장음표시 사용
11쪽
tur; & iuxta Isaiae vaticinium, ponatur in pondere ludicium, Miustitia in mensura, sitque via due recta, ita ut nec stulti errent per eam . Is scriptionis meae scopus est. Cur vero' immortalitati am
cubrationes has dicandas Censuerim, Causas nemo puto qua ret a me . Obulae cunctis sunt. Quis enim nesciat, me Beatit. U.
post Deum omnia debere ' Slldem Sanctus BERNARDVS illud primo loco a Christi Vica
rio exposcit , ut haec deploret, ut haec emendet ; cui potiore iure hae vigiliae debebantur , quam
12쪽
Sanctitati V. quae ex quo Deo auctore Christianae Reipublica Clauum tenet, re pro sapientia sibi a Deo data , qua vere ut
Angelus Del fulget, *licissime
moderatur ; quo Zelo ignescat, ut idem sanctus optabat, aduerfisus impudentiam hanc , & ge
alo , uti Christi Vicarium dece- at, ubique perpetuo', sed maxime' sanctissima constitutione super reformatione Tribunalium Vrbis ardita , clarisiime, & summa cum laude patefecit Susic,
iat ergo, quae eius Clementia est,aoc non tam munUS , quam OpUS
13쪽
rima sua benedictione, qua maxime eget, munire non dedignotur . Et Deus Optimus Maximus Sanctitatem V. deuotissime incolumem Ecclesie suae sanctet
14쪽
HASTAEI EPISCOPIVERULANI DE IURIS PRU DENTI AE
METHODIS. Auctoris Consilium. Cap. Primum.
V S ΤITI A vocabulo latissimc sumpto Aristoteli idem est,
quod virtutum omnium aggregatum ; iustusque vir, qui vir. tutibus omnibus praeditus est: quare &iustitiam virtutem to iam, uniuersalem, legitimam appellauit. Praesis fore notione iustitia accepta est uniuersalis iustitiae pars, versaturq; in recte obeundis mune ribus, quae tum ad commutationes, contracturi S commercia ; cum ad distributiones bonorum communium , puta pecuniarum publicarum,
honorum, dignitatumq; Reipublicae spectant: atque hinc iuititia particularis, aequalitatisq;
15쪽
dicta est. Hanc in distributivam, & emendatiuam iterum partitus est ea lege, ut in distributiua medium, aequum, iustum, ad Geometricae proportionis regulas semper expendatur: in emendativa autem inaequalitas, iniuria, iniustitia omnis Arithmeticae proportionis auxilio eme detur, ει corrigatur . Haec summus Philosophus late Tth. 1. Cui Theologi omnes subscripserunt, &iure quidem . Pugnae, discordia querelae omnes inde oriuntur, cum huiuscemodi proportiones negligi, aut non obseruari putamus. Iudicise contra officium in hoc uno situm est, ut iuxta has proportiones singula decernat ,& emendet. Lex quslibet, consuetudo omnis, iudiciu quodcunq; eatenus iusta, squa, rationabilia sunt, quatenus his proportionibus fulciuntur ue his vici Lsm ex toto, vel ex parte omisit S, lege S, consuetudines, prscepta, decreta omnia in i usta, iniqua, a ratione aliena sunt. Demum ciuitatis instituatio, status, pax, felicitas tota omnium consessione ex his pendet, & derivatur. Quis ergo non miretur de his proportionibus quas iustitie fundamentum, legum, &iudiciorum omnium ani. mam, metrum iure dixeris mirum ubiq; extare silentium apud tur. Cons. ' Quis inquam iure non miretur, praeci arissimos hos viros in iure enucleando adeo egregiam nauasse operam, ut litteratos reliquos eruditione aequent, scriptoru
16쪽
multitudine cunctos superent; tamen praeclaram hanc de analogijs cognitionem, quae lucis plurimum .laboris minimu iuri uniuerso afferre potest, intactam reliquisse, vix a limine salutasse Θ hac praesertim tempestate, qua, quo plurima, praecipuaq; iudicum arbitrio relinquuntur, eo magis
carum praesidio eos egere, extra controuersiam est. Haec ergo mecum ipse reputanS, non abS refore putaui, si Aristotelis sententiam de harum utraq; explicare nec enim difficultatibus caret simulque exemplis ad praxim accommodatis illustrare, conare r. Si voti copos fuero,labor haud paenitendus crit; sin minus doctis viris stimulo sim ad meliora edenda. SIT RATIO, FROPORTIO, quid Analogia, seu proportionalitas Geometrica, Aritbmetica. 6ap. II. Nalogias tres agnoscunt Mathematici,Geometricam, Arithmeticam, Musicam. Ad rem nostra duae priores faciunt, quas ita declaro. Sumantur quatuor numeri ita inter se affecti, ut sicut se habet primus ad secundum, ita se habeat tertius ad quartum v 3. ut se habent i a. ad 6. ita se habeant 8. ad q. Haec proportio Geometrica est,
17쪽
in ea quatuor saltem rationes, seu proportiones obseruare licet. Prima sit , dum comparo primum numerum cum secudo: emergit enim ratio
dupla. Nam I a. bis continet 6. Secunda est, dum refero tertiu ad quartum, quia item ratio dupla consurgit: 8. enim bis continet q. Tertia, si comparo primum cum 3. nam resultat ratio sesquialtera; quia I a. semel cotinet 8. S adhuc medietatem eius. Quarta, si comparo secundu cum quarto , quae ratio quoque sesquialtera est. Hae rationes, seu proportiones spectantur inter numeros ipsos: quare Euclides 3. elem. ita rationem definiuit. Ratio, siue proportio est duarum magnitudinum eiusdem generis mutua quaedam secundu quantitatem habitudo; si vero non numerus adnumerum comparetur, sed ratio duorum numerorum, puta primi ad secudum, comparetur cum ratione aliorum duorum numerorum, puta terti j
ad quartum, aut alternatim, sintque hae rationes eiusdem generis, hoc est utraque sit, aut dupla, aut tripla, aut sesquialtera &c. Haec ratio duarum rationum dicitur Analogia . Cicero vertit proportionem, alij proportionalitatem. Haec est vera Analogia Geometrica . Diuiditur in continuam, S discretam: discreta quatuor minimum terminos habet, ut quam supra attuli. Continua constat ex tribus terminis;
sed medius vice duoru iungitur; quare actu treS
18쪽
terminos habet, virtute quatuor; exempli gratia, ut se habent 16. ad 8. ita 8. ad q. ecce 8. bis sumitur, & v trobiqu e est ratio dupla. Huius Analogiae insigniores proprietateS rece-set Philosophus lib. 3. Eth. de quibus inferius dicam opportuniore loco. Arithmetica Analogia longe aliter se habet, ut quae rationum similitudinem non considerat, sed tantum excessum numeri subsequentis super pret- cedentem ; quare non satis proprie Analogia appellatur . Sumantur tres numeri ita dispositi, ut
quantum numerus secundus excedit primu , tam tum tertius excedat secundum . Haec dicetur proportio Arithmetica; rectius appellaretur princessus, siue processio, aut gradatio: exempli gratia , sint numeri q. T. t o. numerus secundu S, id- est T. superat primum ternario : numerUS te tius, idest Io. superat secundum item ternario,
& ita posset in infinitum procedi. Sed ad propositum nostrum tres numeri satis sunt. Talis trium terminorum processio vocatur Analogia Arithmetica : quae quoque diuiditur in continuam, & discretam, ut de Geometrica dicebamus . Nunc quomodo proportiones hae tultitiae usui aptentur, consideremus.
19쪽
mseu multorum opimo. Op. III. VsTITIAM particulare, quam Aristoteles definiuit, esse vi tutem ad alterum in ijs, in quibus lucrum, & damnum comtingere potest, nostri sicuti Seriptores plerique omnes diuidunt in distributivam, S commutatiuam. Distributivae assignant pro materia bona publicavet. quae vela Republica distribuuntur in ciues, ut sunt dignitates, magistratus, pecuniae publicae, &si quid aliud tale est, vel a ciuibus cons runtur, seu distribuuntur in usum Reipublicae.
E contra commutatiuae materiam esse volunt bona hominum priuatorum, quae ciues intersec mutant, vendendo, emendo, & huiusmodi alia commercia exercendo. Ad haec distributivae iustitiae finem aiunt esse, ius suum unicuique reddere, non ex aequalitate, sed secundum proportionem Geometricam, idest pro meritis person, rum praemia, onera, & poenas assignando singulis . E contra iustitiae commutatiuae finem esse contendunt, veram aequalitate in omnibus, personarum ratione neglecta, seruare, ex. gra. Dum
ci ues in bonum publicum conserre debent ex boni s
20쪽
nis propriis portione aliquam, sintque ciues alii pauperes, alij diuites, non aequum esset, si pauperes tantundem contribuere tenerentur, quatum
diuites: quare proportione agendum hoc modo. Qui r o oo. possidet, cotribuit 3 o. ergo qui 3 oo. possidet, contribuat 13. Idem dicendum in distributionibus dignitatum, & praemiorum, & in poenis. Qui valet ra. habet praemium ut 8. ergo qui valet 6. habet praemium ut 4. Pariter qui furatus est I oo. vapulauit plagis qo. ergo qui furatus est 1 o. vapulabit plagis xo. At in commutationibus, personarum ratio nulla habenda est, sed solum, ut quan rum quisq; dedit, tantum reci- ,
Piat, ut vera aequalitas dati, ad acceptum semper seruetur. Tandem putant, proportionem Geometricam adeo esse propriam iustitiae distributi. uae, ut commutatiuae adaptari non possit: vic uersa proportionem Arithmeticam uni deseruire commutatiuar; quod ita probare nituntur. In iustitia distributiva quatuor minimum semper co- siderantur, duae personae scilicet,& due res: totidem terminos minimum semper continet proportio Geomotrica , nunquam Arithmetica ; ergo proportio Geometrica accommodata semper est iustitiae distributivae , nunquam Arithmetica; e conueris iustitia commutatiua non conside rat personas sed duas res tantum: ergo proportio Geometrica ei non deseruit, ergo deseruiet