Siluestri Petrasanctae Romani Soc. Iesu theologi Notae in epistolam Petri Molinaei ad Balzacum, cum responsione ad haereses, errores & calumnias eius, ac vindicijs vrbis Romae & Pontificis Romani

발행: 1634년

분량: 271페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

pli muniis obeundis, ubi iam est in pleriς que urbibus atq; prouinciis haereticorum prodeunt Ministri braccati,palliolati,& semiamicti, hoc est, digni omnino mystaenlysteriis quibus operantur. Caelibatus, quem ab Apostolis fuisse annexum Sace dotio, Patres secundi Concilij Carthaginensis assirmarunt, ita olim in eodem Clero colebatur ut 'uotquot, cum essent viri iam & coniuges, nebant,uxoribuS consentientibus Presbyteri aut Episcopi,illico earum esse desinerent mariti , aut ii procrearent deinceps filios, punirentur Tamquam adulteri : & hoc sanctus Hierony-

Lib. contra mus testatur. Uxores porro, a viris conse-

QR m-' cratis sponte sua diuisse, Diaconissae, Presbyterae, Episcopae dumtaxat ob virorum

suorum ordinem appellabantur: nam initiatae ceteroqui non erant ; atque idcirco eas Nicaena Synodus inter laicas adnume. rauit. Multo magis persevcrarunt canibes, qui inaugurabantur ordine sacro , antequam nuptias experirentur.

s. Nihilo minus hoc tam antiquum Cleri decus,reddens vasa puerorum sancta,sustulerunt haeretici , & dum uxori adhaerent ministri eorum, diuisi sunt, minusque cogitant illa quae sunt Dei: nisi diuum Paulum , & in eo Spiritum sanctum, errare existi-

42쪽

NOTAE IN EPIST. MOLINAEI. 2

istimauerint, aut mentiri. Quin etiam ita sunt comparati, ut non videantur satis habituri si matrimonium Clero permittatur, quemadmodum aliqua ratione permittitur in Ecclesia Orientali: volunt imo id praecipi, & clamant rem uxoriam iniungi, simul a Iure naturae, simul a Iure diuino. Vtinam ab hac parte Socrate non sint seliciores , dc rixosam aliquam Xantippen,

cum dote aerumnarum locupletissima,so tianturit o. Vt adiiciana Sacerdotibus sacrifi- ci ibri,cium , hoc pariter sustulerunt. Appellent, Epist 3. quantum lubet Papisias Missificantes, R '

dummodo vel inuiti sciant ac fateantur, FH. q. ad sanctum Petrum, sanctum Paulum, san- ΟGhως 4ctum Iacobum, sanctum Marcum Lixur- ct in.giam ordinasse, & Missae vocabulum mul- Can.Insa

io aute sancti Gregorij Magni tempora quod ipsi negant tamen in usurpari a san' Costcr.d. 2ctis Pontificibus, Clemente,Euaristo, Aleta Epist ixandro,Telesphoio, Hygino, Pio I. Sole se, fise '. atque aliis, qui in secundo sieculo Eccle- Canone Insiam Catholicam rexerunt. Est quoque ri illius mentio in Epistolis 3e Constitutio. Can omnibus Cornelij, Felicis I. Eutychiani, Iu- iij I. Felicis IV. & Vigiiij, qui omnes sede- Ερi . ad runt ante Gregorij Magni tempora. Est Letum ξ- item eius mentio in antiquioribus eiusdem hEhnes '

43쪽

2 sILVESTRI PETRAS ANCTAE

aeui Conciliis , nempe in Romano, cui interfuerunt sanctus Siluester Papa , Constantinus Masnus,& Helena Augusta, in Carthaginenti secundo, in quarto Mil uitano, in Arelatensi tertio, in altero Romano stib Symmacho Pontifice, in tertio& quinto Aurelianensi , in Turonensi &in Narbonensi: ut omittam Patres diuo Gregorio vetustiores , videlicet Hieronymum, Damasum , Ambrosium, Augustinum, Seuerum Sulpitium, S Cassianum, qui de vocabulo Missae omnes expresie meminerunt. Si autem hi deessent, susticeret ad haereticos reuincendos Patriarcha ipserum Lutherus, qui ait nostram rationem colendi Deum per Missam fuisse vererem & inolitam; suam vero recentem S insuetam. II. Ceterum congruit Missae ratacim ficij definitio, ut sit nimirum oblatio externa rei permanentis,certo ritu in Dei honorem & cultum consecratae ac immutatae a legitimo Ministro, in protestationem eius supremi. dominij, & nostrae subiectionis Fit vero multo diuinitis,quam cum aut panem vinum obtulit Melchisedech, aut cum sacrificium similae, quod coquebatur in clibano, Numini osterebatur. Est porro sacrificium Eucharisticum institu-

44쪽

NOTAE IN EPIs T. MOLINAEI. 2Itum pro gratiarum actione , ob ingentia Dei beneficia in humanum genus collata.

Est propitiatorium pro peccatis & poenis

peccatorum , cum in eo idem oneratur quod in Cruce oblatum fuit: & variet sola offerendi ratio, dum incruento in Eucharistia offertur,quemadmodum in Cruce oblatum fuerat cruente. Continet tamen suo modo Sanguinis estusionem:nam species panis Corpus, species vini Sangui- 'nem hanent. Est denique impetratorium, quia gratiam de caelestia dona, & perseuerantiam 5 liberationem impetrat a quibu suis tum animi tum corporis p culis.12. De su blatis ieiuniis, seu Quadragesimae institutae ab Apostolis ob Christi

Domini abstinentiam in deserto, seu quar' Matth. . teteririete,propter sententiam de morte eius,

dictam a Pontifice & Sacerdotibus eadem die, seu Feriae sextae, ob ipsum in crucem actum, seu Sabbati, ob victoriam Simonis Magi quem habitum Romae nouum Icarum precibus suis coegit sanctus Petrus ad terram.redire praecipitem in de sublatis inquam his ieiuniis nihil dicam, & non d est tamen inter haereticos illud genus dae- Matth. i .

moniorum , quod solii in elici potest in oratione & ieiunio. Sed quid Z habent a Luthero Oraculum aliud , quod instars r Vul-

45쪽

vulpium foetet. Nam suasit,ventris efflatu daemonia eiicienda esse, hic Euangelij reformati egregius Exorcista. 13. Nec dicam pariter sublatum ab eis in utroque sexu decus virginitatis & caelibatus , quae duo inter assectas Lutheri S Caluini sunt funesta & abominanda nomina. Habuit semper tamen Ecclesia choros S virginum caelibum, tum in clau-- stris,tum in liberis domiciliis: habuit,quod mirabilius est, in coniugio ipso sponsos virgines , iuxta exemplum illud grande

Euagrius MARiAE ac Iosephi, nempe Pulcheriam tib p Augu' in, quae,cum non praecessisset exemptimi,ut femina sola Romanum Imporium regeret, Marciano nupsit,viro ex infimo gradu militiae ad summos eius magistratus euecto: sed ea lege nupsit, ut virginitatem , quam Deo dicauerat, retineret: atque adeo Henricum sanctum Imperatorem,qui moriens Cunegundam Augustam restituit parentibus aeque intactam , atque eam sponsus acceperat ; maluitque decedere virgo, quam Caesarum aut Regum parens. Ringere ad haec exempla video si laces Euangelij reformati Patres : & tam- Matth. 19. etsi Christus consilium dederit, laudau ritque eunuchos , qui se castrauerunt propter regnum Dei ; ianctus Paulus quoque

46쪽

NOTAE IN EPIST. MOLINAEI. 27

virginitatem suaserit; nihilominus Luti eri r .cor. . .& Caluini hcc sunt Oracula, videlicet caelibatum esse tyrannidem & su perstitionem , & sicut in potestate nostra non est, ut non simus viri,ita nec esse in nostra potestate, ut vivamus sine feminis. Ad haec

diuinum illud verbum, Crestite se multiplicamini, non praeceptum esse tantum, sed plus quam praeceptum: & actum eius praecepti esse homini magis necessarium,quam

sit comedere, bibere, ventrem exonerare, nares emungere, dormire, vigilare. Recte infert LudovicusRicheomus haec referennsore ut si unus equus loqui posset, iuberet hos ta effrenes emissarios impudentissime mentiri. Saltem quia equus calcitrare scit, etsi nescit loqui aut disputare, addere ego; Vtinam contra hunc spiritum luxuriae Spiritus omnipotetis Dei fecisset magnam illam suae ostensionis euidentiam , quam

Heliodorus expertus est, dum sacrum aer rium expilaret; utinam, inquam , equus LMachab.

terribilem illum habens sessorem, cum i impetu Luthero & Caluino priores calces elisisset: & iuuenes duo virtute decori, hos foedos venereosque praedones pudicitiae,sine intermissione multis plagis impressis verberassent. Attamen sunt qui hos & Ecclesiae resormatores dc institutores morum

47쪽

a8 si LVESTRI PETRAsANCTAE Cor. 7. agnoscunt. Sanctus Paulus dixit: Si non se continent, nubant. deditque optionem ad nuptias, vel ad caelibatum. Ipsi contra omnibus nuptias esse necessarias assimant.

Ipse Christus Dominus sancto Paulo qui castitatis votum habuit in dum stimulum

a. Cor. ix. Carnis deprecaretur tertio,respondit: Suis cit tibi gratia mea, nam virtus in infirmit re perficitur. Lutherus M Caluinus & eorum praecones, viris & mulieribus obstrictis voto eiusdem castitatis , si experiantur r. Cor. 7. eius dissicultatem, respondent: Guelius eunubere,quam uri. quod si urgeantur ut asenoscant errorem suum , Christum errane potius fatebuntur, quemadmodum eum desperasse in cruce, & damnatum ad infe- ros fuisse,ore sacrilego dixerunt. Ideo M nachos, Moniales , & initiatos quosque ordine sacro, nuptias contrahere non permittunt modo,sed etiam iubent; & ut veri. Cor. 1. bis sancti Pauli utar, omnino auditur inter

eos fornicatio, o talis fornicatio, qualis nec

inter Gentes. Certe apud Romanos Vestales vimines stuprum pata defodiebantur. yiuae; sed Luherus S Caluinus,ille Monachus, hic vero Clericus, & ambo initiati,

Iogli. I 3. clamant: Exemplum enim dedi vobis, ut

quemadmodum ego feci vobis, ita se vos

48쪽

NOTAE IN EPIST. MOLINAEI. 2si . Ex his quae dixi, quamuis multa eiusmodi praeteream, satis constare potest, vanissimum esse, quod iachinit sectarij; vid licet profiteri se eam religionem, quae primis quatuor saeculis floruit in Ecclesia Dei. sed insuper prouocare sit adEcclesiasticam

Historiam,vi deprehendatur mendacium. Huius Historiae lucem tenebriones nostri adeo metuunt, ut actum existiment de viro honesto, qui aut illam consulat, aut Patres legat, dc hauriat inter sontes verit

tem : praeterquam, quod est portento simile, ad annos amplius mille Ecclesiam cessasse, nec fuisse restitutam , priusquam Lutherum & Caluinum infernus exspue ret. Nihil sub sole stupidius aures hum

me audiuerunt , & hoc nihilominus in cor hominum pria dentum ac nobilium de- .scendit. Sed Verbum Domini manet in ate num. & verbum Domini est, Ecce ego vo' Mauta,

bificum sum omnibus diebin, que ad consummationem saeculi.

i s. Itaque facessant noua, profana,Obscaena, sacrileg i, maneant Vetera, sacra, Ca-

sta & sancta. Insigne stultitiae consilium fuit, quod olim iniuit Ratbodus Frisonum Dux, quando Germanis ad Christi fidem aggregatis a V Vulfranno Episcopo, a quo luurandus erat sonte Baptismatis, sciscia

49쪽

sciscitatus est; apud inferos, an apud superos , esset plures e Maioribus suis reperturus: pluresq; apud inferos cruciari audiens, Satius ergo, inquit , erit Ut plures sequar:& reipsa triduo quam hoc dixerat,decedens e vivis, numerum auxit eorum inse-licium. At sapienter ij,qui de veteri Religione ad nouam superstitionem Lutheride Caluini venerunt, dicerent perinde, Satius est ut plures sequar. Fatemur nos, farentur e sectariis multi, saluari eos, qui nostram,hoc est veterem Religionem colunt. negamus nos, etsi assirmant ipsi, posse saluari eos qui sectantur nouam ipsorum superstitionem. Peto iam , utra professio sit melior, utra sit ad salutem via securior Cur in ore duorum non stet hoc saltem

Verbum, ex quo pendet aeternitas I6. Memineris, reor,Molinaee, cum Sedani rogarem , aequi boni consuleres ea quae dixeram, uti filius Ecclesiae Romanae:& cium tu illico respondisses, Vtinam es ses filius Dei, me rursus excepisse, duo illa non distingui:quiaDeus est cui intaxat illorum Pater, quorum Ecclesia Romana est Mater. Haec videlicet imitatur verbum Dei, & manet in aeternum: quod semel

credidit, semper credidit; quod semel docuit, semper docuit. Prodeat Confessio

50쪽

NOTAE IN EPIST. MOLINAEI. 3IAugustana, quoties eam variarum Con- femonistae Z Neque sormam Proteus Ine- colores chamaeleon umquam ita variarunt : atque hoc argumen;um est magnum Religionis vanissimae & inconstantissimae nouitatiS.

Conclud ni hoc Syllogismo: Nouitas

admittenda non est in doctrina salutis: quod iam Scctarij docent, est nouitas: non igitur est admittendum in doctrina salutis . Prior enuntiatio est ipsius Molinaei, eamque admittere debet aut mentiri: altera cnyntiatio est manifesta, ex iis quae hactenus disseriit , sed S: suffragantur ei Lutherus pariter & Caluinus quibus Molinaeus contradicere non auderet. Lutherus enim, Primus, inquit, fui, cui Deus a Luth. to. qua vobis praedicata sunt, reuelare dignatus est. Caluinus vero de Luthero assirmat Calu. in se eum agere coepisse causam Euangelij, &cunda D

viam primum demonstrasse. Syllogismi .: I '

forma optima est, ideoque postrema eius l . enuntiatio assensum promeretur. CA

SEARCH

MENU NAVIGATION