De episcoporum potestate in paroeciis dividendis, novisque aedificandis Dominici Feudalii parochi Iscani Scyllagenae Diocesis diatriba

발행: 1790년

분량: 85페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

nerat ter , sequitur Bolim erus , causa debet e seirationabilis I alias non facite admittitur, o quoa quamdam alienationem iuSotait, hinc eaedem in hac dismemoratione requiruntur foliomnita- ωS, es alias in alienatione rerum Ec

Paroeciae di embratio facta, caussa non cognita, nullius es momenti. q. VIII. Quae quum ita sint, si Episcopus, caussa non cognita , Paroecias arbitratu suo divideret , nullius momenti esset divisio , ita ut non fu*cint assertio ipsius; Episcopi , difnembrationem facientis set)b. In terminis , inquit 3 dismembrationis affertioui-

52쪽

bus ordinariorum non fit deferendum

absque justificatione . Quod quidem

magis exemplo, quam auctoritate patet. Ea enim est humanae naturae con

ditio, ut quod sibi placet, id procul

diibio maxime bonum sit. Fingamus igitur , Episcopum sua fretum auctoritate velle Paroeciam A. dividere , alteram construendam curando οῦ tamen caussa neque cognita , neque probata, neque iis, quorum interest, auditis, quod nec in mentem venire debet di apud Tribunalia suprema canonicam adseruisse necessitatem divisionis. Nonne satis cuique esse debeat, hanc necessitatem ab Episcopo , qui Parochus dicitur Parochorum , esse isto modo cognitam 8 Ah l minime gentium. At enim Episcopus est; immo Apostolus, cui quidem fides praestanda est, quam cui maxime . Scimus & hoc ; tamen quum nihil huipani ab Episcopo alienum putandum sit, quumque ipsa Veritas Episcopis quidem , non sancto Episcoporum caracteri ) maximopere praestet; Episcopis necessitatem alterius C Pa.

53쪽

Paroeciae adserentibus deserendum non esse, ut scripsit De Luca, certius est, quam ut aliis argumentis opus sit , nisi conset legitime . Episcopos Vero esse Apostolos, ac propterea sanctos fatentur omnes; tamen operibus, Virtutibusque, non solo glorientur Apostolorum nomine, velit Ecclesiia; quamvis eorum sanctitas pro Divina institutione nec in dubium vocanda sit. Mutuus amoν instre Episcopos, ct Sub--Aisos ; qu. haberi nequis, si Episcopi res forte agunt. LIX. Certum autem est, tanti esse debere plebi Christianae suum cuique Episcopum, quippe qui pater, &doctor estς quanti & veteris Ecclesiae fidelibus erant Apostoli , qui tantum exigebant pro

sanctae suae vitae ratione obsequium , quantum eorumdem Apostolica dignitas merito postulabat. Hanc quidem rem qui vel Divina oracula , vel antiquita tem consilere velit, hic indubiam debet

adserere. Sed quisnam potest dubitare,

i Dissiligoo by Cooste

54쪽

quin Episcopi propter eam , quae inter patres μ filios est, relationem, subditos quippe filios amore prosequi debeant ξNisi vero eas habent dotes, quibus Apostolus vult ipsos Ornatos, mutuus iR-ter se. se amor nequit haberi. Ex quq quidem fit, ut Episcopi in rebus agenodis, in Parceciis praesertim dividendis, adhibito prius prudenti virorum doctis. simorum , non pessimo quorumdam palponum consilio , non paucorum ge

nium sequi, sed quod iustum , quod

sanctum, quod pro sacris canonibus utile , ac necessarium est , hoc pro suo iure facere debeant. Ita inter eos mutuus amor, Vera pietas, immaculata

religio . Quod si fidelis Christi gregparumper de Episcopi pastoris sui regimine caeperit ambigere, virtutisne amore fiat , an gravi cupiditatis impulsu , ac pro ingenio id , quod ex ejus scatet agendi ratione; vae misero gregi l. Lupus inter agnos . Quapropter merito S. Gregorius Papa ad Ioannem civitatis Ravennae Episcopum ita lit-

55쪽

teras dedit I) . Tantum debet actionem populi actio transcendere Praesulis , quantum distare fleria grege vita pastoris. Oportet namque , ut metiri follicite sudeat , quanta tenendae rectitudinis necessitate constringsitur , Db cujus. limamrione populus grex vocatur. Sit Difcopus ergo necesse est cogitatione mundus, actione praecipuus, discretus in silentio, in verbo , singulis compassione proximus, prae cunctis contemplatione fuspensus , bene etentibus per humilitatem jocius ,

contra delinquentium mitia per Σelum

iusitiae erectus. Quid plura Τ Oportet , clamat Apostolus sa), Episcopum iri

reprehensibilem esse. I 1 Lib. Regul. Pastori par. 2. Cap. I. a) DisOl. ad Titum cap. I.

56쪽

Episcopi non possunt pius sibi potesatis

adsumere, quam Concilium eis permittit in Paraeciis dividendis.

f. X. Quid vero potestatis Episcopis in Paroeciis dividesidis sit,novisque erigendis , vel ex ipsius Concilii ver bis intelligi potest . Operae igitur pretium est , quid , 3c quomodo hac de

re sanciverit Concilium Tridentinum, attentius animadvertere . Duo quidem statuit remedia; quorum alterum est: In omnibus. Ecclesiis Parochialibus,met baptismalibus , in quibus popuIus ita numerinus sit, ut unus Rector non possis sincere Ecclesiasticis Sacramentis miis niserandis, cultui D vino peragendo,

cogant f Episcopi Rectores, vel alios, ad quos pertinet, sibi tot facerdotes ad

hoc munus adjungere, quor finciant a Sacramenta exhibenda , . cultum Divinum celebrandum. Tanta est hujus

decreti vis , ut pro re natὲ ipsum ad verbum exequi debeant : nec enim eo possitnt aliter uti, quam hic

57쪽

38 . . Patres illi sapientissim statuerunt li. cet quam maxime numerosus sit populus t nec Episcopi tum pietate, rum doctrina praediti propter plurimum animarum numerum Paroecias umquam e

rarunt dividendas ; sed hoc Tridentini remedio prudenter usi , plures sacer.

dotes, qui communi hodie oeconomorum vocabulo donantur , ad hoc munus

adiunxerunt. In quibus sane Episcopis non est silentio praetereundus doctissi. mus olim primarius in Archigymnasio cassonum professor , postea Episcopus Muranus Carolus Ga tardus ; qui , quum sacros canones satis bene calleret, magno Muranae Dioecesis ad septies hominum millia oppido nomiae Sancti Felicis in Lucania, duos adjunxit facerdotes oeconomorum nomine,

ejusdem oppidi veteris PMoeciae unit,tem non dividens. Sciebat enim vix doctissimus, quid Concidit Congregatis, quid iuris canonici periti hac de re senserinι . Omnino I) congregatio Com

i) Gallemari in decl. ad hoc caput. n. I.

58쪽

edii eensiit cap. 4. s 2 21. Discopum in Cim Concilii Tridentini non posse erigere coadjutoriam, sed utique cogero Rectorem ad adyungendum sibi tox D. eerdotes , quor fincient Ecclesiae Sacramentis miniserandis. Neque enim Episcopo novam licet erigere Parceciam , nisi Ralia occurrunt, quae Alexandrioa exprimuntur constitutione; Ad audientiam . Adeo Paroeciarum unitatem adamavit Concilium, ut, quum animarum

saluti, adjuncto facerdotum ministerio, consuli possit , eam dividendi potest,tem noluerit Episcopis concedi . Guoties enim , I scripsit Cardinalis DoLuca , sola ratio νxcreti populi Gel incommoditatis itineris in aliquibus anni temporibus urgeat adhuc absque necess- rate procedendi ad hanc di membrationem , seu divisionem , quα alienationem

pag. I O. super verbis possit sincere . si) Diso. Ies m mo unus Rector non

59쪽

redolet ἰ ideoque regulariter prohibita es , recte confuti potes cum desinatione

unius , vel plurium ecclesarum non diminuta Ecclesiae Parochialis unitate , ac majestate tam circa numerum elericorum , infervientium , quam circa populi mavorem concursum , is aliquibus praefertim majoribus anni . follemnitatibus , dum cum praefato remedio recte)confultum remanet, idemque obtinetur finis, vel refultat e ffectus. Quid clarius , quid justius , quid maturius pro animarum salute 8 Sic in veteri Ecclesiae disciplina, sic in Concilio statutum est. Quod & Lucius Fer- raris in verbo di embratio scripsit quam clarissime: Non permistitur tamen inquit di embraris , supra diis non

ob antibus , quoties Parochianis disiantibus confultum es per coadjutorem, qui possit Sacramenta miniserare in commodiori Ecclesa. Ricta Praxis For. Eccles refot. 486. n. 6. versu Limitatur par. . Quod autem fuerunt quandoque Episcopi , qui potius augendi Paroch rum numeri gratia, quam Paroeciano

60쪽

4 Irum salute, Deique cultu, eo perUenerunt , ut propter numerosam civium multitudinem Paroecias curarint dividendas propterea Ecclesia, quippe quae soli animarum saluti cupit, ac debet consulere,numquam talem Paroeciarum divisionem adprobavit . Omnino quum Epi

scopus si) Neocaserensis scripsit Lucius

Ferraris in verbo di membratio) ad consulendum numerositati Populi diCisi et Parochiam , oe duas portiones curatas aeque principales constituisset, Sacra Concilii Congregatio die II. Decembris II 3. declaraυit, dismembrationem , fu,diυisionem in duas portiones curatas: non suis

sineri; oe invalidum fuisse concursum, respondit. Haec ibi.

i) Nicolaus Cyrillus Neocastrensis Episcopus electus die 7. Iulii anno I 692. , ViXitque ad annum 17 8., ut refert Ughellus T. IX. Ital. Sac. pag. 4Ia. in additione.

SEARCH

MENU NAVIGATION