장음표시 사용
31쪽
Deum ipsum hac usum esse in moliendo mundo; hominem quoq; ut ν hac Analogia constare dum partes animi ordinem inter se seruant, imperet ratio, pareant ira, & cupiditas, atque ita iustitia,& temperantia ,, id est virtutum concentus, S harmonia in homine existat. Haec Phylosophorum Coriphaei, a quibus Theologi omnes stant. Quin oculis ipsis Analogiae Geometricae ius methodica pene conspicitur ob proprietates insignes, quibus praedita est: sumantur ijdem nume- Ii,qui cap. a. accepti fuere.
INistis licet semper ita argumentari. Si vi I 2. se habent ad 6. ita 8. se habeant ad A. ergo pOD sumus semper inferre, ut se habet primus ad te tium idest ra. ad 8. eodem modo se habet secundus ad quartum. Nam ut primu S ad tertium rationem sesquialteram habet; quia Ιχ. continet 8. semel, & adhuc dimidiam eius, ita secundus ad quartum rationem etiam sesquialteram dicit: quia G. semel continet q. & insuper medietatem eius. Quare Analogia Geometrica vere vim methodicam habet, & in ea latet syllogismus quidam, ut infra clarius patebit. Haec est valde notabilis huius Analogiae proprietas, qua in omnibus rebus iustum, & aequum inueniri posse monstrabo. Alias etiam proprietates habet, quibus tu S
32쪽
ius inserendi inest. Duas apponit Aristoteles, quatuor alij addidere. De his alibi oportunius verba faciam. ANALOGIA GEOMETRICA institis aptatur, eluae ope, quid iustum si ine aquaq; re tam in luctitia distributiva,
CV. V II. Bicunque inueniuntur quatuor termini dispositi secundum rationem directam . id est, quorum primus ita se habeat ad secundum, ut tertius ad quartum ibi inuenitur Analogia Geometrica . Sed in actionibus iustitiae semper inueniuntur quatuor termini tales: ergo in actionibus tultitiae semper inuenitur Analogia
Maior propositio huius syllogismi ita proba
tur. Numeri dupliciter a nobis considerari possunt, rebus abiuncti. & mente sola concepti; &rebus ipsis iuncti, & applicati: hos numeros n meratos, illos numerantes, vel numerabiles v cant . Vt ut considerentur, regulae Logisticae, &illationes , quae locum habent in illis , habent etiam in istis. Si enim 8. ad q. rationem v cre d
33쪽
plam habent; cur non eandem habebunt octo domus ad quatuor domus, octo calcei ad quatuor calceos e unde cognoscimus, eas regulas valere in numeris a rebus seiuctis; nisi quia prima agnouimus, eas valere in rebus numeratis sed in numeris a rebus discretis Analogia Geometrica vim verὶ methodicaminiue inserendi, seu colligedi hahet,ergo eandem vim habebit applicata rebus, siue in rebus ipsis, Phylosophus id asseruit lib. s. Et h. c. 8. & experientia verum esse cernitur. Si enim haec Analogia aptatur rebus Physicis, puta materiae primae, animalium partibus,& id genus, ut Aristoteles, & ante eum Plato docuit: cur non idem eueniet in actionibus iustitiae ΘMinorem propositionem res ipsa declarat. Suis
matur Achilles , ut antecedens primo loco,&valeat i, Aiax ut consequenS secundo loco, & valeat 6. Semperenam persona nota collocatur primo loco, & persona de qua quaeritur secundo loco. Tertio loco statuatur antecedens secundum, ius Achillis quod sit 8. postremum locum occupabit ius Aiacis, sue secudum consequens, quod est . Hae quatuor res numeratae habent inter se rationem directam, non secus ac numeri ipsi, ergo in his quatuor rebus reperitur vera Analogia Geometrica . Idem dicendum est in alijs rebus iustitiae: quare Analogia Geometrica rebus iustitiae semper aptatur.
34쪽
Modo probo ,eandem Analogiam locum habere in i ultitia tam distributiva, quam commutatiua, quod, ut dixi, tantum non omneS negant atq.
eandem ubiq;& semper inuenire, quid sit iustum in qualibet re, & per eandem solui, & dissolui omnes, & quascunque quaestiones, & difficulta.
tes , quae circa ius contingere possunt. Vbicunque in quatuor rebus inuenitur ratio directa, inuenitur etiam ratio alterna, seu permutata: id est, licet inferre, sicut se habet primum ad tertium, ita se habet secundum ad quartum. Hic propositio omni difficultate caret ex praedictis. Sed in omnibus actionibus iustitiae ratio directa locum habet, ut mox probabo : ergo in omnibus actionibus iustitis locum habet etiam ratio alterinna, seu permutata Sed quq rere, & inuenire, quid sit iustum, aut aequum in qualibet re, nihil aliud est, quam querere, S inuenire hanc rationem alis ternam, siue permutatam, hoc est id, quod in femtur per eam; ergo Analogia Geometrica dans hac rationem alterna, docet etiam inuenire omne iustum S equum in qualibet re . Accurate hic exinpendamus, quia in his omnis difficultas , & tota viilitas pri sentis contemplationis sita est. Duo ergo Oportet, ut patefaciam. Primum in omni actione iustitis tam di liribuentis, quam commutantis locum semper habere rationem directam,& consequenter permutatam ue alterum, in hac
35쪽
permutata consistere omnem inuentionem iusti,& squi: hoc postremum priore loco demonstro. Accedat aliquis petens ex iustitia aliquid, puta Aiax labor u suorum prsmium petat quatuor, qua ratione inuenire possumus, Aiacem iure petere quatuor seu ius eius esse quatuor non plus, non minus sola proportione Geometrica, dum
permutata ratione utemur hoc modo.
In omni Analogia, ut supra dixi, latet syllogi iamus quidam. Omnis syllogismus ex duobus te minis notis infert tertium ignotum; id est ex duabus rebus praecognitis ducit in cognitionem tertiae 'rei incognitae: quae ergo sunt in Analogia nostra duae res praecognitar, quae notitiam pariunt tertiae ignotae Θ Respondeo. Prima res nota in Analogia est ratio primi termini cum tertio, puta Achillem, qui valet i a. ius habere, ut 8. Altera est ratio primi ad secundum, id est Achillis ad Aiacem: hanc praecognoscere debemus, nempe Aiacem collatum cum Achille valere dimidium eius, hoc est 6. Ex his duabus rebus notis, deducimus necessario tertiam,quam quaerebamuS,id- est quantum sit ius Aiacis, quod est quatuor non. plus non minus hoc modo. Achilles valet ra. Aiax valet s. ius Achillis est 3. ergo ius Aiacis est quatuor, ut enim se
habet persona ad personam, ita ius ad ius: sed persona Achillis habet rationem dupli ad perso
36쪽
nam Aiacis, ergo & ius Achillis erit duplum, respectit iuris Aiacis. Ecce rationem perpetuo inueniendi ius, quod quirimus, semper cons stere, ut dixit Aristoteles in hac permutatione, seu iugatione primi cum tertio, & secundi cum quarto. Quare si quis quςxat, quid est ius alicuius ' respondendum est: ius nihil aliud est, quam portio alicui debita, quae elicitur ex comparatione primi cum tertio, & secundi cum quarto; hocest, quicquid elicitur quarto loco in hac Analogia ex ratione alterna, ius iustum est: quicquid excedit talem numerum quarto loco illatum, vel deficit ab eo, iniustum est. Quid est quaerere iusὸ est quirere quartum numerum Analogis Geometricleadem ratione, qua in commutationibus fit 7. dant 8. i C. quid dabunt Nunc probo, in omni actione iustitiae habere locum hanc Analogiam, hac rationem directam,& permutatam , & consequenter per hanc Analogiam omne iustum inueniri. Quae ad iustitiam pertinent, ad quatuor capita reuocari posse videntur: sunt enim vel iuste facta, vel iniuste facta; si iniuste facta, opus habent emendatione . Ecce ergo primum iuris genus , emendationes , siue vindicationes; si sunt iuste facta, hoc dupliciter, vel enim respiciunt bonum commune , vel bonum priuatorum: si bona priuatorum, ecce commutationes,
37쪽
N commercia inter ciues, quod est secundum ius si bonum publicum adhuc dupliciter ; vel enim respiciunt bona publica distribuenda in ciues, ut sunt magistratus,dignitates, pecunil publicae' si quid aliud tale est: ecce distributiones; vel tandem respiciunt bona, quae in publicum
usum,&commodum sunt a ciuibus conferenda; ecce contributiones. Aliud genus communicationis bonorum non est reperire; quare si monstrauero, Analogiam Geometricam in his omnibus inuenire, quid sit iustum, &squum, &quid iniustum, & iniquum, patefactum quoque erit, quod secundo loco pollicitus sum; huius Analogiae praesidio cunctas de iustitia, & iure quaestiones, & difficultates dissolui, & absolui posse. Num ita sit experiamur, a distributionibus initium capienteS.
In distributionibus magistratuum, dignitatum, honorum, pecuniarum publicarum, S si quid aliud tale est, rationem personarum semper habendam esse, omnes consentiunt. Nisi n. pro suo qui'. merito praemio, & poena afficiatur; nisi aequalitas, qui nullm inter bonos, & improbos discrimen facit, reprobetur, & ablegetur, rixis,&seditionibus cuncta misceantur, necesse est. Igitur Analogia Geometrica utendum; at hancinueniendi iustum vim habere, iam ostendimus,
ergo haec Analogia dissoluit omnes difficultates
38쪽
eirea inuentionem iusti, & εqui in distributionu
Idem dicendum in contributionibus. Cum iustitia enim pugnat, ut tantundem pauper, ac diues contribuat; ergo pro magnitudine census, seu multitudine diuitiarum contributiones, Onera, seruitutes exigendae sunt, quod sola Analogia
Geometrica, ut omnes norunt,prestare potest. In commutationibus, & commercijs multi putant solam proportionem arithmeticam locum habere, nunquam Geometricam: at Oppositum omnino verum esse,censeo. Supra enim ex Aristotele docui, in omnibus commercijs adhibendam csse Analogiam Geometricam; quia haec sola rerum momenta exactissime perquirit . Agnito enim rerum vero valore, quod ulteriuS Opus nobis est Hoc autem ignorato, quid nobis prodest scire, veram aequalitatem seruandam esses' Agricola commutare vult triticu cum architecto pro domo. Vt squalitas seruetur,inuestigemus oportet, quantum valeat domu S, quantum valet triticum , Ut cognoscere possimus, quantum tritici dandum sit pro domo. Verum utriusque valorem
non patefacit Analogia Arithmetica , sed sola Geometrica, quae illud elicit, habita ratione personarum, temporis, loci, sed praecipue neces, itatis, siue indigentiae. Perquiret enim quantum die tim lucrari possit, tum agricola terram colen-Ε do,
39쪽
do, tum architectus qdificando; inde quot dies
consumpserit agricola terram arando, triticum serendo, metendo &c quot dies quoque consumpserit architectus in fabricando domum: quot sumptus fecerit in emenda, cedenda, & trasportanda materia: inde ex singulis colligendo inue. nit, quantum valeat domu S, quantum triticum,& ex hac Analogia reperit, quot modii tritici aequi ualeant domui. Ad haec qui Signorat, inmercedibus operum, quas ad iustitiam commutatiua pertinere aduersaria fatentur, habendam esse rationem personaru in lixa, piscator, non squantur in mercede Chirurgo, Medico, non miles duci:&ita in reliquis. Quare extra contio uersiam sit, incommutationibus priores partes Analogis Geometricae dadas esse. Cui usui sit proportio Arithmetica,dicam inseri u S. Haud aliter sentiendum in vindicationibus,&poenis. Non omnia delicta, & errata, quod stoici censebant, paria sunt: ergo neque poens pares esse debent. Pro mensura delicti inquiunt diuina oracula sit plagarum modus. Quare Analogia hic quoque utendum , personarumque ratio habenda, ut supra ex Aristotele probaui contra multos; contra quos sacra cocilia, sacri canones, ut omitta lege S ciuile S, quoq; clamat. In poenis quippe irrogandis aliter homines ex populo, aliter magistratus, longe aliter Prelatos afficiunt.
40쪽
Demum antiquos Iur. Cons nobiscum sensisse, euidenter apparet ex libris institutionum Iustiniani imperatoris. Cur enim Iustinianus uniuem sum legale negotium diuisit in personas, res,&actiones,& adlisc tria totam iurisprudentiam referri testatus est Θ Quid aliud amplectitur Analogia Geometrica, quam personas, res, & iura Quid aliud sunt actiones , quam iura, qui per 'nis in rebus competuntὸ nisi ita Iustinianum interpretemur, distinctio illa subiistere nequit, &puerilis est. Nonne enim &person ς. & iura, si ue actiones res sunt, & rei appellatione veniunt at si ad Analogiam eam aptemus, distinctio illa
magnam olet priscorum doctrinam, magnumque acumon. alia is testimonio caput hoc obsignare libet, qui c. a 8. Deum ita loquentem inducit. Ponam in pondere iudicium,&iustitiam in mensura. Quid mensurg, & staterae similitudine nisi Analostia nostra elegantissimὸ significatur ' Vtraq. enim pondus quq situm proportione Geometrica indicat reddit. Uerum omnia ligo clariora fient, si contra ea dubitationes quasdam addideri