos quidem sacram Synaxim mittere

29쪽

tere valebant vel die Dominico, esset certe Presbyter, qui Sacramenta, qua post pacem Ecclesiae redditam Parochoarum est, conficeret. At Bohmerus si scripsit: Hic, Clemens Pontifex Romanus , ingenue fatetur , Apostolos in mgris quoque construisse Episcopos, mDiaconos . Sed huic erudito viro responderi potest, inter Episcopos, Di conosque medios stetisse Presbyteros ;quum in Ecclesia tres ordinem constituant , Epistopi nempe , Presbyteri, R Diaconi . Quare sub τὰ Epsopos necesse quidem est, Presbyteri intelli.

gantur ; quod ex Apostolo sa) magis,

magisque patet : Attendite, inquit , vobis, universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit Episcopos regere Ecclesam Dei ex quibus quidem Ue

30쪽

seri : Licet enim filo Discoporum nomine utatur ' nihilominus oe ad Pr

fbteros gregem Christi pascentes loquitur; eo quod nomino Episcoporum ex phr si ejus aetatis oe Presbteri segniscabantur . Quod & notavit jam pridem S. Irenaeus si) Hi'Mileto, Paulus inquit, eonvocatis Episcopis , o Presbreris , erant ab Ephes, o reliquis proximis civitatibus I utrumque enim nomen

habebant illa tempore. S. Hieronymus et quoque ait Episcopos hic non fiuna Ponti es , sed o Presbteros intelligimus. Ex quibus quam maxime claris monimentis vel intelligi potest , Clementem Romanum Pontificem sub Episcoporum nomine'Presbyteros intellexisse. Hoc igitur oportet fateri, ut, quum nulli in pagis, vicisquα fuerint Episcopatus fundati, Presbyteri, qui hodie Parochorum , Rectorum

que . si) Lib. g. eontra haereses cap. I . n. II. et In eps. ad Titum cap. I. v. p.

SEARCH

MENU NAVIGATION