Vocabularium architecturae aedificatoriae

발행: 1734년

분량: 270페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Anc ITECTuRAE AEDIFICATORIAE . II

Manifestum tamen est apud probatos Scriptores promiscue sumi altaria, & aras. Amphiteatri pars erat ara , Iovi Latiali erecta . In Circo autem tres in superiori parte editae; Saturno, Jovi , & Marti dicatae; locataeque ad Euripum , supra obeliscuna . Totidem infra ad

eundem Euripum , versus carceres , Veneri, Lunae, &Mercurio sacrae. Soli autem dicatus erat pro ara Obeliscus , vel Pyramis, quae in medio surgebat . Quadrj gae circa septem illas aras sex spatia conficiebant. Ex praescriptione Uitruvii arae depressius, sublimius simulacra sunt locanda , ut Diis ex inspectu superiori major honos

habeatur . Pro Deorum vero dignitate altiores , vel depressiores arae sunt extruendae ex eodem Magistro l. q. 8.Ara , res malit me omnium sacra semper est habita . Quin pro ipsa probitate , & honestate , saepius accepta . Hinc Periclis memorabile responsum roganti amico , Ut, veteris necessitudinis gratia , falsum in quodam judicio dejeraret ; cui Pericles : Multa amicis praesari oportet,

sed urique ad aras . Consilium ad aram . Vetus est dietum, quod admonet, seram esse consultationem in ipsi, negotio : a Ministris sacris, qui omnia ad sacrificium neces saria prius parabant : nam in ipsa ara quaerere , quae e X usu essent rei sacrae , impendio indignum , & indecorum putabant . Ad aras confugientibus impunitas lege concedebatur , ut advertimus voce A lum . ARANEus. Ex ejus magisterio, & cassibus , scite & mirabiliter dimensis, primi Geometrae dimensiones suas didicerunt. Praeterquam quod construetionem Horologii sciotherici eadem bestiola commonstravit: ejusdem enim stalineas, centrum vero stylum ostendit, ut notavit Tertullianus de PalL , ubi vide notas Salma sit. ARCA . Septum aquarium , agger ligneus , vel lapideus, aquis oppositus ad earum impetum retinendum . Vitr. l- S, ult. Argine, Riparo . Item machina quadrata , tigni S vallisque nexa , ad formam arcae domesticae , quae,

32쪽

V o CA Bu LAR Iu Μ& prie sertim ad portuum aedificia , adjectis strueturis firmanda , deservit . Ca se . Item arcas in foro bellico dicimus tumulos depressiores , ad tuendas a praeli diariissos as murorum . Caponiere . De arca , carceris δc custodiae genere , vide Carcer . An CHETYPuM . Prima cujustis structurie sorma , quae reliquis est exemplum . Praeterea opera , quae vetuste facta posteri

imitantur . Originale . ARCHITECTON , Onis . Architectus . Plaut. MoseII. 3. 2. ARCHITECTONICA , eS . Architeetura . Quintil. l. 2. ult. ARCHITRCTONICus , a , una . Ad Architedturam spectans.

Pur. l. I. q. ARCHITECTOR , aris . Fabricor . Cic. de Fiu. a.

AACHITECTu RA. Ars aedificandi. Aristoteles artem vocat , quae omnes artes tamquam satellites complectitur. Cicero

scientiam pluribus disciplinis ornatam dixit. Vitru pius I. I. I. Architecturam constare docet fabrica , & ratiocinatione. Nimirum quoniam , & molitur opera Architectus , dc , quae molitur, doctrinae comparatae usu demonstrat. Proinde sapienter concludit Magister , cui alterutrum desit , Architectum vocari non posse . ARCHITECTus . Struendis aedificiis praepositus . Vitruvius l. 6. II. tria probari statuit in aedificiis , magnificentiam,

structuram , & dispositionem . Quod ad magnificentiam attinet , laudatur Principum indoles prolixe nobilis :quod ad structuram , fabrorum diligentia commendatur :quod ad dispositionem , & symmetriam , in ea scilicet tota Architecti gloria vertitur . Ex ejusdem Magistri praescriptione L 7. 3. non fatis est quantumlibet doctrinae fundum , exercitaeque diu artis peritiam possidere Architectum, nisi eidem prudentia , & judicii vis exerta perpetuo associetur . Neque enim vel exactissimae operum molitiones laudari poterunt , ni si opportune appositeque suis singula locis , non absurde & pr postere , aptentur. Secus obnoxius erit Architectus exprobationi Licinii

Mathematici , qui derilit Alibanda os , cum Trallibus

33쪽

in eorum civitate Pa stram vidisset illustratam simulata cris Causidicorum, R Forum ornatum statuis disco , pilaque ludentium . Idem Vitruvius i. I. per singulas fere disciplinas excurrit, iisque omnibus statuit Architectum apprime instrue tum esse oportere . ARCHIUM , aliis ARCHIvuM . Locus , ubi tabulae , chartar- quae publicie asservantur . Carthophylacium , Tabularium publicum , Tablinum . Arcbivio , S grcteriai , Cancelleria . ARCUS . Curvatura circularis , qua in aedificiis nihil frequenti US . ARCutius . Parvus arcus. FesuI. ARCuATIM . Ad formam arcus. Plin. L 29. 6. ARCuATIO . Curvatura ad sormam arcus. Item plurium arcuum constructio & series . Hac acceptione Frontinus saepe utitur.

ARCuS TRIuMpHALEs . Quadrata, vel semicirculari structura erigebantur iis , qui externo bello victores in patriam remigrabant. Ornatu olim simplici , subinde vero gliscente luxu, splendidius elaborati . Tribus plerumque portis distineti , quarum media capacior Victores excipiebat . Trophans , statuis , caelatis emblematis illustres

Romae visuntur.

AREA . Locus sub dio , vacuus , & perflatilis . PIazza . Si admodum latior extendatur in planitiem, dicitur campus . Item ubi milites obeunt exercitia militaria . Razac di arme. Item solum in agris tostum, ubi teruntur frumenta. Ara. Praecipuum in modum ampliora quaedam spatia ante templa areas vocabant. Gellius i. q. 3. Area es aute Deorum aedes, quod in privatorum aedisciis etesibulum zocatur. Inde. Vulcani area . De area in Campo Martio , ubi ad exercitationes militares erudiebantur

tyrones Horat. l. I. 9. -- campus , ct orco ,

Lenerique sub noctem susurri ,

Composita repetantur hora . C a

34쪽

ARENA possILIs, vel fossilia. Genus terrae , qua calx interitur , ad struenda aedificia . Lectissima fere omni uri gignitur Puteolis in Campania , inque omni Bajani sinus, ambitu . Incredibilem ejus soliditatem esse liquet, quoniam in aquas jacta lapidescit, & praejactis in mare mo-- libus summam praestat firmitatem ; utique si Cumanis caementis misceatur, ut tradit Plinius i. I S. 13. Ejus stabilitatis causam , ut a sontibus aquae serventis, qui in

ea regione crebre sicunt, accersat, multus est Vitruvius I. a. 6. Firmissimum omnino esse arenae genus oportet, etiam quoniam arenae universis fossiliae apud Italos nomen secit . Poetetolaua . Ex praesicripto Vitruvii l. 2. , ubi non es: arena sossitia, utendum est fluviatica, vel marina, quae tamen tota primum fuerit. Arenam, si scruposa fuerit, & calculosa , cribro arenario eX cernunt operie manuariae . Providendum ut calci miseendae sit idonea , terramque commistam non habeat. Optimam

statuit Magister , qtiae, manu confricata , stridorem fecerit . Arena pro theatro , vel theatri parte , ubi Gladiatores pugnabant , sepe legitur . Sueton. in Aug. Parthorum obsides per urenam mediam ad spectaculum induxit . Hinc Arenarii dicti Gladiatores . Arenam sine calce a jebat Caligula esse lucubrationes Senecae , dis lutas scilicet, & sine nervis, quemadmodum fluxa & fragilis esset structura , cui a resiae plurimum , minimum , vel nihil calcis esset admistum . ARENACatis , a , Una . Quod fit ex arena , Vel potius arena nimis, aut vitiose permistum est , cujusimodi est arena

argillac ea , vel topacea . Plin. l. I 2. 7. ARENARIAE FODINAE, & sine addito, Arenariae. Ubi arenas ossilis eruitur . Cic. pro Cluen. In arenarias quasdam perductus occiditur .

ARENARIυM - Idem . Vitr. l. a. q.

ARENATIO . Actus inducendi parietibus , vel pavimentis arenatum , quod est arena calce mista & temperata . Vur. l. 7, 3

35쪽

ARCHITECTURAE AEDIFICATORIAE . 2IAstas ruM . Arena , juxta regulaS artis , calce mista , . Ut tr. l. 7. 3. Lectoria fundata arenati soliditate . ARAOLA. Parva area . Plinius. AREOSTYLos . Pur. l. 3. 3. Ordo columnarum , in quo libera sunt interstitia : quod bene ab aliis exponitur , rarius columnatum . ARGENTUM . Primatum obtinet inter metalla , post aurum .

Annos quinque ante bellum Punicum primum signari Romae cepit. Usique adeo postea vulgatum est , ut solum ex metallis pro ipsa pecunia ponatur. Terentius: Emunxi urgento fenes . ARGILLA . Cretos e genus terrae , qua Figuli ad vasa conficienda , Architecti ad sormandos modulos , Structores

ad quaedam opera , pr sertim praeparatoria , utuntur . ARGILLA CEUS , a, um . Ut de Arenaceus . Assu MEMTu M. Egregio arte factum ex Opere caesa io , praesertim si veterem aliquam fabulam , vel historiam res

rat . Ladoro . Cic. ARMAMANΤARIuM . Licet ab armis dicatur, non modo te'

gentia eadem & offendentia complectitur , sed quidquid insperati rerum eventus possunt ad defensionem deposcere. Neque Vero ad pompam potius, quam ad publicae utilitatis studium disipertienda , & comparanda sunt arma , ut de IErario Romano, post corruptam Veterum disciplinam , conqueruntur Scriptores eorum temporum. In iis porro conquirendis non artificum modo ratio habenda est , ut peritissimi eligantur , verum etiam loco rum , ex quibus ea praestat accersere . Perspicuum nempe est non minus cudendis armis , quam frugibus ferendis , alias prae aliis regiones inveniri aptiores . Notandum insuper est , arma non dici solum de iis , quae hostem laedunt , sed ea etiam sic appellari , quae ad multarum artium opera construenda sunt necessaria . Armst , nautica, arma rustica nuncupamus instrumenta nautarum propria, vel rusticorum . Simili proinde modo Armamentarium non offendentia solum , atque tegentia. b

36쪽

sed aliarum etiam artium instrumenta complectitur. Audacter tamen Itali , & nimis late usurpant vocem Armario pro ligneo variarum rerum repositorio . An Maniuri . Non lignea solum scrinia , verum etiam loculamenta parietibus excavata , armaria dicuntur . Laeta, vero commodiora sunt usi , & magis expedita , utpote quae cubiculorum spatia non imminuunt . Non satis habuere Ueteres res pretio singulari aestimandas armariis Condere , eaque munire clavibus; etiam 14gnaculis ad maiorem custodiam utebantur : ea antiquitus lignea , Spartanis inventoribus; quibus postea , teste Plinio , anuli metallici signatorii successerunt. ARMARIOLuM. Parvum armarium, tam ligneum , quanta, structile. ARMILLIE . Ttrudius i. IO. 6. Ferreos circulos in trabibus arrectariis & transversiariis exponit Philander . Cerchielli . ARRECTARIUS , a , una . Afferes , vel trabes arrectariae dicuntur , quae rectae sunt; & opponuntur transversariis . De utrisque non uno in loco agit Vitruvius . An et Euos. Citr. l. IO. Sia Genus trochleae in machina traetoria Polysipasto , alio nomine Epagon . AnuLA. Parva ara . Apule ius. Anx. Spectata nominis origine, locus est aditu perdissicilis ; ab arcendo nimirum dicitur . Idcirco fastigia rupium asperarum antiquitus arces appellabantur. Virg. Georg. -- ferunt Rhodope ix arces , Altaque Pangaea .

Addita postmodum ad tutius prίesidium praeruptis ipsis

in locis , ex artis magisterio , aliqua , sed sere rudis munitio in jugorum summitate . Rocche . Latius demuri extructae , stabiles , fixaeque , juxta regulas architecturae militaris : locatae vero in limitibus ad securitatem itinerum , & tuendos regionum fines, ad Uzbium custodiam, sive hostibus repellendis, sive arcendis civicis seditionibus . Forteaza , Caselis , Cittadellu . Extructae in

37쪽

ARCHITECTuRAE IEDIFICATORIAE . 23 estuariis . Palavcbe . Interdum civitas integra probe

munita ad sormam arcis. Piuzza. Asastorti M. Structura ex testulis coloris varii, quibus pavimenta poti stimum consternuntur. Invent ac perhibetur Xenodorus . Musico . Stat . Silv. I. ἶ-

Gaudet humus , superavis r usi dii s rota Aguris. AscETERiuM. AEdificium pie, sancteque simul viventium, aequali victu , habituque , & certis quibusdam regulis. Mou erio. ASsA, Orum. Locus in balneis ad si id an dum solummodo destinatus. Cic. ad Quia t. Fr. l. 3. i. Senecae sudaria appellantur. Vide Laconicum , & nuporarium .

Assast. Affere S Vocat Vitruvius trabe culas , quae tegulas in

tectis siuit inent . Minores Italis Assi, grandiu siculi dicuntur mucoui. Promisicue haberi sissent asses , & afferes. Utraque vox ab assidendo a Festo trahitur , quoniam structuris assident. Hoc tamen inter utramque vocem discrimen statuitur : asses sint tabulae sectiles , as seres trabeculae, seu tigilla. Sic igitur contignationis seriem concipias. Trabes assident utrique capiti parietis ; afferes assident trabibus I asses , id est tabulae , assident asseribus. ASSARCutius . Exiguus asser . Cotum. 12. So. Eiusinodi as sterculis , in quadratam figuram dispositis , nectuntur tabulae in aedium Laquearibus. Regois

AssI LApinas. Idem quod soli lapides ; nam assium Pristis esst etiam sis una ; hinc assi cantus erant , qui edebantur, nullis musicis instrumentis associatis ; e diverso assae tibiae erant , quibuS resonantibus Chorus sidebat . Assi proinde lapides sunt, quorum alii supra alios sivi aggerantur , calce non intermista. Ex iis muri, seu potius aggeres & repagula, in vineis, & praediis campestribus , sumptui praesertim declinando , attolli sident, ad qualemcumque defensionem , adversius fures, & bestias

38쪽

Assis . Tabula sectilis. Contabulationibus deservit. Italis Tapola, neutiquam vero Alsse; nam est trabe cula sive tigillum , a Latinorum , qui tignum est ,

assis vero tabula. AssuLAE. Non selum lignea sunt fragmenta , decisa ab ascia , vel securi, a fabris materiariis , sed etiam quae sculptores inter caelandum abscindunt. Vitru pius 7. 6. Scherate. ASTRAGALus , & AsTRAGALuM. q. 6. Ab ossiculis , ad spinam dorsi seriatim nexis , quae astragali dicuntur , appellationem sortitur duplex Astragalum , quorum alterum in spira inferiorem trochilum premit , alterum laplynthum susti ne l. Tondini . Locantur etiam in Capitulis , R epistyliis columnarum , referuntque foeminarum nentium verticillos , quorum appellatione nominantur Fus oti . Astragalum Lesbium, cujus meminit Uitruvius i. q. 6. exponitur dimidiatum astragalum . Me zo

AsYLuM . Tutus , immunisque perfugii locus . Civitates integras ab Haebraeis in asyla excitatas docemur a sacris Paginis. In Graecia Heraclidae primi omnium feruntur asyla statuisse. Romulus in luco Urbi proximo asyliari designavit. Nefas erat inde quempiam abduci . Fame potius Graeci reos de medio tollebant , vel , admoto igne , compellebant asyla deserere . Hinc Hermione apud

Euripidem Andromachae aram tenenti minatur : Ignem sibi admodebo . ATHENAEUM. Duplex potissimum erat Athenis locus, viro rum doctrina priestantium exercitationi attributus . Alter Athenarum , a Minerva, cui dicatum erat, nuncupatus . Illuc Poetae , Oratores , Philosophi, ad recitandum , declamandum , & philosophandum conflue bant ; Lamprid. in Alex. Sever. Ad Athenaeuῖn , audien-' dorum Graecorum , ct Latinorum Rhetorum , pel Poetarum causa processit. Alter locus prope ipsas Athenas, nemoroso in ambitu, umbrosoque , exaedificatus, du-

39쪽

ARCHITECTuRAE AEDIFICATORIAE . 2S plici constabat gymnasio , & duplici ambulatione . Superiorem ambulationem , quae Lycaeum diota est , frequentabat cum sitis Discipulis Aristoteles. Cic. Acad. 1. Qui erant cum Aristotele , Peripatetici dicti sunt , quia disputabant ambulantes in Deio. In serior ambulatio Platonem , ejusque disciplinae asseclas recipiebat; & ab Academo appellationem Academiae habuit , ut LaertiuS tradit in vita Platonis. ATLANTEs . Statuae sint viriles , quae aedificiorum mutulos ,& adjecita sustinent , ut Atlas Coelum sustinuisse singitur. Ornantur iis p taecipue frontes aedificiorum. Idem praestant Telamones , statuae Persicae , & foeminae Caria ty-: des , de quibus suo loco. Statue di syegno . Uit r. l. 6. IO.

ATRIOLuM . Parvum atrium . Cicero .

ATRIuM. Ex Graeco dicitur positum sub aethere . Ex quo discimus , atrium subdiale esse, & apertum in aedibus spatium . Exponitur primus in domum ingressus . Licet atrium sub dio dicatur, necesse tamen est, porticibus saltem alicubi, & ambulationibus, tectisque structuris . aliis , fuisse praecinctum , vel ornatum . Nam Ueteres pretiosissima quaeque in atriis asservabant. Hinc servi Atrienses dicti, qui non erant profecto admissionales, sed ad pecuniam , & res magni pretii custodiendas designat i . Habemus etiam ex Catone , Priscos in atrio, ostio adaperto , coenare consuevisse ; additque Servius, culinam ibi fuisse locatam , atriumque dictum , , quasi atrum , propter fumi fuliginem : quod plane evincit , aliquo modo tectum suisse atrium . Atrienses Custodes armis fui lle instructos ad atriorum , & aedium de sensionem , monemur a sacris Paginis Lucae i ta Cum for is armatus cusoit atrium suum , in pace sunt ea, quar psis et . Ex quo insuper innotescit, partem saltem aliquam tectam atrium habuisse; quam nimirum , pro tuto e pe ditoque armorum conditorio custodes haberent . Haec autem ad tuenda Scriptorum aliquot veterum loca, &acceptiones dicta accipias . Neque enim mihi est dubium, D stru-

40쪽

structura tecta interdum atria caruisse , quo prorsus modo apud nos , & praecincta sunt frequenter porticibus, vel a disciis atria, & siepius ab omni parte adaperta , muro ductili solum circumdata , ut nihil differant a Corte , vel Cohorte , spatio apud Ueteres subdiali . Cortile.

Arri Cuncas . Nihil certi super hac voce afferunt Interpretes . Aliqui basis genus quoddam , vel ornamentulam, , alii columnam Atticam quadrilateram exponunt, cujus

modi in summo Uesipasiani Amphitheatro , spe fiantur . Accidit sepe, in nebula Vitruviana , nihil dispicere eos

etiam, qui, quemadmodum Argo, toti sunt, ut cum Plauto loquar , oculei. Vide apud Barocium schema basis , quam ipse Atticurgin Uitruvianam putat , eamque

ordini Composito admodum aptam existimat, & nonnihil etiam Jonio ; minime vero aliis Ordinibus congruere, tametsi promiscue in omnibus adhiberi soleat ab Architecti S . Au GUSTALE . Domus regia . CPintilianus. AvIARiuM. Locus conclusus, ubi aves detinentur, praecipue ad venandum . Primus apud Romanos aviaria instituit M. Laesius Strabo , equestris Ordinis , de quo ita is scribit Pi inius i. Io. SO. Ex eo cxpimus carcer anima lia coercere , quibus natura Caelum assignaverat. Uccelliera . Non levi admiratione dignum est , quod de Romanis aviariis legitur apud Varronem . Neque enim solum admodum illa erant ampla, ut plura altilium millia omnis generis capere possent, turdos, merulas, coturnices, anseres, turtures, paVOnes &c. , sed incredibili quotannis proventu heros ditabant; ut sepe accideret duplo majores redditus obtineri ex uno ornithone , seu Aviario , quam ex latissimis praediis. Excerpo pauca ex plurimis ex ipso Varrone de R. R. Expavonibus M.

Acis tui Lurco supra sexaginta millia nummum dicitur c ere. Idem iterum : Ex uuo Aviario ) quinque mi

sis scio venisse turdorum denariis tervis r ut faeUiuta millia ea pari viliae reddiderit ἱ eo suuo bis isutum,

SEARCH

MENU NAVIGATION