Siluestri Petrasanctae Romani Soc. Iesu theologi Notae in epistolam Petri Molinaei ad Balzacum, cum responsione ad haereses, errores & calumnias eius, ac vindicijs vrbis Romae & Pontificis Romani

발행: 1634년

분량: 271페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

IE SILVESTRI PETRA SANCTAE

inepta suae causae defensione respondeat, Christum Dominum S: Apostolos fuisse inopes atque contemptos. Nam volunt ria,& quod inde fit,honoratissima fuit e , rum paupertas : Ministrorum vero paupertas est coacta,& ignominiosa. Contemptus deinde non nisi a peruersisnudaeis, ab Ethnicis,ab Haereticis Lutheri & Caluiniantesignanis, Christo Domino & Apostolis obuenit: ceteroqui a veris Christianis semper tam ipsi quam successores in honore maximo habiti fuerunt.

CAPUT II. Obyenditur,omnem huius nostri aeui haeresim esse socrilegam nouitatem.

i. N JEgat Molinaeus , haeresim Sur re que volu 1, suam posse nouitatem appel- dites, que nostre lari , & hoc mihi plane nouum vide- Religion a pc tur. Alij Prςdicantes S: Ministri hoc M g cc is passiun admittunt,adeo ut eorum alila no- - i quis non ita pridena Limburgi,in publico colloquio, de Religione dixe-za h. in , discrimen illud esse inter nostraechoseqwelu n a ac suae fidei professionem, quod est

iamis eu. inter scortum vetus,&scortu nouum.

Otho Mi- O castum enimuero & pudicum sermos ' a' nem,in ore istius Euangelici buccinatorius

32쪽

NOTAE IN EPIST. MOLINAEI. I comparauit meritb cum meretricula haeresim suam , quia prosecto fornicata est cum amatoribus multis, Luthero, Caluseno, Melanchione, Oecolampadio, Zuii glio, Beza, & nescio quibus aliis nequissimis orbis terrarum corruptoribus . Nos Religionem nostram, seu Ecclesiam, etsi magno natu ea est, sponsam Christi, non Ephess.habentem maculam aut rugam , Verecundius appellamus. 2. Vt ad Molinaeum redeam; adigit me ad vocabula parum grata, dum haeresim suam negat esse nouitatem: quo enim nomine Sectarios nostri huius aeui compellauerim , quos hactenus, qui modestissime loqui voluerunt,vocarunt Nouatores' Iniuriosum videbitur, si veteratores dixero, aut Veteramentarios; cum vestem Christi, quae est concordia Ecclesiae, scissam laceratamque a superiorum temporum Haereticis,dum videntur eam resarcire velle, decipiendo animas,magis proscindant, & magis lacerent. De quo facinore Caluinum ipsum audire sit: Omnium teterrimum, in- Epist. ad. quit, est illud crimen . quod Sponsum Christi.-40ὶς - disicerpere conati humus. Id si verum esset, merito es tibi s nempe Sadoleto, ad quem scribebat in se orbi uniuerso haberemur pro deploratu. Equidem verbo satis congruo M

33쪽

I4 sILVESTRI PETRA SANCTAE& quod nouitati opponatur,non Video me poste uti: veteranos enim & rude donatos dicere illos, qui signa mutarunt, & sunt transfugae,non decet. Homines reformatae Religionis videntur nuncupari posse tantum eo sensu, quo in re militari loqui solemus; hoc est,tamquam abdicati, exauctorati, &priuati omni Religione., 3. Sed ut magis a cura dispiciamus, noctia su ua an Vetus Lutheri & Caluini haeresis,lar.in Prae- quae veluti cancer serpere,ac exedere mem-Dt adcon- bra Ecclesiae, ab uno amplius saeculo coepit; censum ineamus quam breuissime haeresum omnium. Duobus prioribus si culis

Simoniaci, Menandriani, Basilidiani, Valentinistae , Marcionistae, Manichaei, &Gnostici Articulu primum Symboli Ap

stolorum oppugnarunt , suadentes non es se unum Deum Patrem omnipotentem Creatorem caeli & terrae. Tertio saeculo Praxeas, Noetus, Sabellius, & Paulus Samosatenus cornibus suis ventilarunt Anticulum secundum , in quo asseritur Diuinutas Christi. Dein Photinus, Arius, & Eunonatus tribuerut Christo naturam aliam a natura Patris; neque utriusque personas distinxerunt. Circa quartum saeculum Nestorius,Theodorus Mopsuestenus, Eutyches,& Dioscorus conuellere voluissent

34쪽

tum & septimum . Circa quintum vero saeculum idem conati sunt Petrus Gn pheus,Seuerus Antiochenus, Iulius Halicarnasseus: sicut ad sextum & septimum

saeculum Iacobus Syrus , Cyrus Alexandrinus,Sergius Pyrrhus, Paulus Constantinopolitanus , ac demum diuisa in sectas plurimas Eutychetis posteritas. Etenim hi

aliis atque aliis machinis subruere ac euertere optassent mysteria diuina Incarnationis,Passionis, Resurrectionis, & uniuersalis extremique Iudicij: cum primi personas duas in Christo, humanam diuinamque astruerent: & Christum Deum a Christo

homine separantes, assirmarent, Christum hominem tantum, & natum,& passium,S excitatum a mortuis fuisse, & mundi iudicem futurum ; ultimi contra, naturam unam ex duabus conflarent, crederentque Incarnationem, Passionem, Resurrectionem , dc extremum Iudicium esse inania

hominum commenta.

. At Graeci ab octauo seculo auspicati suum schisma,nisi sunt destruere velle Articulum octauum; quia pronuntiarunt,Spiritum sanctum a Filio non procedere: qua' quam enim, uti aduertit Cardinalis Belluminus, multo ante schisma Graecorum, partim

35쪽

partim Macedonius Spiritum sanctum

Deum esse,partim Theodoretus eum procedere a Filio negauerant; illae potius velitationes ac leues pugnae fuerunt, dum interim totis castr)s ab Ecclesia Catholica Diuinitas Christi, & eius vera humanitas propugnaretur. Sed hi omnes debuerunt receptui canere, imo cadere ut victi: experti videlicet, ea quae spectant ad tres diuinas personas , esse funiculum illum triplicem , qui dissicile rumpitur. Castra ideo

metati sunt noui hostes contra Ecclesiam contra eius Sa amenta. Itaque ab anno millesimo ad tem hanc nostram Be-regariani, Petrobruitani, Albigenses,VViclestistae, Hussitae, Lutherant, Zuingliani, Caluinistae,Consessionissae,&Anabaptistς,

quasi rabidi molossi,latrare coeperunt comtra nonum & decimum Articulum; nempe sanctam Ecclesiam Catholicam, Communionem Sanctorum, Remissionem peccatorum . Sed utinam Caluinistae clam duos postremos Articulos etiam incessere non videantur; hoc est,Carnis resurrectionem, S Vitam aeternam. Clam dixi: quia palam esse Athei, & negare immortalit tem Animae nondum audeDr.

I. Demus iam Sectariis nostri aeui, &Molinaeo potissimum , qui declinat tam studiosia

36쪽

NOTAE IN EPIST. MOLINAEI. I

studiose nouitatis ignominiam; demus,lim quam ,eis antiquitatem,quam possumus in ipsorum errore maximam. AEgre vltra Berengarium ibimus: nam is docuit primo,' verum Christi Corpus in Eucharistia non esse,sed solum significari, fundauitque Sacramentarios,& inter eos,Caluinistas.Dein

palinodiam canens, fassus quidem est esse in ea Christi verum Corpus, sed superesse

censuit substantiam panis: atque ideo fundauit errorem Lutheri &ConfessionisAugustanae, seu Conse nistarum. Demum censust,neque infantes tingi debere lustrali Fonte , neque coli debere Matrimonia, sed omnes feminas omnibus maribus esse Communes: atque hi sunt Canones An baptistarum. s. Sed fortasse intercedet aliquis, ac memorans ipsos abominari sacras Imagines , assumet ultra Berengarij aetatem eundum esse, hoc est, ad Leonem Iconomachv m,S adConstantinum Copro mu m, qui fuerunt illius impietatis duces. Esto, demus eis hoc pariter, & dummodo nos Constantini Magni veram Religionem Veramque pietatem sectemur, Constantini alterius sordes ipsi amplectantur & stercora. Fuit is magicis artibus luxuriaque in

37쪽

18 sILVESTRI PETRA SANCTAE

Copronymus sui qui iuxta Patriarchae vaticinium debebat sacra omnia polluere) ab iniuria & despectu sacrarum Imaginum

Iconomachus: Caballinus vero appellatus est,ab equorum fimo & lotio ; quo tantopere delectabatur, ut non aliis unguentis se atque asseclas illineret. Foetet lota huius monstri purpurati recordatio: nam huic pariter atq; administris eius merito Deiparae MARIAE virginitas, & aliorum Sanctorum pudicitia, tamquam scarabatis rosa,

displicuit. Idcirco aefectus illius Ephesi,

ut obscoenoPrincipi obsequeretur, institutis Lutheri atque Caluini quodam modo praeluderet, omnes Monachos, & omnes sacratas Deo Virgines iussit aliquando acciri; & vel sacrilegas inire nuptias, vel ii Ienuerent frenuerunt autem plurimi) orbati luminibus, atque in exilium ablegari. Ad horum parentum magis priscam ariatem eant, si lubet, fili j nequiores: citra iniuriam fit comparatio;quia virus suum Be-

rengarius ante obitum revomuit , Com stantinus vero Iconomachus, plaga in cruribus accepta, dum erat in expeditione contra Bulgaros non prius exspirauit, quam iusserit deinceps MARiAM coli uti Sanctam,vti Virginem. vii Dei param ;cum antea credidisset, cultum ei dumtaxat e hiben-

38쪽

hibendum fuisse,quam diu Christum Dominum in utero gestauit;vsus crumenae exemplo, quae solet aestimari dumtaxat, dum aurum continet. At illorum filij adhuc inhaeresi perseuerant,& in sordibus suis computrescunt.

7. Nihilominus quia post ea tempora

manserunt semper Ecclesiae antiqui ritus, dc antiqui mores , haereti su perata : ex eo apparet, sectarios huius nostri aeui Nouatores esse, quoniam omnia, quae erant prisca, sustulerunt. Vbi templa sitiat, aut templorum ornatus horrea verius dixeris videri,

fana haereticorum profani sti m a. Deest in eis altare , quod Christum Dominum refert, & cuius mentio frequenti stima est apud sanctos Patres. Desunt lampades, &earum iuge lumen, quibus instruendis assignati etiam olim fuerunt perpetui prouentus. Quo pacto sanctus Gregorius Magnus Basilicae diui Petri praedia cum oliti tis numero trigintaquinque, & sermo totidem Basilicae sancti Pauli donauit. Deest Panis propositionis nouae Legis & noui Testamenti, hoc est, Christi Domini Co pus in Sacramento Eucharistiae; quod seruabatur inter vascula ex auro aut argento elaborata,specie columbularum, ad argu mentum animae, quo accederet ad esum B i eius

39쪽

eius purior columba. Desunt Imagines s crae, inprimis Crucis, quae ita in usu erat,vt Concilium Tu nense secundum iusserit Corpus Domini in altari sub Clucis titulo custodiri. De ipsa vero icone Christi D Depudiest. mini dubitari non potest; cum Tertullias. 6. α ιο- nus testetur vel in sacris Calicibus sculpicam consueuisse schemate Pastoris, reserentis ad caulas ovem perditam. Imo idem Christus imagines easdem consecrauit,imprimens lineamenta oris sui in peplo Veronicae, & sui Corporis formam in syndone sepulchri. Cum vero Alexander Imperator iconem Christi & iconem Abranae collocauit in Larario inter animas fameliores , hoc ideo egit, quia imagines easdem a Christianis coli didicerat. Imago deinde Virginis Deiparae in ea fuit venera- tione, ut victoriae ab Imperatoribus illi eeptae reserrentur, & ea sola, bello exstin-Cumpat cto, triumpharet. Sic Ioannes Zemisces Imperator Orientis de Russis,de Bulgaris,deScythis,deTurcis foederatis triumphum agens , post deleta in variis proeliis eorum trecenta & tricena millia, onstantinopo litu intrauit, vectus albo equo ante iconem Deiparae; quae cursu triumphali vehebatur , insistens trabeis & spoliis opimis Bulgarorum. Sic Ioannes Coninmus de

40쪽

Turcis, de Scythis, de Seruiis, de ungaris, sic Imperator Manuel de iisdem Ungaris,

triumphum instituerunt: & ne vetera se, tum commemorem , sic vidi ego Romae triumphare eiusdem Demarae iconem illam, cui victoria Pragenus a Ferdinando secundo Caesare, & a Maximiliano Bau ro, piis & victoribus, tribuebatur. Aliter eius iconem, ad probrum aeternum Christiani nominis,circumtulerunt non ita pridem Herbipoli,per compita urbis, sacrilegi& nefarij milites, cum poculis & pateris perstrepentes, agmine temulento; quam iniuriam viei licetur aliquando haec Mater

Castrorum.

8. Ad haec,ubinam Clerici sunt & Sacerdotes t ubi eorum caelibatus,vbi habitus Minsignia Z vbi Ordo atque inauguratio Huius certe inaugurationis ritum peram liquum in eo quoque visus est imitari Alexander Imperator, quod nullum Magistratum creaverit, nisi postquam fuerat percunctatus a populo, an ille cuiusquam viiij argueretur: perinde ac fieri nouerat in praedicandis Sacerdotibus, quando sunt initiandi. Habitus siue in communi vitae usu decens ac talaris, S ut olim erat,col

ris violacei qui hodieque retinetur a familiaribus Pontificis Romani siue in tem-

Nieetas Choniates.

SEARCH

MENU NAVIGATION