Hieronymi Hastaei ex Ordin. Min. episcopi Verulani. De iurisprudentiae methodis siue de facili inuentione iusti, & aequi in vtroque foro vnius geometricae proportionis ope tam in iustitia distributiua, quam commutatiua Deque iniusti facillima emendat

발행: 1614년

분량: 73페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

s DE IURIS PRUDENTIAE

niet sola proportio Arithmetica. Singula haec Aristotelis testimonio confirmat. Is enim lib. 3. Eth. c. a. & q. discrimen statuens inter iustitiam distributivam,& eam, que in contractibus emedandis versatur, ait: I una iustitiae species est, quae in distributione consistit, aut ii

noris, aut pecuniarum, aut caeteraru rerum, quae

inter eos diuidi possitnt, qui in eadem ciuili δε- cietate versantur: J ecce inquiunt materiam iuis stitiae distributivae bona communia. Γ Alia verb, qui in commercijs hominum emendandis versatur: Jecce materiam iustitis commutatius bona priuatorum, & c. 3. ius distributivum est eorum,qus communia sunt. Quare nos inferre possumus; ergo ius commutatiuum est eorum , quae priuata sunt. Solam autem proportionem Geometricame5 petere iustitis distributius, Arithmeticam uni commutatiuq ex illis verbi S deducunt c. I. cum inquit Philosophus; est autem ius distributivum minimum in quatuor, &c. q. ius distributivum semper ea,quam dixi, proportione Geometrica constat: nota verbum semper) iustum autem, quod est in commercijs, non illa proportione, sed Arithmetica constat. Verba videntur omnino

elara a

Tandem finem iustiti distributive non esse eundem cum fine commutatius, hoc est aliam

22쪽

qualitatem respicere distributivam,& aliam co- mutatiuam, videtur ex Aristotele colligi c. q. iustum,quod in contractibus corrigendis versatur, est illud quidem aequale quodam, & iniuriae in quale, sed non eadem proportione. J Ecce ergo proportionem Geometricam aliam squalitatem qu rere,& parere, & aliam Arithmetica. Quare

cuni omnium confestione squalitas commutatiuae sit aequalitas vera, ut io. ad Io. 1 o. ad 2 ci

equalitas iustitis distributive non erit talis, sed ex proportione quadam solum. Idem probatur ex verbis subsequentibus in eodem capite. s nihil enim refert in commutatiua iustitia virum

vir bonus malum fraudauerit, an malus bonum; neque virum vir bonus, an malus adulterium

commi seri t , sed ad damni tantum differentiam respicit lex, & hominibus utitur tanquam squalibus. J at in iustitia distributiva semper personas spectamus, earumque rationem habemus; ergo alia. qualitas queritur in distributionibus , in qua personarum ratio attenditur, alia in commutationibus , in qua ad personas nihil respicit lex. Haec summatim est aliorum opinio, quam diligenter expendere aggredior.

23쪽

ro DE IURIS PRUDENTIAE

TCUNQUE qus dicta sunt

multorum auctoritati innitantur , & velitatis faciem prissis rant : Si rationem, si Aristotelem in consilium adhibeamus, non iniuria de eorum validita

/ te dubitari posse videbimus . Primo obseruo, Aristotelem nulli bi iustitiam diuidere in distributivam, &commutatiuam, sed solum in distributivam, & emendatiuam, seu correctivam. Ex professo hac de re agit lib. 1. Eth.

C. 2.&q. verba eius in calce c. a. hqc sunt. Iustitis una species est,quq in distributione, vel honoris , vel pecunii, vel aliarum rerum, qui inter eos diuidi possitnt, qui eiusdem Reipublici communione coniuncti sunt, versatur: altera quς in rebus contrahendis vim eme dandi habet J Grsce est δαε-α- Idem verbum habetur in initio capitis quarti . Febrianus ita vertit. Atque hsc distributiva una iuris species est; reliqua vero altero iuris est emendatiui. Quare Aristoteles non agnoscit nisi iustitiam id est distributi-uam, & δι--ο-ν siue idest emendativa, seu correctivam; commutatiuae nunquam meminit.

24쪽

nit. Quantum id obseruasse reserat, infra videbimu Sis Secundo,Haud videtur verum esse, quod ipsi a firmant, Analogiam Geometricam locum no habere nisi in iustitia distributiva, siue ubi de bonis publicis agitur, personarumque ratio habetur; ubi autem de bonis priuatorum tractatur, personarumque rationem Ommittimus, solam propor tionem Arithmeticam deseruire: pugnant enim cum Aristotele, qui lib. eod. c. s. disertis verbis docet commutationem iustam inter opus architecti,&opus sutoris haec dubio procul bona priuata sunt, non publica fieri non posse, nisi seruetur in ea vera Analogia quatuor terminorum,

idest Geometrica, quam hoc modo explicat. Vt se habet Architectus, puta 6. adsutorem, puta s. ecce rationem personarum. Ita se habet domus, puta q. ad calceos, puta a, ecce re S priuata S.

Vtrobique est ratio dupla; ergo si commutatis iuste fieri debet, qua architectus accipiat calceoS , pro domo, & seruetur aequalitas, necesse est accipere tot calceos, quot aequi ualeant domui, idest 4. calceos pro una domo: aliter est inaequalitas in iniustitia. Ecce ergo Analogiam Geometricam exactam in materia, seu bonis pri trato rum, quod illi negabant; locus is torsit multos, nemo tamen euasit, quin clarissime loquatur de

25쪽

materia priuata, aequalitate propria, & Analogia

Geometrica .

Nec est, quod aliquis dicat, raro ,& per accidens locum habere pos. Analogiam Geometricam in permutationibus ; id namque se perpetuum, S omnino necessarium docet idem Ariastoteles. Ciuitas inquit constat ex dissimilibus,

Sinaequalibus; ciues commutant inter se dissimilia, & inaequalia . Quis enim triticum aequo bonum commutet cum tritico aeque bono λ quis calceos cum calcei S calceos commutat sutor cum tritico agricolar; quare calcei equandi sunt cum tritico; id absque Analogia Geometrica fieri nequit, ergo Analogia Geometrica omnino , &semper in commutationibus necessaria est. Ide in confirmat Philosophus lib. s. Et h. c. I. in prisc.. in haec verba. In Omnibus amiciti js, quae sunt

dissimiles specie, comparatio rationum id est Analogia Geometrica amicitiam coseruat; quem, admodum hoc nota9 N in ciuili sutori pro calceis , pro dignitate fidest personarum habita rationeo commutatio fit, textori item,& reliquis.

Verba clarissima sunt omni ambage remota. Tertio, In vindicationibus, & poenis quas scriptores passim refer ut ad ius commutatiuum personarum rationem haberi oportere , docuit Aristoteles contra PythagoreoS c. s. eiusdem libri. Damnans enim retallationem, in qua sola il

26쪽

Ii iustum statuebant, inquit si magistratum quis

gerens percusserit, repercutiendus non est; Si autem magistratum gerentem quis percusserit;

non solum est percutiendus,sed supplicio insuper

afficienduS. J arto, Dum Analogiam Arithmcticam uni iustitiae commutatiuae addictam esse volunt, explicare quoque dcbebant, quis sit eiusdem Analogiae usus in commutationibus, v3 num Analogia Arithmetica deseruiat& ipsa inuentioni iusti, S aequi, an emendationi, & correctioni tantum errorum, qui in iustitia commutatiua contingere possunt. Si enim velint, Analogiam Arithmeticam vim quoque inuenti uam habere; declarandum cis erat, quo pacto id fieri possit: cum

haec Analogia, ut minimum semper requirat tres numero S; in commutationibu S autem duo termibni tantum locum habent; datum scilicet,&acceptum . Ad haec Analogiae Arithmeticae termini necessario sunt inaequales datum autem:& acc pium semper aequalia esse debent. Quare parum prodest nobis scire, aequalitatem in commutatio. nibus seruandam esse iuxta Analogiam Arithmoticam, si ignoremus, quomodo hanc aequalit tem per hanc Analogiam venari debeamuS . Si vero dicant, Analogiam Arithmeticam non inuentioni, sed emendatiosi, ubi scilicet aberr, tum est, in commutationibu sineseruire: neque i a su D

27쪽

sufficit: nam exponendum erat, qua ratione te

mini in squales huius Analogis emendare possint

inaequalitatem comerciorum, & ad aequalitatem reducere. Quomodo enim ex inaequalibus aequalia eliciemus e nam cum aberratum est a iusto, ut

data non sint aequalia acceptis, si scimus, quid erat iustum, non opus habemus illud iterum per Analogiam inuestigare sed satis est subducere ex maiori partem,quae excedit iustum, siue medium, di eam addere minori, & ita ad aequaIitatem Omnia redigere. Si vero tale medium, & iustum nobis ignotum est, nunquam per solam Analogiam Arithmeticam illud inueniemus . Quare hqCAnaIogia videtur inutilis.

Praeterea non QIum in commutationibus co tingit deflectere a iusto, sed errata multa, eaque grauiora admittuntur etiam in distributionibus, S contributionibus; quare ergo Aristoteles docuit viam emendandi errores in iustitiam commutatiuam non autem in distributivam , contributivam,& vindicatiuam

Quinto, squalitas istis duplex est; vera, & Analogica . Veram dat de horum sententia sola Analogia Arithmetica , Analogicam sola Geometrica. At nos probauimus, Analogiam Geometricam eque locum haberem distributionibus, ac in commutationibus: ergo etiam squalitas vera

que locum habet in iustitia distributiva, ac in

28쪽

eommutativa. Sed in iustitia distributiva squalitas semper per proportionem Geometricam elicitur , ergo proportio Geometrica elicit etiam aequalitatem veram , quod isti negabant. His, &alijs difficultatibus urgetur communis sententia. Pro veritate quid sentiendum sit, iam discutiamuS .

Et tractandorum conspectus. Op. V. USTITI A virtus est, qua ius

suum unicuique reddere con

stanter,& perpetuo volumuS: ergo viri iusti partes duae sunt; altera cognoscere, quid cuique debeatur; altera reapse constanter, & omni tempore praestare velle. Qui enim reddet ea, qui cuique debentur, si quantum reddendum sit, ignoret ' igitur si Analogiae, quas declarauimus, iustitiae deseruiunt 3 vel cognitioni, vel voluntati deserviant, necesse est. Voluntati quid conserre possunt, si nil nisi proportiones sunt j quid proportionibus voluntati opus est quare intollectui tantum famulantur . Quo pacto ὸ in certam, & facilem, ut ego puto, iusti, &aequi inuentionem nos deducendo . Quo enim alio

29쪽

is DE IURIS PRUDENTIAE

alio intellectus egere potestξ iusto autem, &l quo per intellectum agnito;quid reliquu est, nisi ut volunta S imperet,& exequatur Θ quomodo igitur hae Analogiae methodi, id est viae ad iustum in unaquaque re eruendum regiae sint, contemplan. est. Mέθοδος Graece idem est , quod Latine via. Vt enim in itineribus viae rectae recta no S ad locum,

ubi peruenire cupimus, ducunt: ita in disciplinis methodi certe, di faciliter perducunt nos in reruquaesitarum cognitionem . Haec natura methodiest: diuiditur in ordinem,& viam, seu methodum proprie dictam. Via inuenit, quia vim inserendi, idest, syllogisticam habet. Ordo inuenta tantum

disponit,& rite collocat ; ea tamen ratione, ut &ipsa dispositio coferat nostrae vel meliori, vel faciliori cognitioni. Omne tulit punctu, qui utrumq; assequitur; ut scilicet inueniat,& recte disponat. Quare tria mihi hoc loco ostendenda sunt. Primum est, Analogias nostras esse methodos priore tantummodo, id est vim syllogisticam, &illativam habere . Alteram , eas adeo egregie aptari posse ad iustitiam, ut earum tantum auxilio, quid sit tuitum, in unaquaque re inueniri possit, quaestionesque omnes de iustitia, & iure illarum ope dissolui queant . Tertium, nullas his esse vias certiores,& faciliores. His expeditis, de ordine, seu recta ratione disponendi, nonnulla tangam . A proportione Giometrica ordior.

30쪽

M AL O G I M GEOMETRI cci mere metbodus est. Op. VI. T A L O GIAM Geometricam esse methodum proprie dictam, docuit Aristoteles lib. I. Phys.

dum primam rerum materiam

non nisi per Analogiam scibile

esse pronunciauit: ipsum autem loqui de Analogia Geometrica, extra controuer sam est. Ex proportione enim ad materiam ar- tefactorum inueniri possemateriam primam na turalem, ostendit; eadem venatus est naturam

Rhetoricae per proportionem scilicet ad Dialecticam . Ideo in initio primi libri Rhetor. ait

altera parte proportione) respondet Dialecti cs. Alibi quoque non semel eadem Analogia, Vt methodo utimur, praesertim in libris de partibus animalium, & in libris Physicorum: quare de Aristotelis sententia non est dubitandum . Plato mirabiliora de eadem lib. 6. de legibus,& in Gorgia refert,& testatur. Asserit enim, eam esse verisiimam, atq; diuinam,& quae vix homini innotescat, soli prope Deo sit nota. Quantulacunq; tamen eius homini sit notitia , hac una Respublicas, domos, & omnes coetus contineri, D Deum

SEARCH

MENU NAVIGATION