A. Corn. Celsi Medicinae libri octo ...

발행: 1810년

분량: 756페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

locus . Etenim in ea nihil fere reperitur, quod ex iis Codicibus, quos supra diXi, aut manu scriptis, aut editis petitum non sit. Quoniam vero e manuscriptis 'antiquissimus est Codex Medicetis Primus, illud curavi, ut quae in eo scripta sunt, pleraque, etiam si vitiosa essent, adnotarentur. Quid istuc, inquies ξ Scilicet ut perspica cior aliquis ex iis ipsis veram, si fieri possit, lectionem eliceret: quae causa fuit quamobrem eX aliis quoque Codicibus variantia eXcerperem. Porro singulos libros in capita capitumque sectiones divisi, ut Lindenio placuit,

lemmatibus tantum rejectis; eo quod Celsi loca ex ejus editione afferri solent, quae ubique fere usu recepta CSt, omnesque Bibliothecas Occupat. Atque ego eius editionis celebritati hoc quoque dedi, ut in quibus a nostra discrepat, singula describerem; ne ab ullo, qui postremam hanc habet, prior illa desideretur. Ceterum ii libri in Codice Mediceo Primo , cujus magna Utique auctoritas est, Una eadem que serie continenter sunt scripti:

eX quo colligi posse videtur, divisionem illam antiquam

non CSse . Ea certe, ut plerumque non sit inepta, a Veterum Scriptorum ingenio maxime abhorret, atque adeo ipsius Celsi, cujus ea non minima laus, quod res diverSas ac Suapte natura separatas singulari artificio conjunxerit. Itaque si quando ille caput nominat, Vox haec eo sensu fortasse accipienda est, quo illam Latini Scriptores HSurpant, ut res quasdam significent ab aliis distinctas , haud tamen ab iisdem prorsus sejunctas atque distractas. Hujusmodi sunt capita epistolae apud Tullium, Suetonium, aliOSque.

EX iis, quae hactenus dicta sunt, satis apparet, id

12쪽

VIunum mihi curae fuisse, ut Celsi teX tum quam emendatissimum darem; cum Auctor miro orationis nitore ipse per Se perspicuus nullo egeat commentario. Equidem non negaVerim quaedam esse vocabula artis propria, quae aliquid habeant obscuritatis; sed iis explicandis LeXicon Celsianum sussicere existimabitur, si tantum erit otii, praesertim valetudine tam infirma crebrisque adeo tentationibus veXata, ut quod dudum inchoatum est, possim

aliquando perficere. Vale.

13쪽

Ex iis quae praefatus sum ad priorem Celsi Editionem a me procuratam , atque ex Epistolis Caietani Cognotati et Io. Bapt. Morgagni Editioni illi et huic quoque

adjectis, intelligi potest, me tunc temporis adverSa Valetudine affectum fuisse. Haec causa fuit, ob quam Opus exeunte An. MDCCLXVI. edi coeptum , non nisi An. MDCCLXIX. ineunte absolutum fuerit. Id ViX eram consecutus, cum febricula quae me jamdiu male habebat, gravior facta est, aliaque huic incommoda accesserunt ; ut Lexici Celsiani perficiendi cogitatione, ac medici munere dimissis, quieti animi corporisque me tra

dere sim coactus. Hac vitae ratione aliquot annos Ser-

Vata, morbum depuli, viresque paulatim refeci, non ita tamen , ut tutum crediderim pristina studia statim suscipere. Sed res incidit , quae me pellexit ad ea redire. Nam Vir Clarissimus Ludovicus Blanconus mihi eXemplum dono misit duodecim epistolarum quas in Celsum scripsit, quaeque An. MDCCLXXX. editae sunt. Ex his cognovi in Vaticana Bibliotheca Celsi Codicem asservari, Mediceo illo qui omnium antiquissimus ferebatur , Vetustiorem . Is, cum ego alios septem illius Bibliothecae Codices cum libris editis contuli , fortasse ignorabatur: mihi certe ostensus non fuit. Igitur Cura-Vi, ut a perito aliquo et diligenti homine Codex ille describeretur , mihique exemplum mitteretur. Sed dissicile fuit hujusmodi hominem reperire : post longum tamen

14쪽

IIII

tempus ope spectati, mihique amicissimi viri repertus est. Is fuit Rinaldus Santolonus, unus ex Bibliothecae Custodibus , qui illius Codices iamdiu tractabat, perspectosque habebat. Codicem ille quam accuratissime se descripturum suscepit, si tempus ei daretur ad rem perficiendam necessarium: quippe cum multis aliis occupationibus distentus, non posset, nisi per intervalla quae ab his vacua haberet, rem eXsequi . factum igitur est, ut exemplum per partes mitteret: earum que primam An. MDCCLXXXXVI. ultimam quatuor post annoS a cepi : tempore litterarum studiis minime opportuno. Gravissimo enim bello exorto, res tum publicae, tum privatae tota Italia afflictae sunt. Τandem mihi licuit

animum operi manumque admovere , ac Celsum accuratius recensere, auxilio Codicis Vaticani, de quo paulo superius dixi, aliorumque librorum, quibus in adornanda priore Editione carueram. Atque in conteXtu quidem rationem hanc secutus sum : ubi Codex Mediceus, quem Primum, et Vaticanus, quem Octavum nomino, atque Εditio Lindeniana consentiunt, eam scripturam servavi, nisi si ratio repugnabat: ubi hi libri manifesto mendosi erant, aliorum librorum, sive scriptorum, sive editorum lectionem , quae recte se habebat, reposui : in locis quos, cum in libris omnibus corrupti essent, Lindenius, sive eX sua, sive ex aliorum conjectura restituit, ejus lectionem retinui. Ipse quoque nonnullaeX conjectura emendavi, aut quomodo emendari possint, exposui. Pauca quae eX margine in teXtum irrepserant,

sustuli; alia quae glossemata videri possint, uncis inclusi. Quas vero adnotationes in priore Editione textui

15쪽

subieci, cum alia detrahenda, alia adiicienda, multa

etiam essent mutanda , satius duXi eas reficere, quam interpolare ; Variantesque lectiones, unde Sumptae sint , indicare; modo sic: Caesarius legit 6 c. Lindenius legit o c. nonnumquam sic : Lindenius perperam legit 6 c. Quae sunt parvi momenti, sic : Alii legunt oc.

Vitam Cornelii Celsi a Rhodio scriptam, quae in

Lindeniana et posterioribus Editionibus omnibus habetur , omisi; quia erroribus referta est: quorum aliquos notavit Morgagnus Epist. I. Item Compendium omisi, quod duodecim suarum in Celsum epistolarum confecit Blanconus a fratribias Luchimans rogatus, et ab illis Vulgatum est Lugduni Batavorum An. MDCCLXXXVI. Una cum Celso ex mea recensione Patavii edito An. MDCCLXIX. Quaedam Eruditissimus ille Vir recte tradidit; sed invicem alia minus probanda. Et sane non multa sunt, quae de Celso pro certis haberi possint. Praenomen quidem Auli ei fuisse , non Aurelii, ut inplerisque libris legitur, extra omnem dubitationem eSt . Nam Hieronymus Rubeus, qui suas in hunc auctorem adnotationes An. MDCVIL absolverat, hoc earum ini

tium fecit : Vetus codex Vaticanus manuscriptus inscriptio

nem libri sexti sic habet: Auli Cornelii Celsi liber seXtus, ademque Medicinae primus. Quod Auli praenomen eo magis in Cornelio Celso placet, quod Aurelii Romanae familiae nomen fuit, Aulus autem Corneliae praenomen . Id ille eXLivio an quibusdam illustribus Corneliis probat; atque animad Vertit, pro nota A. quae in Fastis Consulari, ut in nummis Liciniae, Posthumiae, aliarumque Omanatum a miliarum , et Vitellii Imperatoris, Aulum

16쪽

significat indoctos aliquos librarios Aurelii nomen ipsis

magis notum scripsisse . In Codice Mediceo I. et Vaticano Vm. aut omittitur praenomen, aut est A. ut ex meis

adnotationibus apparet; et Vaticanus in fine libri quinti ita habet: AVLI CORNELI LIB. V. E L. Incipit Lib. VI. Feliciter . Ne Celsi quidem cognomen in gente Cornelia inusitatum fuisse, idem Rubeus ostendit: nam eX Fa

stis , An. Vrbis MDCCCLXVI. Consul fuit L. Juven

tius CelsUS. Romanum fuisse Celsum ex nobilissima gente Cor

nelia, idem Rubeus putat. Sed Romae Cornelii alii patricii , alii equestris, alii plebeii ordinis, alii libertini

generis fuerunt. Cornelium nostrum ingenuum fuisse, et liberaliter educatum, ex summo veri Studio, Summaque prudentia et aequitate conjici potest. Veri amorem , ut Morgagnus animadvertit, satis ostendit laudata

ab ipso lib. 8. cap. q. simpleκ teri erroris confessio; praecipueque in eo ministerio , quod utilitatis causa posteris traditur; ne qui postea decipiantur eadem ratione , qua quis ante deceptus esto prudentiam Vero et aequitatem cum illa lib. 7. cap. Iq. Terisimile est id a quoque praetermissum , quod ipse non cognoterat, a nullo id quod non viderat fictum , tum haec lib. 2. cap. Iq. oportet autem neque recentioregiiros in iis fraudare , quae Pel repererunt, Tel recte secuti sunt; et tamen ea quae apud antiquiores aliquos posita sunt, auctoribus suis reddere. Omitto, inquit, de eodem genere alia ad conformandos cum legentium, tum scribentium mores spectantia. Inter haec sunt illa, quae alibi dixit, Celsum initio cap. 18. lib. 6. posuisse. Romanum fuisse Celsum, Rubeus, ut modo. dixi, eXistimat; Morgagnus hoc am-

17쪽

plius : Etsi ex Romanis gentibus familiae plures ab Vrbe in Colonias migrarim : ego tamen nihil probibere , imo pleraque

conoenire, Tideo, ut Celsum nostrum Romae potius, quam alibi et natum esse et Pixisse, opiner. Sic autem loquor

propterea quia si alterum petas ut ipsius , aut aliorum idoneo testimonio confirmem , non facile possim . At Romanum , id est non eκterntim fuisse , non Plinii solum auctoritate, geminata M. Fabii testifcatione, ipsius compluribus locis ostendam , lib. q. cap. 7. nostri, inquit , anginam Vocant: apud Graecos nomen, prout species est; aut ubi lib. 8. cap. I. nostri scutula operta, δμοπλάτας Graeci nominant. Idemque confrinant quae initio . posuit cap. I 8. lib. 5. atque; ut alios alibi omittam; tres loci uno

in capite pariter I 8. lib. 7. Auctoritates Plinii, et Quintiliani inferius opportuniori loco afferam . Quaeritur etiam Medicusne Celsus fuerit, an non fuerit. Plinius qui multis annis post Celsum vixit, videlicet Tito Vespasiano imperante lib. 29. Hist. Νatur. cap. I.

secl. 8. ita scribit: Solam hanc , medicinam, artium Graec

rum nondum exercet Romana gratitas in tanto fructu . Pau

cissimi Quiritium attigere, et ipsi statim ad Graecos transfugae e immo tero auctoritas aliter quam Graece eam tractantibus , etiam apud imperitos expertesque linguae non est e et

lib. I. qui IndeX est Scriptorum , quorum testimonio in opere suo utitur, iis in libris, in quibus Celsum nominat, non inter Medaeos, sed inter Auctores eum ponit. Morgagnus tamen animadvertit, ne Iulium Bassum quidem , et Sextium Νigrum inter Medicos, sed inter Auctores ab eo fuisse positos : quos Clericus Hist. Medic. Palle a. lib. 3. cap. II. Asclepiadis asseclas fuisse Diosco-

18쪽

ridis testimonio docet. Sed Dioscorides tradit, in describendis plantis, animalibus, rebus metallicis ad medicinae

Usum pertinentibus, et in disputando de earum facultatum caUsis, Versatos esse. Qua in re Asclepiadem secuti identur ; qui, ut ait Plinius lib. 2 6. cap. 3. Sect. 7. medicinam ad causas redocando, totam conjecturae fecit; ideoque inter Auctores potius , quam inter Medicos ab eo positi sunt. Idem Plinius lib. 2 O. 2I. 23. 24. 25. BaSSum , et Nigrum graece scripsisse tradit ; ut ex iis Romanis fuisse videantur, qui ad Graecos transfugerint. Rubeus, Casau bonus, Lindenius, Morgagnus eXistimant, Medicinam Celsum eXercuisse: non enim inter discrepantes illustrium Medicorum sententias suam, nisi Medicum, potuisse interponere, qui non doctrina , sed usu et observatione eXcelleret; in eamque rem loca quaedam produci solent: Neque ignoro quosdam dicere, omne

auxilium necessarium esse increscentibus morbis, non cum jam per se finiuntur . suod non ita se habet. Potest enim morbus &c. lib. a. cap. I . Ego autem medicamentorum dari potiones, et alDum duci non nisi raro debere concedo; non ideo tamen id agendum , ut aegri tires condellantur, existimo ; quoniam ex imbecillitate summum periculum est. lib. 3. Cap. 3. Ego tum hoc puto tentandum , cum parum cibus se-

' mel , et post febrem datus prodest cap. II. ejusdem libri. Celsum proinde putant non ita eXercuisse medicinam, ut qui mercedis caus a solent, sed tamen ut in gravioribus casibus ab amicis, et ab egenis se pateretur adiri, et consuli. Mihi verisimile quoque videtur, nonnumquam ab aegro aliquo, siVe cognato, Sive amico roga

tum fuisse ut se inviseret, consilioque juvaret; vel etiam

19쪽

x III

ut de curatione iudicaret, quae ipsi a medicis adhibebatur : atque ita quae recte, quae minus bene cederent notando, de iis quae in aliorum libris legerat, judicium suum ferre potuisse. Quidam eam quoque medicinae

partem quae manu curat, .Celsum CXercuisse putant,

quod fieri non possit, ut tam difficilia ad describendum

non ante perfecerat, qui sic descripserit. Morgagno tamen eum Chirurgorum operibus attente interfuisse et credibilius videtur, et satis esse. Cum igitur ubi de hac parte

agit, ita loquatur: Ego sic restitutum esse neminem memini. lib. 7. cap. 7. Secl. 6. Neque audiendi sunt qui osse nudato diem tertium exspectant, ut tunc excidarito ante in fiammationem enim tutius omnia tractantur. lib. 8. cap. 2. In omni fisso ractode osse protinus antiquiores medici ad ferramenta tente-bant , quibus id exciderent. Sed multo melius est ante emplastra experiri, quae caltariae cauSa compsnuntur. cap. q.

ejusdem libri. Cum, inquam, in hac parte ita loquatur, similiter in illa quoque quae victu medetur, potuit

dicere: Neque ignoro quosdam dicere , omne auXilium neceSS rium esse increscentibus morbis, non cum jam per se finiuntur &c..Ego autem medicamentorum dari potiones, et aldum duci non nisi raro debere concedo &c. Ego tum hoc puto tentandum, cum &C. Quin etiam verisimile est, eadem ratione nonnumquam locutum esse in libris de Agricultura, et de Re Rhetorica ; neque tamen et Agricola , et Medicus, et Rhetor Celsus fuit . Est etiam inter Eruditos Viros quaestio de aetate, qua Celsus opus suum , quod Artes inscripsit, ediderit Quintilianus Orator. Instit. lib. 3. cap. I. haec tradit: Scripsit de eadem materia, rhetorica, non pauca Cornis cis ,

20쪽

res Gallione Celsus, et Laenas . Morgagnus Epistola I. in Celsum retulit haec Plinii verba eX lib. I . cap. 2. Gra cinus, qui alioqui Cornelium Celsum transcripsit; id est super

helvenaca, de qua ibi loquitur vite, Celsi ille judicium

descripsit. Epistola autem IV. ait Celsum scripsisse, ut tardissime , ante Claudii imperium : idque confirmat insigni illo elogio Corn. Taciti in Agricola: Pater Iulii,

Agricolae, Julius Graecinus senatorii ordinis, studio eloquentiae , sapientiaeque notus, iisque Dirtutibus iram Caii Caesaris meritus e namque Marcum Silanum accusare jussus, et quia

abnuerat, interfectus est. EX superius allato Quintiliani loco Morgagnus docet, qua aetate Celsus scripserit conjicere posse qui forte sciant, quo anno Gallio pater , sive is ad quem ab L. Seneca fratre liber missus est de Vita Leata, sive alius fuerit, sua de eloquentia praecepta emiserit. Id summa Cura persecutus Blanconus, ostendit, Patrem Gallionem eum fuisse, qui sibi in filium adoptavit fratrem natu majorem L. Senecae philosophi : illumque eloquentem et in rebus rhetoricis judicem Messalae Corvini magni oratoris temporibus, hujusque familiarem fuisse , ex eo M. Senecae loco

Suasoriae tertiae apparere: Memini nos ab auditione Nicetis ad Messalam tenisse. Nicetes suo impetu talde Graecis placuerat . Guaerebat a Gallione Messala, quid illi visus esset nicetesi GaIlio ait Plena Deo. suoties audierat aIiquem ex bis declamatoribus quos scholastici Caldos iocant, statim dicebat Plena Deo . Ipse Messala numquam aliter ab aud tione hominis ienientem interrogabat, quam ut diceret, numquid Plena Deo. Praeterea animadvertit Bianconus, Au-

SEARCH

MENU NAVIGATION