Siluestri Petrasanctae Romani Soc. Iesu theologi Notae in epistolam Petri Molinaei ad Balzacum, cum responsione ad haereses, errores & calumnias eius, ac vindicijs vrbis Romae & Pontificis Romani

발행: 1634년

분량: 271페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

2. Eo magis vero, ut id iam agam, im ducor, quia eadem ferme contorsit in alloquio mecum Sedani, inter priuatarum aedium conclaue, ubi Viri honestissimi aderant: nec diuersa rursus Leodij, autumno exeunte, inter colloquendum vibravit Quasi non aliis armis instructus, velit deinceps conferre signa hic magnus partis aduersae Achilles, S cum castris Ecclesiae dimicare.

CAPvT PRIMUM. aedicantium egestas opprobrium, arguunt eos falsae ac man simis Reli

gionis. t Naacus. Scriptor in Gallia disertis-Dsimus, dum commendaret Molium te rega de il) 0 m b eloquentia, dixerat eum

alom temps dans is persimilem Nauarcho, qui ex paru H uenot , piratica celoce tonet eloquio con- comme vn excellent tra instructissimam classem : tri Pilate , qMi brave buere insuper eum posse uni sedi- toute unifolt d tioni colorem, aut laruam belli ae- πη brigβη μ- nuissimi, uniq; multitudini trans-

raparenceaeone iu- speciem militiae ordinatae ac benefleguerre, O avne constitutae: denique ipsum nosse multitude de ma- artem propinandi animis, uti rem gratam,

22쪽

NOTAE IN EPIST. MOLINAEI. 3gratam,suae superstitionis sectam, tins ti face Honeiam exutam omni illecebra nota a me e Men discipliauitatis, & quae ad inclinationem 'ς M'. rcηδες, ver t. Atque hic laudum cumulus,&quasi torrens,impetum de- - Ddis 1 adit Molendino,cuius nos iam far ce de la nouueaute rinam incernimus;Vt,excusso fur- quo' qwelle panche fure,frumentum Christi, eiusque surson declin. panis mundus, ad veritatis Christianae nutrimentum, studiosis eiusdem veritatis apponatur. a. Efferatus his Balgaci laudibus Molinaeus, coepit admordere immerito Clerum& eius opulenta Sacerdotia . Cum autem aggerere calumnias & mendacia plurima deliberasset, a veritate saltem una initium .secit; ne falso efferre omnia videretur.3. Si a nobis , inquit, sta- Si de nostra coste solentrent opes,pensiones & prouenia richuses, beneficestus , subluceret color aliquis O Πυρη , vom au-

existimandi, Viru m gloriae famaeque auidum posse illecebra de para: r u

illa inuitari, ut tueatur malam reis se attire par cescausam. Sed cum paupertas & amorces a defodrevne opprobrium sint comites duo mauuasse cause. Mais

perpetui, quibuscum graditur lapauu te Poprobrenostra professio:enimuero abs ' l.

que praemii spe velle necuam Messe, foret perinde, ac peruere L it a la perie dela

23쪽

piete, petare is sens simul pietatem, simul commu-

nem sensum. Heus Molinare t Fateri hoc potes citra iniuriam sodalium tuorum Z Profecto tibi diem dicereot, si eorum veneranda Synodus coacta etiam nunc esset Dordraci. Attamen verum est quod ais, Ministros cost paupertatis atque opprobrii victimas: Mex hac ego assertione coniicio, tuam ac eorum vanam & prorsus nullam esse religionem; assumptionem hanc vero confirmare possiim inductione manifesta. . In qua enim umqua aetate suit inops& simul inhonorata eorum conditio, qui Deum,Deique cultum, tamquam Mysiae, procurarui Ante Legem scriptam primogeniti, & Reges, hoc est, virorum dignissimi,atq; honorati stimi,eratSacerdotes.Post constitutam Rempublicam Hebraeorum a Moyse Legislatore, suma suit dignitas Aaronis &Tribus Levi. ςTribus,ex prςrO-gatiua honoris,sola iniuit matrimonia cum Regia Tribu Iuda,& denique sceptrum re' illa 4bi, gnum II obtinuit Vsq; ad Herodem in As

Iul.lib. I S. monaeis,qui erant ex genere Sacerdotali.

I. Cedo, quis umquam Regum filiam,

.ut neptem,aut puellam congenerem cuiquam ex Ministris nuptui dedit ' an Anglus, an Scotus, in Danus, an Suecus ' Quis

24쪽

NOTAE IN EPIST. MOLINAEI. FProcerum alioru hoc egit, an Palatinus, an Saxo, an Brandeburgicus, an Pomerantis,

an Hassus ὶQuis praeterea ex horum stirpe, imo e seloEquestri ordine Ministerum qua fuit, in Germania, in Gallia,in Anglia, iu- Dalaia,in Suecia Vel si copioso instrueres

oleo Diogenis lucernam, attamen eXtingueretur deficeretque,priusquam fortasse numerum eorum aliquem inuenires. Plerumque videlicet tum Episcopi,tum Praedicantes sunt filij terrae, sunt fraterculi gigantum: ideoque bellum caelo inferunt,&contra Deum & Superos coniurant. 6. Nos interim, penes quos vera est Religio, credimus professione Cleri magis ac magis collustrari generis claritatem. Idci co in Germania quae pars Europae & maxima esst,& auitae nobilitatis retinentissima)Episcopi semper sunt Nobiles: atque adeo ex Nobilibus dumtaxat Familiis aggregantur Collegia primaria Sacerdotum. Caesar pro Septemvirum Senatu tres a Ciero a cipit , atque in Episcoporum albo sunt ac fuerunt tum Austriaci, tum Bauari; sicut etiam in sacro Collegio S. R. E. Cardinalium: in quo iam sunt Fratres Hispaniae ac Poloniae Regum, Frater Ducis Allobrogum,Patruus magni Ducis Hetruriae. Fuit

quoque in eo Henricus Sebastiani Regis

25쪽

tes.

Theoph.

Lusitaniae magnus Patruus, ac successor eius in regno; hoc est,simul Rex & Cardi

nalis : quod Cleri Catholici & Ecclesiae

Romanae maxime augebat maiestatem.

7. Ne vero suspicio si opes aut honores quaeri a nostrae Religionis Magnatibus, quando in partes Dei migrant; quam multi fuerunt qui paupertatis honoratissimae professionem in Coenobiis adamarunt e Duo Orientis Imperatores cognomines , Michael Curopalata , Michael Stratonicus,licet violenter Imperio spoliati, succecsoribus a milite subiectis, haud plane inuiti. tamen cellae & caelo se dedicarunt.IsaacusCOmnenus , postquam farciendo aerario deditus ad summam reprehensionem fusrat,rescissis superiorum Caesarum actis, ac direptis ipsis Templorum donariis; morbo graui admonitus, tandem resipuit, & rata capillo se sponte in Coenobium abdidit, adscito in Imperium Constantino Duca,& mutato in lacernam asperam paludamento. Magis adhuc laudabiliter, quippe nulla seu violentiae seu conscientiae adacti necessitate, posuere Imperium, ut sibimet imperarent,& prosessi sunt asceticum vitae genus, tum Anastasius II. vir doctus ti pius, tum Theodosius IV.qui ut erat quietis quam regiminis auidior, communicato consi-

26쪽

consilio cum Germano Patriarcha & cum Senatu Constantinopolitano, Leoni Isauro eius nominis III. cessit Imperium , MClericus una cum filio Ephesi vixit, miraculis post obitum clarus. Et is obiter oluit, ut tumulo suo inscriberetur haec sola

VOX, SANITAS. Cuiuis enim,qui in vera Christi fide moritur,cum ex hac perturbationum regione migret ad sedes Piorum, Vere,iuxta vetus Adagium, ultimus malorum medicus est mors.8. In Occidentis Imperio Lotharius Caesar rerum humanarum pertaesus , purpuram exuit,& Prumiae inArduenna Monachi paupertate se inuoluit. Ante illum Carolo mannus Cassinensi disciplinae addixerat se. Carolus V. quoq; clarus gesto, clarior contempto Imperio,animo saltem, si minus habitu Monachus,secessit inMonasterium S.Iusti. Vt nihil dicam de Rachi Longobardorum Rege, de Trebellio Rege Bulgarorum, de Rege Gothorum Bamba , & tot aliis viris coronatis, qui ex Regibus facti sunt Monachi , sortasse non multo pauciores illis , qui in Lutheri M. Caluini synagoga facti sunt ex Monachis Mariti , dc Euangelium scilicet reformatum spuria generatione repleuerunt Dynastas aliquot alios recenseo, qui

27쪽

horum sectari vestigia maluerunt, etiam postquam incepit clarescere Euangelium: ita enim Molinaeus Sedani locutus est de Vespertilionum& Tenebrionum suorum

in hac senescentis mundi vespera circumuolitatione. In Societate nostra Francis.cus Borgia Dux Gandiae,Aloysius Gonga-ga Marchio Castellionis, S. R. I. Princeps,& assinis Eteonorae Augustae qui ambo aris donati sunt) & Carolus a Lotharingia Episcopus Verdunensis , in celeberrimo S. Benedicti Ordine , Franciscus a Castro Hispanias Dynasta, & aliquando Siciliae &Neapolis Prore , in Caphicinorum sacra S venerabili Familia, SermV Alphonsus ab Este,Dux Mutinae ac Regij, nomen Religioni dederunt: adeo contemptui non est status vel Cleri vel eiusdem Religionis. Io. Nihil attinet dicere, quaenam olim fuerit seu copia seu gloria aruspicum , aU-gurrum, & sacrificulorum apud nationes omnes : ad solas prouoco Saliorum &Pontificum opes . Nonne ipsa insit perdignitas Pontificis Maximi apud Romanos coniuncta fuit cum Imperatoria Maiestate; postquam,inclinata iam Republica,iniexiuit boni communis, in unum conferri . uniuei fam dominationem Z Hoc adeo necessarium videbatur, ut Christiani quoque

28쪽

NOTAE IN EPIST. MOLINAEI. 9

Imperatores, a Constanti no Magno usque ad Gratianum, cum Pontificis Maximi titulum retinuerint: non se tamen ritq aliquo damnatae superstitionis polluerunt, aut minuerunt obsequij reuerentiam, debitam Romano & Maximo Christianorum Pontifici; sed fuerunt compotes eius supremi honoris dumtaxat, quoniam absque titulo illo,aegre Imperatoris personam rustinere potuissent. Amplissima nimirum erat Magistratus illius auctoritas ; poteratque Comitia dirimere,Consules abdicare, atque decernere inferenda essent bella, an ab armis cessandum: quocirca quivis alius ea potestate instructus, intercedere, Imporatorumque decreta rescindere atque abrogare pro libidine potuisset. II. Vt sit magis in comperto miseri Ministerij cotemptus S opprobrium in utraque Lutheri & Caluini secta, lubet repete re id quod Martinus Becanus, Scriptor no strae Societatis, memorat de quaestiuncula circa veram Religionem,proposita in Symposio,in quo assederant conuiuae conditionis magnae, tum Catholici, tum Sectarij. Postquam varia singuli pro se in medium attulerat,litem diremit tandem eorum alia quis prosessione miles, excusata prius imperitia rerum Theologicarum . Sciscitatus

29쪽

IO SILVESTRI PETRA SANCTAE

nimirum est ab uno e Sectariis,qui erat vir Princeps, num vellet aequi boni consulere, si contingeret aliquem e liberis suis Praedicantem fieri. Confestim ille indignabundus; Mallem,inquit,ut quotquot habeo liberos , totidem irent in malam crucem, quam ut ullus eorum generi suo tam infamem notam inureret. Mox alium perinde virum Principem & Catholicum interrogauit, quemadmodum esset accepturus, . si filius ipsius aliquis fieret Iesu ita. Aquissimo,inquit, animo id ferrem, & utinam uni eorum eam mente submitteret Deus o Excepit miles: Nihil opus est disputatione; de vera Religione satis constat, dum apparet, eos qui Catholicam docent, in pretio esse; infames censeri alios, qui alteram obtrudunt. Sic ipse : & profecto sententiam eius multo ante confirmauerat

Deus stabiliueratque,dum quasi Ministros& Praedicantes designauerit, protulit Ora-1. Reg. 1. culum illud , diui contemnunt me, erunt

ignobiles.12. Quod spectat peculiariter ad eorum paupertatem ; existimant prudentes viri, plerosque ex ipsis adigi sola inopia,ut,

quamuis veritatem agnoscant, adulterent

nihilominus verbum Dei. Sunt videlicet homines mulierosi, VXOrculamque alere

30쪽

cum grege liberorum debent; nec suppetunt eis patrimonia, velanimus capessendi opificium honestum. Credunt vero futurum,Vt non pauci resipiscerent, si fundar tur domicilium, in quo possent aere publi- . cosustentari. Interim quanta est peruersitas, pro tenui quaestu,exemplo Iudae,Christum prodere , atque animas nundinari ZAgnoscat porro Molinaeus, paupertatem, inter Praedicantes sodales suos esse potius

matrem erroris, quam, ut ipse assumebat, vindicem &custodem veritatis. Agnoscat insuper,ex eadem paupertate & ex opprobrio, quibus dolet Ministros calegas suos urgeri, semet & illos argui malae causae, impietatisque & prauae Religionis. Vere

siquidem recedentes a Deo in terra scribuntur: & ut sordes terrae calcari solent,

non adorari.

13. Spiritus sanctus huic assiimptioni

meae subscribit: nam eo inspirante sacra Regum Historia refert, Ieroboam,quando vitulos adorandos proposuit, Myitas illius abominandae superstitionis non alios constituisse quam populi quisquilias. Fecitf- 3 RV ix na in excelsis, o Sacerdotes de extremis populi, qui non erint de filiis Levi.

14. Vtinam saperet,atque haec intelligeret Molinaeust quem admoneo, ne pro inepta

SEARCH

MENU NAVIGATION