Hieronymi Hastaei ex Ordin. Min. episcopi Verulani. De iurisprudentiae methodis siue de facili inuentione iusti, & aequi in vtroque foro vnius geometricae proportionis ope tam in iustitia distributiua, quam commutatiua Deque iniusti facillima emendat

발행: 1614년

분량: 73페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

sententum di*uυιαν. cap. VI IL' ONT R A nostram sententiam dubitare aliquis posset. Primo ex dictis probatur utiq. Anal giam Geometricam habere locum in cunctis speciebus iu-- ris; idest in contributionibus, distributionibus, commutationibus,& emendationibus: at non probatur, cunctas difficultates per eandem dissolui. Primo, quia hic Analogia

quatuor terminos requirit, duas personas, &duas res; at in iuris difficultatibus saepe contin- Rit, ut non sint tot personae, nec tot res, sed modo plures, modo pauciores: ergo in difficultatibus iuris qpE euenit, ut Analogi et Geometricat non sit locus. Maior proposito patet: minor probatur . Primo non raro accidit,ut res ad quam, siue in qua ius pretienditur, sit unica,diuisioni', mi-nsme capax ; ut Pontificatus, Regnum, Pritura, di id genus,qui uni tantum conferri possunt. In eadem tamen re modo unica persona, modo dus, modo decem, viginti,centum personi ius praete-dunt; & ex his qusdam nullum ius habent, quε-dam habent in totum, quaedam ex parte tantum.

Quomodo Analogia Geometrica , qui semper

42쪽

quatuor minimum terminos exigit, his casibus aptari poterit,in quibus persens modo sunt una, modo dus modo tres, modo plures Θ Quomodo eadem Analogia inueniet, huic nullum ius esse, isti plenum, illi ex parte tantum Secundo, Si vero res sit una, & diuisionis capax, quales sunt haereditateS, nummi, praedia, &huiusmodi, saepe contingit, ut eadem p rstendant modo unus, modo plures, & ex his quidam ex asse, quidam ex parte tantum, quidam pri tendunt quidem, sed reuera nihil iuris in ea habent. Quo pacto eadem Analogia docere poterit, huic nullum ius competere, illi competere ex asse, isti ex dodrante, aut triente, Caeterisquὸ partibus innumerabilibus :Tertio, E contra interdum idem homo duas, seu plures res petit. Qui Analogia duarum personarum, ac duarum rerum locum habere poterit, ubi persona unica est, & res modo du ar, modo decem , modo centum

Secunda dubitatio. Quaestiones aliae sunt facti, aliae iuris; ex his quaedam ordinem iudici, rium, quaedam negotium particulare, quod meritum vocant, respiciunt. Poteruntne enodari per Analogiam Geometricam sque hq, ac illis Tertia dubitatio. Ex facto quidem ius oritur; verum ad facti validitatem, ad euitandas contrahentium fraudes,multa principes sanxerunt,mul

43쪽

3o DE IURIS PRUDENTIAE

ta populorum tacitu Sconsensu S,seu recepta consuetudo in mores induxit. Solane Analogia his omnibus faciet satis Quarta dubitatio A A tacitis, vel ambiguis conuentionibus, quae rei acquisitionena, possessionem, & recuperationem concernunt, lites omnes

ortum trahunt. Horum desectui supplere ne poterit sola Analogia λQuinta dubitatio. Dum tot tribuimus Analogiae Geometricae; nullusne locus supererit Analogiae Arithmeticς, quod Aristoteles voluit; nullusne harmonicae, quod multi putant: nullusne reliquis analogiarum speciebus, si quae sunt Sexta dubitatio . Ius ciuile quandoque diso

nat a iure canonico, a municipali, a consuetudine recepta: quandoque a se ipso, puta ius vetus a iure nouor iura, & leges,quae uni Reipublics aptantur, alij Reipublics non congruunt. Conciliabitne has lites, tolletne hqc dissidia una Analogia ξSeptima dubitatio. Priscos Iur. Cons. dum iurisprudentiam ad tria capita redegerunt, ad personas, res, &actiones, analogiarum usum agnouisse, certum est: ergo S eos sequuti Iustinianus,& reliqui imperatores ad Analogiarum amussim responsa ediderunt, leges condiderunt. Quid ergo opus est, iterum sapientum responsa, principusanctiones ad calculum reuocare ξ si obscure t Ses

44쪽

ges sunt, habemus passim viros eruditissimos, qui eas interpretentur; si qua ex parte leges emendatione egent, quod interdum a recto prisci illi vers religionis ignari deflexerint: a Summis Pontificibus, aecumenicis Concilijs, sacris Canonibus egregie id praestitu in est. Qilid Analogijs amplius egemuS'

Cap. IX. T obiecta haec diluantur, Analogiarumque usus clarius p teat, quaedam mihi sumo, quae nemo, puto, negabit. Primumst. Analogia Geometrica methodus appellatur, quia in ea, ut dixi, syllogismus quidam semper latet. Huius syllogismi maius extremum est ius , quod quiritur, minus extremum persona , cuius ius quiritur 3 medium alia persona, qui ut notior assumitur. Quare talis ratio sormatur. Vt se habet persona ad personam, puta Achilles ad Aiacem ; ita ius ad ius. Sed Achilles collatus Aiaci habet rationem dupli; ergo etiam ius Achillis erit dupluad ius Aiacis; sed ius Achillis est S. ergo ius Aiacis erit quatuor. Secundo latere nos non debet medium huius

45쪽

syllogismi, siue ra tionem med ij, ad minus extremum,sumi a nobis posse multipliciter tunc ratione quantitatis, tunc ratione dignitatis. Nam sicut hic assumpsimus medium personam Achillis,quq maioris meriti est, quam Aiax; ita assumere poteramus aliam personam minoris ordinis, &meriti, & idem ius Aiacis inuentum fuisset, hoc

modo.

Vt se habet Titius, puta 3. ad Aiacem, puta s. quae est ratio subdupla, ita ius Titij, ad ius Aiacis, sed ius Titij est a. ergo ius Aiacis erit quatuor,ecce idem ius illatum ex Analogia, quae medium habet rationem inaequalitatis minori S cum-

maiore extremo,

Haud secus assumi potest pro medio persona aequalis subsellij, ut si dicamus. ut se habet persona Alexandri, puta I 2. ad Cqsarem, qui etiam valet I a. ita ius Alexandri adius Cisaris Sed ius Alexandri est 8. Ergo ius quoquE Caesaris erit 8.

Idem dicendum est in contributionibu S, commutationibus, & poenis, ut colligere idem ius liceat, tam a medio in squali maiore, seu minore, quod omnes concedunt: quam ab aequali, quod multi negare videntur. Cur enim non liceat ita ratiocinari Crassus possidet rooo. & contribuit Ioo. Lucul-

46쪽

Lucullus quoque possidet ηooo. Cur ergo Ntiam Lucullus non contribuet Ioo Seius furatus est io oo. vapulauit plagis qs. Titius etiam iuratus Io oo. est, quare pariter non vapulabit plagis qo. caeteris tamen paribus Quia certum est in poenis rationem personarum

habendam esse; plagis subiicitur seruus ignobilis , non ita vir nobilis, illustris. Ratione ergo quantitatis fas nobis est, argumentari aeqvh ab aequali,ac a maiore,& minore, & semper idem ius colligitur . Quare, quod vulgo dicitur, in sola iustitia commutativa attendi, & colligi vera aequalitatem, interpretatione molliendum est. Tertio . Ratione quoquEdignitatis, seu prinstantiae variatur medium in Analogiis ; quia non in omnibus ciuitatibus eadem dignitas attendutur : Nam in optima Republica sola virtus inspicitur, ideo in ea distributiones omnes fiunt habita ratione virtutis; quo quis maiore virtute praeditus est, eo alijs antefertur. Non ita in caeteris

Rebus pub. quae a perfectione deficiunt. Nam in quibusdam attenditur nobilitas, in nonnullis diuitiae, alibi libertas, alicubi sola successio, siue sanguinis propagatio: quare in his dignos honoribus homines facit non virtus praecipue, sed id

quod in unaquaque pracipuum habetur. Vbi veto libertas antefertur, ut in Rebus publicis popularibus, aequalitas maxime seruatur. F Quar.

47쪽

. Quarto. Ex his efficitur necessarib, ut leges eaedem cunctis Rebus publicis seruire nequeant ob finium scilicet,& dignitatis differentiam. Leges enim, quas vera Analogia formauit in optima Republica habita ratione virtutis, non aptantur, ubi nobilibus tantum, aut diuitibus, aut cunctis indiscriminatim magistratus, dignitρtes, & prinmia conferuntur. Respublica v .g. Romanorum virtutem bellicam sectabatur, huic fini exproportione leges suas attemperauit: militibus potiora detulit, hos, quibus magis egebat, cuncti S antistare voluit; quod & Turcar modb faciunt. ex quo Iulius Caesar Rempublicam militum auxilio inuasit, militibus multa deserre, vellet, nollet,Opus erat. Haud secus facere cogebatur Octavianus, ut imperium adhuc nutans firmaret. Hae leges qui aptari possunt Politicis Christianis, quae optimae Respublicae esse debent; quibus pax, chari. ta S, virtuS Omni S vera, & praecipua dignitas estὸ Iis fundamentis iactis aci solutionem obiecto

rum accedo.

Ad primam dubitationem concedo sepe contingere, ut eandem rem diuisionis incapacem modo persona una petat, modo duae, modo plures; & ex his uni, vel pluribus nullum ius competat; alijs ex parte tantum; alij vel alijS ex toto: non tamen hinc sequitur, Analogiam quatuor terminorum singulis his casibus aptari non posse . Nam ubi

48쪽

personae plures sunt,quot sunt persenae, tot An, logiae construendae sunt; si persona unica ius praetendit, unicam Analogiam construere sufficit. Exemplum. Quotiescunque persona una ius petit, ea vel nullum ius habet, vel habet ius plenum, vel habet ius ex parte tantum. Si nullum ius habet, id ex Analogia illico cognoscimus; quia haec persona nullam rationem habebit cum medio termino

hoc modo.

Vt se habet Achilles ad Thersitem,ita ius Achillis ad ius Thersitis: Sed valor Achillis est xx. & valor Thersitis ni

Ergo, & ius Achillis est 8. Thersitis nihil.

Quare Thersites omnino excludendus. Si vero persona habet plenum ius, id Analogia, vel ab aequali, vel ab inaequali maior vel minore ita patefaciet. Vt se habet Alexander ad Carolum Magnum, ita ius Alexandri ad ius Caroli. Sed valor Alexandri est aequalis valori Caroli. Ergo & ius Alexandri aequalis erit iuri Caroli. Idem dicas, si argumetum sumatur a persona maioris, vel minoris meriti: immo etiam si Analogia sumatur ab oppositis, quia sicut propositum in proposito, ita oppositum in opposito.

Si vero persone fuerint dus, aut plures duabus, F a de

49쪽

de singulis construendae sunt Analogiae; & eae indicabunt semper,cui nihil iuris competat, cui co-Petat,&quantum. Dignior. n. in his semper prς- ferri debet. Si vero res petita diuisonem recipit, ut hi reditates, pridia nummi, & similia: Analogias pariter tot construere opus est, quot sunt person laus prstendentes. Ratio autem petendi erit tit Ius, puta filiatio, haeredis institutio, donatio, eminptio, in laudatio, & id genus, atque ita pro rati

ne , vel totali, vel ex parte tituli elicietur ius cuiuscunque. Sicut enim virtutes in optima Repu-hlica sunt rationes praemiorum, ita in commutatiua tituli sunt rationes iuri S, quod cuique com petit. Per hac patet solutio ad primam, & secundam probationem minoris propositionis primae dubitationiS. Ad tertium, cum idem homo plures res petit, dicendum, Analogias quoque plures formandas esse, tum ut patefiat ratio meritorum eius, siue tituli ad singulas res, quas petit: tum, Ut innotC-scat, an alijs ius competat ad eandem rem; & promeritis, seu titulo concludendum erit, an er ius Competat, nec ne,& si competat, an in totum, an ex parte, habita etiam ratione boni communis.

Ad secundam dubitationem respondeo, Ana Iogias nostras quaestionibus facti non deseruire, sed iuris latum, siue ius queratur circa Ordinem,

. in seu

50쪽

seu telam iudiciariam, siue circa meritum,aut negotium principale. Vbicunquὸ enim iustitia, vel iniustitia locum habere potest,locum quoquε

habent Analogis. At tam circa meritum, quam circa ordinem iustitia, & iniustitia contingere solet. Vt si actori plus tribuatur, quam reo, vel e cotra. Ergo Analogiae etiam quaestionibus ordinis an

cillantur.

Ad tertiam Analogis examinant numquq a principibus , aut populis, seu consuetudine sancita sunt,& in mores recepta, iusta sint, nec ne. Ideo consuetudines quidam dicuntur rationabiles, quia participant rationibus, quibus constat Analogia; quεdam irrationabiles, & abusus, quia repugnat his rationibus: idem dicatur de legi. bus, Splebiscitis : si enim Analogijsco sentiunt, iustae sunt, sin minus ciniustae; si omnino, & in to tum recedui; omnino, & in totum sunt iniustae, si ex parte tantum discordant, ex parte quoque imiust sunt. Ad quartam, que certum est, Analogias empendere tacitas, & ambiguaS conuentiones, Squantum iuris contineant, explicare, tam in a

quisitionibus,quam possessionibus, & recuperationibu S. Ad quintam, Analogiam arithmeticam non reiicimus, quin amplectimur. Sed long E diuersa conditione, & ratione ab alijs . Harm icamon

SEARCH

MENU NAVIGATION