Victoris Pisani, patritii Veneti, In M. Tullii Ciceronis Oratorem commentarium

발행: 1533년

분량: 56페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

thia aera,cii sint urbes aliae quoque xva nalia multa xta auru , , argentu, quam aes Corinthiu Sed ne in his quide virtus oratoris inspicitur. at illudia non mediocriter probandit,quod etia hoc modo laudari solet, ut proprie dictu id est quo nihil possit inueniri significatius ut ato dixit C. Caesare

ad euertenda rem p. sobriu accessi illi. Vt Virgilius deducti carmen: Horatius acre tibiam Annibal inque diru. Ex epithetis quoque fit proprietas: ut dicimus Dulce mustu,&cii delibus albis. Ite, Qua sunt in quo praecipua proprii locu accipitat ut Fabius inter plures imperatorias virtutes uelator est appellatus. Quod aut optime sonat,ut si ductore dicas potius quam duce Aut translatum. Vt cum dicis, Hoc mihi excidit: pro Oblitus sum. Aut factu aliunde. In aliam assumptum significatione: ut Se isti mutuo diligunt. cum sit res mutua, qua numero, pondere, vel mensura constat. Aut factu ab ipso. Vt Lucretius tuditare a sono mallei formauit:&Persius cornicaris 4 cornice fecit. Aut nouu . Vel id per derivatione .ut i beato, Cicero beatitate, beatitu dine inuenit. vel per copositione: ut a solo, vagor, solivagas feras,& thuricremas in aetatur ad aras:& infinita huiusmodi alia, quae Mintilianus etiatradidit,quae legati a in oratione faciut:Vt iure dicat in arte poetica Hora. Dixeris egregie notum, si callida verbum Reddiderit iunctura nouum. Aut priscum&inusitatu. Ne stabultimis repetiti tenebris, ne cum Romulo loqui adeamur: aut adhuc supra Euadro . nam sicut ne antigerio

ct 'toper quae nimiu ex usu excesserui pro valde S cito nemo dicit ita facile exant lare pro perpeti dixit Cicero: S rebar pro putabam: pr sapiam pro 'proSenie frequenter legas. Sed etiam inusitata, ac prisca sunt in propriis. Nam xin his proprie di.

ci multa inueniuntur. Collocata aute verba. In quo primu est ut augeamus, minuamus, cocata. te dicamus, moderate, laete, severe, abundanter, preise, aspere, leniter, magnifice, subtiliter grauiter vibane. 'Ergo ille tenuis. Qui in tenui figura eminet. Gemmare vites. Cum in gemma modum, tum primu pampinum, vel ip bracemum edunt. 3Sitire agros. Cum exaruerunt longo tempore sublatis pluuiis. Laetas esse segetes. Vndein Virgilius Quid faciat laetas segetes. Luxuriosa frumenta. Cum nimium herbescat solum.

Non ludendi. Quoniam translatio lusus quidem videtur quὀd aliud iuvocem praetendat realiud significet. In alia. In alterius generas oratione. Schemata. Aliqui habitus interpretantur. In sententiarum ornamenta. Milonia sunt figura sententiarum quae dicuntur dia noeas.

Nisi quod solum. Quoniam omnia tria genera Attica dictitur nihilque aliud est Attice dicere, nisi munde & minime sordide. Paria paribus relata. Qua parisa diximus nominari.

Similiter conclusa. Dicuntur homoeoteleuta.

Eod Emque pacto cadentia Quoiataoptota nominantur. b. iiii.

32쪽

M M. Verborum iterationes. Vbi idem verbum saepius repetimus. Continuatione verborum. Id est clausula amplici. Modo relaxet,& diuidato Subaudi in membra,& caesa. Sententiarum lumina. Figuras sententiarum. Non faciet rempublicam loquente. Id est,prosopopoeiis non utatur, nec idolopoeis, nec ethopoetis. Nec aceruatim multa frequentans. Vt cum membratim,aut caesim locutus sit, clausulam quandam verborum crepidine concludat. Suppressior. Summissior. Huic tenuitati. Id est quae maximo characteri conueniunt, eorum multa etiam humili conuenient.

Vtetur horridius. No illo verboria spledore,ac apparatu,quo magnific'. Actio tragica Id est, sublimis, elata qualis in Tragoediis induci solet. Vultu multa conficiens. Vt vultuose admodum pronuntiet, id est, multis vultus inclinationibus utatur. Os ducere. Faciem ipsam nimium torquendo. Aspergentur etiam sales. Cuiusmodi ipse in libro de Oratore tradidit:& Quintili amas de mouendis in conclusionibus affectibus docet.

Vnum facetiaria, alteria dicacitatis. Pacetum elegans, Vrbanum .dicacem scurra dicimus. ideo ipse pro Caeli Aliud est maledicere inquit aliud accusare: accusatio crimen destderat, rem ut definiat,hominem ut notet argumeto probet, teste co firmet maledictio huius nihil habet propositi praeter contumelia: quae si petulantius aetatur,conuitium: si facetius urbanitas nominatur. QSintilianus, In narrando autem, inquit, Cicero consistere facetias putat, dicacitatem in iaciendo. sicut hic statim commemorat. Sed nunc aliud agimus. Ideo dicere supersedit: quonia in libro deor tore haec tradidit. Vt nec nimis frequenti, ne scurrile sit. Qigoniam scurrae, nimium etia di

caces sunt.

Nec in calamitatem. In calamitosos enim pauperes, inhumanust pstulans loqui.

Nec in facinus. Ut si quid flagitiose di istum vel faelisi in risum velimus

conuertere, cum carpendum potius Dincessendum fuerit. Vitabit etiam quaesita. Nam ridicula, extemporaria esse conuenit. Nec ex tepore ficta. Vitabit, inquit, quae non sunt ὀ tepore fiet a: hoc est, quae non sunt tum inuenta: quia quaeia tepore inuenta sunt, ea speciosiora. Qua plerunque sunt frigida. Siquidem excogitata pleriique secus eu niunt, quam opinati fuerimus. Vitabit insanabiles columelias. Ne dum excitat risum, in talem calumniam adducat ut poena dignus ille videatur in que ridiculum iactatum sit. Ex istis nouis Atticis. In los Cicero semper inces it sui teporis quosdam, qui dum Atticὸ loqui videri volebant, ineptissimi inueniebantur. Et germani Attici. Id est, qui proprie Atticus dicedus sit, cuiusmodi ser- me sunt Comoedia omnes praesertim Aristophanis, Hyperides: quem Quin tilianus dulcem,& acutum ait.

33쪽

Demosthenes minus habetur. Ita Quintilianus derisu locutus, Quanta

aute sit, inquit, in ea difficultas, vel duo maximi oratores, alter Graecae, alter Latina eloquetia principes docent nam plerique Demostheni facultatem defuisse huius rei credunt,Ciceroni modum. nec videri potest noluisse Demosthenes : cuius pauca ad modia dicta nec sane caeteris eius virtutibus respodentia palam ostendiit non displicuisse illi iocos sed non contigisse. noster vero non solum extra iudicia, sed etiam in ipsis orationibus habitus est nimis risus affectator. Quo quidem nihil mihi videtur urbanius. Secus ergo ac Quintilianus dicat sentit Cicero veru quid per urbanti in teli gat, exponit: cum inquit,

Sed non tam dicax fuit. Oblectatus risum commouere. Quam facetus. d est, comptus,& mulcens audientis animum. Acrioris ingenii 3Tam repente comparata genera habere ridiculorum. Hoc maioris artis. Oblectare posse animum, non risum excitare: sed exhilarare mentem.

Vberius est aliud. Exposuit formam in quasi Idaeam Cicero humilis

characteris, nunc mediocrisin temperati faciem docere incipit. Quam enucleatisi. Hoc humile dicit de quo iam dictum est: plurimum que est in hac oratoris forma suauitatis. Ideo Homerus cum Menelao aragulum illud genus &minime errans attribu isci, suaue ut melli compara

ret, Nestori attribuit.

Sed Phalereus Demetrius meo iudicio praestitit caeteris. In hoc, inquit, dicendi mediocri charaetere Demetrius Phalereus excelluit: de quo Quintillanus, Quado etiam, inquit, Phalereum illum Demetrium quanquam is primus inclinalse eloquentiam dicitur multum ingenii habuisse dc facundiae fateor vel ob hoc memoria dignum, quod ultimus est sere ex Atticis qui dici possit orator quem tamen in illo medio genere dicedi praefert

omnibus Cicero.

Translata ea dico. In totum, inquit Quintilianus metaphora breuior est quam similitudo : eoque distat, qudd illa coparatur rei quam volumus exprimere: haec pro ipsa re dicitur. Coparatio est enim, cu dico fecisse quid

hominem, ut leone . translatio est,cum dico de homine leonem. Item Quid enim diceret aliud ii tire segetes, fruticibus laborare. Necessitate nos duria hominem aut asperum. non enim propriti erat quod daremus his a feci abus nome. Iam incensum ira, inflamma tu cupiditate, lapsum errore significandi gratia. illa ad ornatum. Lumen orationis, Moeneris claritate, concionum procellas, eloquentia flumina, ut Cicero ipse pro Milone Clodium fontem gloria eius vocat,&alio loco segete, ac materia.

Id est, quod Cicero inquit, per similitudinem translationem feri aut suauitatis aut inopiae causa. Arcem rurbem orbas. Quia orbi homines dicuntur. Si pro patria arcem dixisset. Quia partem pro toto ponens suit synecdoche:& tamen translatio. Hanc Hypallage rhetores. Vetonymia, inquit Quintilianus, quae est nomaus pro nomine positio: cuius vis est pro eo quod dicitur,causam propter

34쪽

qua dicitur pon ere: sed ut ait Cicero, Hypallagen rhetores dicut. haec Inu ta ab inuentore, iubiecta ab obiicientibus significat: ut Cerere corrupta Vndis, Receptus terra Neptunus,classes aquilonibus arcet. Qusd fit retro durius. Refert aute inquantu dicitus tropus oratore sequatur. Nam ut Vulcanum pro igne vulgo audiuimus:& vario Marte pugnatsi eruditus et termo: Venere quam coitu dixisse magis decet ita Liberia, Gererem pro vino pane licentius, quam ut fori veritas ferat Sicut ex eo quod continet, id quod continetur, usus recipit, ut bene moratas urbes, pocul epo tum,& secum foelix Ad id quod contra est, raro audeat quis nisi poeta, Iarn

proximus ardet Ucalegon. Nisi forte hoc potius est a possessore quod possidetur, ut homine deuorari, cuius patrimonium consumitur. Poeta pallida mors, equo pulsat pede pauperum tabernas, regumque turres,& Pallentes habitant morbi tristisque senectus: irator praecipitem iram, hilarem adolescentiam, segne otium dicit. Quam Catachresin vocant. nam catachrome, abutor significat.

Genus hoc Graeci appellant Allegoriam. Quasi allo, id est aliud agore- uota, id est dicens Allegoria, inquit Quintilianus, quam in uersionem vocamus aliud verbis aliud sensu ostendit: vi ,3 nauis referent in mare te noui fluctus: in uia Pieridu peragro loca: Sed nos immensum spatio confecimus aequor:& Iam tempus equuspumantia soluere colla. Cicero, Equidem caeteras tempestates, procellas in illis duntaxat fluet ibus cocionum semper Miloni putauimus esse subeundas. t .a Et nisi coram. Hoc dicit: nisi magnificum illud dicendi genus,& chara ecter ille sublimis conferatur, hic mediocris amplus videbitur. Est enim quoddaetia insigne,& florens, expolitu genus. Hoc genus quartum multi faciunt, quod antherinon vocant alii, alii vero laphyron: Cicero autem temperato ipsi annectit. E sophistarum fontibus diuti a Latinis rhetores nominantur. Spretum e subtilibus. Ab iis qui in humili genere versantur. Repulsum d grauibus. Id est, a grandiloquis.

Tertius ille amplus. Nuc formam grauis generis exprimere Cicero in

litura

Quam admiraretur, quam se assequi posse dissiderent. Hanc Homerus Vt is potissimu attribuit: de quo Quintilianus, At ille qui saxa deuoluat,

pontem indignetur, ripas sibi faciat multas torrens: iudicem vel nitentem o traferet cogetque ire quam rapit. Inde subiugit, Sed ad summare. gressus est Homerus dicens in lysse facundiam: magnitudine illum vicisse cum orationem similem nimbis hybernis, copiam verborum, atque impetum parem attribuit. cum hoc igitur nemo mortalita cotendet,hunc ut deum homines intuebutur:hanc vim,& celeritatem in Pericle miratur Eupolis: hanc fulminibus Aristophanes comparat. Magnus orator est. hi in illo humili excellens, minimeque in lubrico versabitur: quia humilis labi planeque cadere nonpcrest.

Et iam siquando periculii non adibit. Id est, se magis non attolle quam

pati possit.

Hic noster. Id est grandis & magnificus. Si ad hoc unum est natus. It sit magnificus.

35쪽

Et Veteratorie. Id est vane, ut versute veteratores enim, callidi dicti a multa rerum agedarum vetustate. Grannius mulieri non astutae facile veterator persuasit.

Si nihil est aliud. Id est si semper sublimis, excelsus in dicendo.

CNihil partite Quia inter partiendu genus controuersiae inmittitur oratio. similiter ubi quid delinias, ubi distinguas, excipias. Praesertim cum cauis . Praecipue, inquit, cu causae omnes in aliqua pariste, si non totae, ita tractanda sint, ut sit quod partiare, aut quod definias, aut quod distinguas ubi tranquille, enitErque agendum sit oratori. Non praeparatis auribus. Id est attentis docilibus,& benevolis effectis. Inflammareo od est grandis generis. Si comprehendiisem. Facete Cicero locatur cum Bruto. Inuentus. QEi a me dicendo expressus est. Ad illam Platonis. Idaeam dicit de qua supra, ut locus exigebat, dictum est abunde. Parua summisse. Id est, qui in omni dicedi charactere proprius&copio. sus fuerit. Tota mihi causa pro Cecinna. Ili acutus,& humilis Cicero: ierinde stilo omnia humilia humili consectatus. In Manilia lege. Quam Manilius rogauerat ut cum scisceret populus: in quo genere mediocritatem dicendi se consectatum ait. Ius omne retinendae maiestatis. Quod magnitici fuit characteris. In omni genere amplificationis exarsimus. Speciose dictu exarsimus ne dicat se compotem voti fuisse eius quod tentaverat, ait, Uehementi mentis intentione conati sumus. In accusationis septem libris. In Verrem quem repetudarum accusauimus, defendente Hortensio.

Quod in Habiti uari ea quam pro Posthumo Habito habuimus. od in Cornelii DCum defendimus Cornelium. Qu'd nil uribus nostris defensionibus xuii ni ferὰ semper defendit:

rarissime autem accusauit Cicero.

C; non perfectio. Licet intueri qua sibi moderetur,arrogantiaeque sugiat inuidiam. Moros. Qui assectati moris sunt, inde semper queruli.

Illum. Demosthenem.

Quo contendimus. Subaudi, ut primi essemus Romae. sed id reticendo, ut e uitet arrogantiam, reliquit nobis proferendum. Nunqua Cotta, nunqua Sulpitius. os facit Cicero in libro de Oratore studiosis mos audiendi Crassum,& Antonium de arte dicedi differetes.

Ad omne genus. In omni charaei ere. Easque. Subaudi aures detinebamus.

Qua nequaquam satis deferbuisse. Dias milia plura alia protulimus. ponitque egregiam sententia similitudinem.

36쪽

Et quae sequuntur. Subaudi illum locum: quae postea diximus.

Ab hac indole iam ilia. Subaudi, etia protulimus superio cibus imilia. Pro Roscio. Nam feruleam primam Ciceronis causam fuisse,cuius patrocinium susceperit. Iuvenilis redundantia. Quam ipse in Bruto ait castigata Rhodi Molone, cui operam aliquandiu dedit. Vt ne omnibus locis eadem contentione uterentur. Hoc dicit, An cocedemus, ut poetae vario viantur dicendi charactere dc non poetas hoc idem dederimus Diuino ingenio proferos intoniam ut Plato, ut Democritus inquiebat. nascitur poeta ita Cicero etia de Oratore, x pro Archia caeteri aute fiunt. Itaque afflari quodam spiritu, quali diuino ad dicedum solos poetas multis rationibus comprobarunt. Sed& comoedum at Comoedias recitat, comoedus qui Tragoedias, tragoedius appellas ur. Iampridem esse tum est Du ia causas agere desiuimus. Vt contra Leptinem. Quam habuit Demosthenes: ipsum Leptinem a

cusans.

Falsa legationis. Subaudi, ad Philippum.

Pro causa Ctesiphotis. Nesae oratio de Corona inscribitur quonia Ctesiphonteam Demostheni attribuerat, non iure, ut Eschines arbitrabatur. Illud medium. Subaudi dicendi genus. Sed etiam vicinam eius. Sensus eii, Non modo debet orator vim dicendi copiose, ac fulim, sed etiam anguste,enucleate, presse: quod artis differendi proprium est, quam Dialecticen Graeci vocant. Atque etiam ante hunci S ubaudi Zenonem Cyticum . nam octo fuere

Zenones.

Dicit illam artem quasi ex altera parte respodere dialefficat. Id est esse

Qui enim persuadere dicedo vult, arguat necesse est sicut Plato persuali nem in rhetorices diffinitione posuit:cum inquis, et οἴ ἐφημιιο ργυον Et A

eidit. Ratio dicendi. Quae oratoris est. Illa loquendi. Quae Dialecticae est. Spinosiora multa pepereriit. Non ut magis Aristoteles ipsam aperiat: sed ut rem redderet obscuriorem ingeniosioresque ipsi viderentur: ut Ch sippus qui in dicendo vi cu multi, tum vel in primis Galenus medicus ar

guit suit omnium philosophoru infantissimus, quem saepe artis gramm

37쪽

Vim, naturagenera verborisi. Id est, Quinque voces,&categorias quae iunior es praedicabilia, praedicamenta nominarunt. Simplicium. Cum per se intelliguntur. Copulatorum. Cum ex eis fiunt orationes. Deinde quot modis quidque dicatur. Quae orationes a iunioribus, quipollentiae nor nantur. Qua ratione verum salssimne sit, iudicetur. Ex contrariis contradictoriisque subcontrariis x balternis. Quid efficiatur, eo quoque quod cuique consequens sit. nia enim omnis seruatur argumentatio, ut ex praemissis ita busdam, unde sequatur aliquid necessario:vel probabiliter,ut in syllogismis, induetionibus. Quodque contrarium. Nam plerunque ita ad id quod impossibile est. aduersarium adducimus: ut Mathematici,& aliquando etiam Physici. Cumque ambigue multa dicentur. Imo etiam distinguendum, ut Aristoteles docet in Elenchis. Diuidi explanarique oporteat. Vt totia in partes,genus in species: quodia pitaciunt an dicenda causa oratores. Constitiaendum est, quid quidque sit. ad est, diffinitione utendum, qua quid sit aliquid explicatur ac cum deceis octo fere sint diffinitionia gene. ra,vnum longe praestantissimum est, quod per genus &differetiam, vel . Iiquid differentia loco explicatur. 'Siquidem est diffinitio orati, qua quid sit id de quo agitur , ostendit

qua reuissime. Haec est diffinitionis Platonica diffinitio, inquit

πραγ τοι. nam Aristoteles in Topicis, licet aliter diffinire videatur, idem tamen propemodum dicit, cum inquit: ρι is λίγοι τι, et νῖν Eius generis,sueformae. Quar&species appellantur. Sive partes. Cum totum diuiditur. Omnas oratio. Id est tota diuidendi ratio fiat.

Quam in illis eruditissimis disputationabus. Subaudi philosophorum.

Neque praetermittatur, neque redundet. Quod diuisionis proprium est licui dastinationas,per genus suum&suam differentiam fera ut homo est animal rationale:vtallis placet,si addere volueris,propter daemonas mortale: propter Nymphas, scientiae istelligentiae capax. quando aute, aut quo modo ad facias, nihil ad hoc tempus: quoniam locus fuit in Topicis:&hoc tempore, inquit, ostendimus,accircunscribimus oratorem perfectum non docemus quicquam. Omnes philosophia notos,&tractatos locos. Tota siquide philosophia, ut Aristoteles tradit, ut etiam Ptolemaeus in principio magnae constructionis Mathematicae, ut eius quoque interpres Theon, in agendi, inspicie di species diuisa est agendi ,omnis vis ad mores relegata est inspiciendi autem, diuidatur in Theologiam, Physicam mathematicas stientias. Ma tbematica vero sunt, Arithmetica Geometria, Musica, Astrologia. nam

38쪽

ν CTOR Is co MΜ. Optica,Catopertrica, Geodesia,Canonica, prorsus instrumentalis omnis illarum sunt species. a. Sed ieiunius aguntur. Argutius siquide haec a philosophis tractantur, qudinaboratoribus, . a re De materia loquor orationis. au'niam de dicendi modo mox dissera. Ne physicoru quidem ignarum esse volo. Id est, naturalis etia gnarum esse philosophiae siquidem physis, natura dicitur: unde physicus de physica ph7sicorii neutro genere in Rhetorica,& biblia dicimus, quae res physi

cas, rhetoricas& libros plures continent.

caelestibus rebus. Quoniam res physica non modo intelligutur inhumanis rebus, sed etiam diuinis ut paulo ante diximus. Cum sis legum,& ciuilis iuris ignarus D Lex est, inquit Papinianus,commune praeceptum , virorum prudentium consultum delictorum quae&sponte vel ignorantia contrahuntur coertio, communis reipublicae sposio. lex porro omnis aut tribuit,aut adimit, aut punit, aut iubet, aut vetat, aut promittit. Ius ciuile autem est,ut Papinianus inquit quod ex legibus plebiscitis .senatusconsultis decretis, placitis principum authoritate prudentum venit. Vt autem Vlpianus inquit, ius ciuile est,quod neque in totum d naturali vel gentium recedit,nec per omnia ei seruis Itaque cum aliquid addimus,vel detrahimus iuri comuni ius propriti, id est ciuile efficimus. Authoritatem orationi affert. Quia vetera authoritatem semper prae se

ferunt.

Et fidem. Quia facilius adducimur ut credamus priscis quilm nouis. Habebit genera primum ipsa cognita. Demostrativum,deliberativum, iudiciale. Res, aut de vero . Ut sit quod arguatur verum,nsicne.unde coniecturalis&inficialis status. Aut de recto. Id est, de qualitate, unde negotialis, iuridicialis Minde multae ex iuridiciali species quae ipsa in rhetoricis complexus est. Aut denomine. Indefinito siue finitivus status.1 .l, verba aut de ambiguo. Itide ambiguum siue amphibologia satus. Aut de contrario. Ideo de contrariis legibus appellatur. Nam siquando aliud in sententia videtur esse, aliud in verbis. Ideo descripto, sententia nominatur. Res autem tota ita habet:quia lex aut lite habet propter seipsam, aut propter alteram quaestionem,aut inscripto,aut in volutate . in scripto,aut apertum est,aut obscurum aut ambiguum . quod

de legibus dicimus idem accipiendum de testamentis pactis, stipulationiabus, omni denique scripto. Et argumentorum praecepta pauca sunt. Quae cui quaestioni accommo-'dentur, in secundo rhetoricorum expositum est.

Traditi sunt, e quibus ea ducatur,duplices loci.) i .in duo genera diuisi. Vni ex rebus ipsis. Quae artificiales dicuntur. Alteri assumpti. Id est, extrinsecus ad causam adhibiti qui artis expertes dicuntur,de quibus in Topicis amplissime ipse Cicero locutus est. Tradimo igitur rerum. Q ye est in orationis compositione. Nisi ordiri orationem. Id est. xordium orationis texere.

39쪽

Aut erigatur. Id est, fiat attentus.

Aut paret se ad discendum uid ei docilem sectat

Rem breuiter exponere. Post exordium sequitur narratio:inquatriam Rodienda sunt,ut breuibus rem complectamur.

Et probabiliter. Id est, ut credatur quod dicamus:&perinde fide faciat Et aperte. Id est, ut dilucide quicquid agatur possit intelligi. sua confirmare. Quod post narrationem sequitur confirmatio. Aduersaria uertere. Vt unostra confirmauerimus,aliena refellamus. Non perturbat Non dem causa auferamus.

Post omnia perorationem. Quam Graeci epilo onvocant. Inflammantem. Si accusamus. Restinguent Emve concluderet Si defendamus.

Distacile dictu est hoc loco. Quoniam omnia paucis comprehendenda.

p-uci haec tradi non possunt s. Probabo primum eum,qui quid deceat videbit. Id est, qui custodiet r. Nec satura ieiune nec grandia minute nec item contrii. Quod omnium

Principia. Id est exordia totius orationis. Nec historico. Vbi historici delect dilectore causa,veneres dicendi omnes consectari solent. Tenue filum. Stilus sit, inquit, pressus.

Cum ea inciderit. Subaudi sublimis, magnifica. Tum se latius fundet orator. Illo amplo &grandidicedi genere utetur ut tamen omnia quae ad causam accedunt expostulare videbuntur Qui communes appellati. Quibus utitur orator antequam c5cludat sta-x mium sua confirmarit, aliena orisui, ' μὴ ν'

. 'μ ηρ - ρ . Latine iudicatio quae in omnibus separata in tui obsa coiecturalis,&ratio,&iudicatio, firmamentia: ideo subiungit, Nis cum de vero ambigitur. uod quaeri coniectura solet. φ

uosius loquuntur Peripatetici, quina oratores. Augendas vero rebus Accusando. Et contra abiiciendas. Cum defendimus. Et pene anfinite an perorando. Quia tum amplificatione maxime opus in coclusion si modo mouere affectus non enumeratione uti studebimus.

40쪽

vie TORI se ora M.

Quod Graeci ethico vocat. Id est, morale, quod vix Cicero dicere audet: ita principio disputationis de Fato, Morata quidem sententia multu capi humanum genus consueuit.

si Alterum quod idem patheticon. quod Neoterica, tum passibile, tum

Quo perturbantur animi. In assectus vocati ad odiu,ad misericordiam, ad inuidiam, ad iram, id genus alia. I llud superius. γ S ubaudi morale.

Come, iucundum. Esse expedit. Qia causae eripiuntur. Quoniam audiendo tam vehementer atticitatur, ut contra dicere,ac sentire possit nemo. Familiari reo. Subaudi Verri.

Non respondit Hortensius. Ipsum nanque defendebat. Catilina in senatu accusatus, obmutuit. Vt ex ipsius inuectivis apparet. Nobis priuata in causa magna, graui,cum coepisset Curio pater . Quia fuit&filius, qui Caesaris partes secutu*ςst H. Subito assedit, cum sibi venenis ereptam memoriam diceret. Vt apte Cicero in Bruto meminit. nam cum de ipso cepisset loqui paulo post subiugit, Memoria aute ita fuit nulla,ut aliquoties, tria cu proposuisset,aut quartum adderet,aut tertiti quaereret:.qui in iudicio priuato,vel maximo,cu ego pro Ticinia Cottae perorauissem, ille contra me pro Seruio Naevio diceret, subito totam causam oblitus est: idque veneficiis vi cantionibus Ticiniae factum esse dicebat. Faciendum, ut irascatur iudex. Subaudi aduersario: denique ut causa tulerit, omnes mouendi sunt affectus. Duriorum. Ibi dura res occurrerunt accusandae. Mitiorum. Vbi defendimus. Nec in veritate crime arrogatiar extimescerem. Quoniam quid fuissem assecutus,si memorem non putauero arrogantis esset

ut me ipse non teneam. Vt affectum cohibere non possim. Orationis lumina. Schematavi tropos dicit. Cum aut duplicantur. Figura duplicationes multis modis fiunt v de illud Quintiliani, Verba geminantur, vel amplificandi gratia: ut occidi, occidi non Spurium Melium Alterum est enim quod indicat: alterum quod affirmat. Vel miseradi vi, Ali Corydon,Corydon.& bona miseria me Cosumptis enim lachrymis,tame infixus animo haeret dolor bona, inqua, Cnei Pompeii acerbissima voci subiecta praeconis. Viuis,& viuis non ad deponendam, sed ad confirmadam audaciam. Et ab hisdem verbis plura acriter ωinstanter incipiunt Nihilne te nocturnum praesidium Palatii, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil consensus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora vultusque moueruit Et, is eos postulauit Appius quis produxit, Appius Aut breuiter commutata poniatur ut abiit, excessit,euasit, erupit Aut ab eodem

verbo, ut ostendimus.

Aut in idem coniicitur. MId est,ad id verbum deuoluitur, ut ultimo patuit exemplo.

SEARCH

MENU NAVIGATION