Vocabularium architecturae aedificatoriae

발행: 1734년

분량: 270페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

PRAEFATIO

Ad Lectorem.

Qvu3, obsecro, mihi sis, L

ctor beuePole, unum, vel alacrum bre i proloquio pro mo- - ncuti. Commentarios in V

truvium , prolixasque tu reumersam Archia tectonicen dissertationes lucubrarunt assatim viri docti. Mihi docabula ad eam D stantia recensere , isque digerendis expli- eaurisque laborem impendere, sua si noub

lissimae facultatis sudiosi olliolas has

meas gratifcandi animus .Et quouiam omnia complecti, quae tu immeusum abeunt, non fuit otium, praetermissa hydraulicis, polamicis, pneumaticis, sciothericis molitionibuS , nedum parergjS, N iiDertici

lis anxie quaesitis , intra AEdiscatorior concellos sub Plere Dium satui; ut intelli

gaJ cum coementis dumtaxat, marmor O ,

12쪽

re metallis, quatenus fructui serviunt, mibi e sse negotium . Munitiones bellicas consulto su inmatim tetigi, propterea quod ampes illas operoseque exposui tu Lex Dos litari; quod super iis f consulueris, ut te laboris nou poeniteat, spero forc. Quod

ad infrumenta, ae machinas attiuet, tantum decerbi, quibus pretietatis, per c pi , tradique aedifficatoria Architectura

noupotest. H et itatis demumstudio, MPiptorum testimonia, id Isatis 1rotat twce scurruut, omittere, iudicatis tame et plerumque locis, satius duxi: quae minus compertae se obicerent, addum; sustentarem, operae nou peporci. Pa cula haec in antec sum ut noOcriS, C r tua, meaque σύ cessui.

13쪽

FRANCISCUS R ET Z

apositus Generalis Societatis JEsu .

CUm librum cui titulus: Vocabularium Architecturae AEtsi atori , a P. Carolo de Aquino . bocietatis nos e Sacerdote conscriptum , aliquot ejusdem Societatis Τheologi recognoverint, & in lucem edi posse probaverint, facultatem facimus ut typis mandetur, si iis, ad quos pertinet, ita

videbitcir: Ctricis rei gratia has Litteras manu nostra subscriptas, & sigillo nostro munitas dedimus . Romae 1 o. Aprilis 173 q.

Franciscus Retc.

14쪽

Si videbitur Reverendissimo P. Magistro Sacri Palatii Apostolici. 7V. Baccarius Epist. Boyan. Vice gerens. 0d in Lexico Militari, idipsam P. Cavolas de

Aquino Soc. Jesu in hoc Architecturae AEdificatoriae Vocabulario laudabiliter praestitit ; o nia siquidem scite , nitide, erudite, pro industria, pro dignitate tractavit. Ideo, cumjussu Reverendisse Patris Jo: Benedicti Zuanelli Sacri Palatii Apostolici Μagistri opus hoc attente legerim, nihilque Fidei,

moribusque contrarium repererim , Typis utiliter mandandum censeo. Romae Kal. Jun. MDCCXXXIV.

IMPRIMATUR.

Fr. Jo: Benedidius Tuanelli Ord. Praed. Sacri Palatii Apostolici blagister.

15쪽

B Acus . Apud Uitruvium pars illa est , quae , ad modum tegulae quadrilaterae , reflexis ad venustatem lateribus , columnae capitulum complet. Errant facile qui simile in basi ornamentum intelligunt, in errorem industi ex cuba , seu quadrangulari utriusque forma . Nam licet maxima sit harum partium similitudo, & appellatione Italica promiscue dicantur Dassi, pars tamen illa basis dicitur potius Plynthus, Latine Later, Laterculus, Italis Μαt oue, stusdrelis , Oris, In capitulo autem appellatur Abacus; Latinis operculum. Alia notione Abacos nuncupabant Veteres quadrata quaedam spatia, quibus parietes discriminabant, quae bitumine, fragmen iis vitreis, & aliis medicamentis imbuta, vel lapillis pumicosis distincta , pulcherrima emblemata, veluti totidem picturas, reserebant. Idem Vitruvius , & Plinius meminerunt. Rarus hodie eorum usius in aedificiis urbanis, quae tapetiis, peripetasanatis, varioque illustrantur ornatu serico . In rusticis vero virorum Principum aedificiis locum habent; deserviuntque ad sontes, pilas struistiles , & similia ornanda . Abacum, partem capituli, dicimus, ut notatum est , Dado; cum indicat commemorata spatia, vocamus Rigcrtim uti Compam

A. ACUL Us. Parvus abacus . fuadrelletio. Plinius. Aa Asos . Carens bas . Gus Is . a basi , & negante Grae corum particula . A. ATON . Latine inaccessum . Singulari significatu sic appellarunt Rhodii munitionem erectam ad tegendum Arte-

tropharum . Vitruv. l. 2. IO. ACADEMIA . Vide Athencum. A ACAENA .

16쪽

ACIENA . Columellae Acina . fustis longior, ferro acuminatus , quo boves stimulantur. Inde translatus ad perticam mensoriam decem pedum , sive decempedam , Agri- menseribus, & Structoribus commune instrumenturinis.' 'hac , & aliis agrorum mensuris, vide Salmasium ad

ACANTHus . Notae genus herbae: Brsucs Ursius . Quomodo ejus kliis exornentur capitula ordinis Corinthii, ScCompositi, vide in voce Cgistbur. AccaPTo,rus, a, um . Apud Frontinum de Agustam Modulus acceptorius est, qui puteo immersus aquam haurit : opponitur erogatorio , qui in altum elevatus aquam refundit. Accassiovas. Item Adiectiones , R Adjecta dicimus , prominentia quaedam , & exuberantia in aedificiis membra , quae ad majorem firmitatem, vel elegantiam , praeter regulas artis, interdum adstrui selent. Agget i , Sponi. ACERATUM opus . Dicitur ab acere, tritici purgamento. Apud Festum est quod luto & paleis mistum extruitur . Munitiones acerato farinas dixeris, quae Opere tumultuario attolluntur . Terrapient . Sed & parietes luto subacto antiquitus struebantur , cum ignota erat ratio arenae sessilis calcisque miseendae. Quod hodie etiam , in maceriis praesertim , perdurat. Palladius: Maceriar tuto, O lapide excitant. Item Petronius de Priscis. Et parier circa palea siti tur inaui, Fortuitoque luto elausos munibat agreser . Pudet nos modo fabricas luto struere, immemores origi- nis nostrae, qui generis tam amplam , tam excellentem nobilitatem ex luto compacti traximus . ACROBATIcos . Machina stansbria , vel terrae defixa , ut censet Turnebus, vel ductilis, ut opinatur Barbarus. Simile quidpiam putaverim stanserio pegmati, quo utimur ad altiores parietes dealbandos.

ACROTARIA , orum. Vitruv. l. S. I 2. extantes & eminulae

aedificiorum summitates. Singulari acceptione pilae, basesque

17쪽

ses lite minores , quae in summis fastigiis statua, & fgilla sustinent. Ita Baldus cum Philandro , & Barbaro . Pleinde uerti, Iua ricelli conflatue . Acrus . Non solum apud Agrimensores , sed etiam incia quaeductibus mensura est pedum centum & viginti ; intra quod spatium puteos construi praecipit Vitruvius

L 8. 7 An uNGuEM. Absolute & perfecite . A marmorariis , qui tunc marmor bene levigatum existimant, cum superduistis unguibus nihil asperi offendunt . ADMOLIOR . Structurae quidpiam addo, Vel operose praegravia submoveo . Curi. Rupes strσsusi admolita uatura es. ADuMa RATIO . Rudis operis descriptio . Cic. in Orat. Abozaacura, sebiaast. Vide IcBonographis . ADYTUM . Pars templi secretior , ubi sacris solum ministris est locus . Virg. 2, V.

-- isque adytis haec tristis dicta re oriri. Adytum apud Graecos negatum ingressum signiscat, cui opponitur aditus Latinorum . Adyti Ethnicorum exemplar suis. sanctius penetrale in templo Salomonis San Sanctorum nuncupatum , locumque extitisse subterraneum , opinatur Salmasus in Solin. Oracula ibidem reddita discimus a Seneca . T s- q- Τ- Responsa dantur certa, dum incerto sono Lovgutur adyto suis . AEnas . Pro templo, tam singulari, quam plurativo dicitur numero; sed apponi solet Numen, cui est dicatura ,:AEdes Minervae, I elluris, Jovis &c. Tempto, Cbies . Item pro domo , etiam singulari numero , quod Grammatici aliquot falso denegant. CVrt. l. 8. Proximi soribus aedis, in qua Rex acquiescebat. Vide Domur GTemplum. AEDICULA . Parva aedes, parvum templum . LiP.I. 33. AEd culam Victoris Hirginis dedicavit. Et iam sacellum . 'petia .

A Divicario . aedificandi actus. Bipartito dividitur a Vitruv.

18쪽

I. I. 3. Nam vel communium operum est collocatio , vel privatorum . Privata propriae cujusque sunt aedes : publica aedificia vel de sensionem spectant, ut moenia, &munitoriae, quae plurimae recensentur , structurae ; vel religionem , ut templa , fana , aedesque sacrae ; vel urbanae vitae necessitatern aut opportunitatem , ut fora , porticus , theatra, & his similia . In hisice autem omnibus habenda est ratio firmitatis, quod praestabit materiae electio diligens, avaritia sumptus faciendi seclusa; utilitatis , quod efficiet commoda distributio ; venustatis , ut quod solidum , & utile comparatum est, sit etiam ad speciem , & aspectui gratum .

AEDIFICATIuNCu EA . Parvum aedificium . Cicero .

AEDIFICIuM . De qualibet sere structura dicitur . AEDIFICATOR , Qui aedificat. Cicero . AEDIFICO . Non aedem solum , ut vox sonat, sed quodlibet arte factum construo , ut navem , machinam , portum , theatrum &c. AEQUIPONDIUM . AEquitas ponderis . Vitrusius. Est etiam

massa globosa solidi serri, certi ponderis, annulo staterae inserta , & per eandem ultro citroque ductilis; ibique designat, ubi sistit in aequilibrio . Eam Graeci, a fgura, non ab officio, ducto nomine , vocant Sphaeroma . Marco , Romuno .

AETOMA , at is . Fastigium domus, forma triangulari, in quo statuas , & imagines constitui consiuevisse , notat Vopiscus in vita floriani. Spartianus Trichorum vocat. Templorum olim , sacrarumque aedium ornamentum suit.

Primus Caesar id fastigii genus habere coepit domi suae, inter alia quae usurpavit, divinitatis insignia . Ide in

consequentes Caesares imitati sunt . Nam privatarum aedium tecta plana erant, sine Aetomatis, R Trichoris, quae ornamenta , Acroterii genus licet interpretari. TRA RIA , ae . FOdina aeris. Plinius. AEnanius . it. Qui fabricat opera aenea . Plinius .

AERARIuM . Pecuniae publicae , & rerum pretiosarum repositorium.

19쪽

ARCHITECTuRAE AEDIFICATORIAE . Storium. Constitutum Romae in AEde Saturni, designatique Praefecti, seu Tribuni AErarii, spectatissimi Cives,& quorum fides multis experimentis esset comperta , . Quantam vero pecuniae summam Augustus primum, postea Caesares alii congesserint, incredibile memoratu est. Generatim de ea scripserunt Dio , &Suetonius. Periit

Appiani liber, in quo de ejus sitamma singillatim se scripturum recepit in dispossitione sui operis. Aristoteles

lib. a. Polit. damnat Spartanorum incuriam , quibus nullae erant ad usius publicos congestae opes . Athenienses contra mille quotannis talenta in aerarium reserebant,

authore Thucydide , capitali supticio iis proposito , quis acram illam pecuniam in alios usius derivarent, nisii ex- . tremo necessitatis articulo aliud suadente . AErarium ,

proprie populi est, Fiscus Principis . Tribuni primum , ut dixi, apud Romanos irario praeerant; postea vero Quaestores; donec sub Caesaribus novi creati Magistratus, appellationibus variis Custodes pecuniae Principum,& largitionum. AEs, aeris. Metallum notum . Ab adjunctis , a regione , vel

usu nomenclaturas varias sortitur : .ssis Corinthi uino ,

Cyprium, Deliacum, AEgineticum, susile , signatum,

coronarium , inauratum . Fit, teste Plinio , ex effossis lapidibus aerugosis chalcite , vel cadmia . Apud Cyprios inventum perhibetur fortuito metallorum confluxu , Ut Florus, aliique referunt. Negat id tamen Bocardus, contenditque ante ejus missurie casium , aes apud Cyprios in usiu fuisse. A Rege Servio primum signatum tradit Plinius, impressumque nota pecudum, ex quo pecunia nomen . Idem addocet, aera magni frigoris tempore sfundi oportere; &, quod vix credibile memoratu est, extersia facilius rubiginem contrahere, quam neglecta . AEs ab aere dicitur , cujus impressione fit stonus. Neque enim ullum ex metallis aere magis est sonorum . Hinc adagium aEs Dodonaeum in homines impendio loquaces S garrulos, a pelvi aenea in urbe Dodona, quae a pueri statua

20쪽

statua flagello item meo percussa ingentem tinnitumis reddebat. Ausonius :Nee Dodonaei cessat tinnitus aheni . AFFIXA , Orum . Quae ad domum pertinent ; cujusmodi sunt januae ligneae, senestrae, & similia . Locum habet vocabulum in aedium locationibus. Locare domum cum aflixis . Pandectae. AGGER . Non solum de munitione ex terra ciespititia i ,

vallis , palisque adnexis firmata , verum de lapideis etiam dicitur, cujusmodi apud Caesarem , aliosque Historicos plurimi occurrunt . Fiunt ea munimenta ad temgenda castra , arces , portus &c. Item ad infrenandos amnes , & aestuaria , ne exundantia , spondasque egressa , agros infestent: ad tormenta etiam fulminalia disponenda deserviunt; & non una appellatione vocantur Parate,

Terrapient , Argivi, Ripari , Parapetii , Trincere , , Batterie . Celeberrimi sunt aggeres, quibus Anglia a Scotia , Regnum Sin ense a Majore Scythia se jungitur .

AGGER vIAE TACTAE . Praetentura ultra sos Iam ad tuendam

viam tectam; ambulacrum valli; lorica valli in planitiem desinens. Spaldo , Davo . ALAE. Partes propugnaculi, quae cortinam, sive loricam murorum respiciunt; eique in angulum coeunt. Ale, Fianchi det Baluardo . Apud Vitruvium Alae dicuntur parietes interjecti in pluribus aedificiis . Item muri ere etiab utraque templi, theatri, vel porticus parte; & similis in iisdem ordo columnarum . Italis etiam Ale . A LahaiuM, ii. Flos calcis dilutius maceratar, admisto glutino , quo illinuntur parietes, calce prius loricati. Bicu-co . Idem nomen habet, cum admiscetur contuso pulvisculo marmorario. Stucco . Tedio ritim pro albario etiam dicitur, authore Vitruvio . Advertendum tamen est cum

Salmasio latius quiddam esse tectorium : neque enim de integumento ex sola calce diluta dicitur ; sed usurpatur promiscue de tegumento ex crustis, gypsio , calce , mar morario , & versicoloribus etiam lapillis .

SEARCH

MENU NAVIGATION