Siluestri Petrasanctae Romani Soc. Iesu theologi Notae in epistolam Petri Molinaei ad Balzacum, cum responsione ad haereses, errores & calumnias eius, ac vindicijs vrbis Romae & Pontificis Romani

발행: 1634년

분량: 271페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

iorem, peteret coniugem Duci Aleiagonio Regis fratri. I o A N-NEs BONs Ius, frater PETRI Parentis Tui, ac Viri honoratis simi, cum a THOMA Patruo grandaevo accepisset infulas sa cras Ecclesiae Biterrensis, reuertit aliquot post annis ex Gallia in Hetruriam, rogatus a Ferdinando Magno Duce , Vt MARIAE Mediceae, fratris filiae, Connubium Regium cum HENRICO IV.apud C LE M E NT E M VIII. Romae atque Ferrariae praepararet. Quasi Borusi A Gens sola esset Pronuba Reginarum; eX eaque dumtaxat posset eligi Auspex, aut Paranymphus , qui pro dignitate eas nuptias, plenas maiestatis,adornaret. Is d

inde stabilito coniugio, fuit in

12쪽

Gallia Reginae Magnus Eleemo-6 narius, ac Praeses secretioris eius Senatus: dum certatim ad honores peteretur, adeo Vt Ferdinandus Magnus Dux Florentiae Archiepiseopum eum optauerit, tandem ex Regni sit fragio, in quo Fidei orthodoxae, atque Ecclesiasticae immunita tis Patronus Vindex audie bat,renuntiatus est S. R. E. Car dinalis . Romae ideo mansurus, ubi Nationum dc Regnorum semper commodo vixit) ut Biterris desiderium sui mitigaret, D o Mi NICvM BONs IvM, fratrem Tuum, silccessorem sibi adlegit, prorses muneri magno

parem, omnique sacra eruditio ne excultum adeo, Vt, tametsi

adolestens seret , ad populum

13쪽

diceret pro suggestu summa gra

uitate, partesque optimi Anti stitis egregie obiret. Cum is autem ex vitiis decesserit in primo iuuentutis robore, subrogatus ei cst, in ipso aetatis flore, THOMAS BONsius, alter frater, a L Dovi Co Rege XIII. cuius e phebus honorarius in Aula Parisiensi, de ex charioribus quidem, fuerat. Huic demum, iuueni nato in omnia pietatis ac Verae virtutis eXempla, postquam

Caelum patuit, Tu successisti;

ac deserens nobile sacerdotium, quod Romae in Vaticana Basilica merueras, Biterras profectu S eS , Ut Deo, ut Christianisse simo Regi, ut Regno eius, in . viridi iuuentute, senectutis maturae fructus exhiberes. Annonae

14쪽

caritas, bellum, & lues, tria maxima incommoda generis humani , Te vigilantissimum Praesulem ostenderunt. Aserta Cleri dc Ordinum sacrorum honestas ac dignitas, populique repurgatio,aduersus Caluini spuria germina , ut profiteatur solum auitam illam fidem, quam olim S. Hilarius propugnauit in Synodo Biterrensi, haec, inquam , palam faciunt, Te insistere gloriose quatuor consanguineorum Episcoporum vestigiis, qui Biterrensis Ecclesiae gubernaculum ante Te, cum iis ipsis laudibus, rexerunt. Peculiariter conati sitiit illi semper

Sectarios, atque eorum Duces, retrahere ad unum Ecclesiae o

uile; nec defuit felicitas: usque

adeo,

15쪽

Calu ini praeconem Biterris celebrem Christo Domino lucratus

sit, dc prosecutus etiam studijs amplis, donec ad Episcopi lituum ac cidarim postremo eum evexerit. Nihilominus in dioecesi nouena supererant loca, in quibus Caluini coaxare rabulae,

ac turbare harmoniam Ecclesiae audiebantur. Tu Vero in an- . nis perpaucis eo rem adduxisti, ut dumtaxat in uno personent loco eiusmodi obstreperae VoceS; alibi autem canant Vbique nobilem Tuum de Haeresi perdomita triumphum. Est igitur cur glorier, me in Collegio Romano fuisse Magistrum Tuum, Miam esse Discipulo minorem: atque insuper est, cur Tibi trans.

16쪽

scribam has Notas meas, aduersus Virum, quem grande perfidiae suae clypeum Sectarij aestimant, etsi perfractum sepius, Scpenetratum a Scriptoribus Catholicis. In eis Roma,& Romanus, idemque totius orbis Christiani sepremus Antistes, extra nebulam fiunt; quam inhalavit illis aeterrimam Haeresis, Vapor gehennae, spiritus Molinaei. Dum in lucem dc diem exeunt , Videbitur congrue praeire patrocinium nominis Tui quia Tu, dc Romam amas, Zc Romani Pontificis fastigium sancte Veneraris. Cape libens publicum hoc

testimonium praestantiae Tuae, simul atque obseruantiae meae, Vale diutissimo; atque ad famam aeternam cum iis virtutibus

17쪽

bus progredere, quibus aliquando Patrui honor vltimus defe

ratur. Ita Voveo,

Addictissimus & obsequentissimus

18쪽

FACULTAS

R. P. PROVINCIALIS EG4 isse criptus SoC.IEsu in Prouinciά Gasio Belgica Prouincias pro potestate mihi favi ab admodum

R. P. N. olutio Vitellisco Societatis no-srae Praeposito Generali, concedo Balthasari ci reto Dpographo Anmerpie facultatem typis mandandi Notas R.F.SiLuestri Petrasanctae Societatis nostrae Theologi in Epistolam Tetri olinaei ad BaLetacum , cum Responsione adhaereses, err res oe calumnias eius, ac Vindiciis V bis Romae oe Pontificis Romani. Datum

19쪽

APPROBATIO

CENSORIS. i Potas sist Animaduersiones

R. P. Siluestri Petrusanctae Romani e Societate IEs v Theologi in Epistolam Petri Molinaei caluiniani ad Balet cum s ω iudicaui Nouatorum haereses, fraudes, calumnia fortiser, clare ω δ- Dete in illis Notis refuturi sty conuinci ;atque adeo Thesaurum in istis recondi dota simarum tam in Ecclesiastita Historia

quam in Haereticis controuersiis obseruationum: proinde censeo publica luce publico bono donandum. Antuerpi VH.Feb.

M. DC. XXXIV.

Gaspar Estrix Canonicus & Ple-banus Antuerpiensis, ac Librorum Censor.

20쪽

sILVESTRI PETRAS ANCTAE

ROMANI

SOC. IESU THEOLOGI

IN EPIS a

PETRI MOLIN EI AD BALZACVM

CUM RESPONSIONE

OLAM

AD HAERESES, ERRORES ET CALUMNIAS EIUS.

ROMISI, ineunte aestate , superiori anno Seda ni , me scripturum aduersus calumnias & virosa dicteria, quibus sine causa, & ex odio impotenti dumtaxat, Petrus t Molinaeus, inter Huguenottas magnum nomen, dum Bal- racum & eius eloquentissimum Principem laudaret, inuectus est in Romanum Pontificem, & in Ecclesiam Romanam. Sed S Iesilitas insimulauit doctrinae cruentae ac perduellis: cuius magistros melius Caluinistra suos agnouisset,& agnoscet porro ex hac dissertatione mea.

SEARCH

MENU NAVIGATION