Hieronymi Hastaei ex Ordin. Min. episcopi Verulani. De iurisprudentiae methodis siue de facili inuentione iusti, & aequi in vtroque foro vnius geometricae proportionis ope tam in iustitia distributiua, quam commutatiua Deque iniusti facillima emendat

발행: 1614년

분량: 73페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

8 DE IURIS PRUDENTIAE

in commutationibus, in qua personae non attenduntur. Ergo in distributionibus locum semper habet proportio Geometrica, nunquam Arithmetica ; Ergo Arithmetica locum habebit in commutationibus. Huius syllogismi minor proposi-- tio primum neganda est, quoad secunda partem; quia in inueniendo vero valore quarumcunquε

rerum commutandarum, personarum ratio necessario semper habetur. Secundo respondendum est, tam in distributionibus, quam in commutationibus contingere errores . Ergo in utrisque Proportioni Arithmeticae locus est. i Ad auctoritates responso plana est; quia quae Aristoteles asseruit de iustitia emendativa, ipsi

perperam interpretantur de commutativa. COmmerciorum, siue contractuum nomine non tantum bona priuatorum coplectitur Philosophus, sed ut diximus res quascunque sue publicas, siue priuatas. Quare dum disti ibutivae assignat magistratus, dignitates, pecunias, & si quid ta-la : haec quidem exprimit, ut notiora, & frequentiora, non ut reliqua excludat; Quicquid enim subijcitur iuri emendativo, subijcitur etiam iuri, quod sibi ex altera parte respondet, quod distributivum appellatur, ad quod contributiones,

S commutationes referre debemus.

At dicunt negat Philosophus, ius commemciorum uti Analogia Geometrica. Respondeo ius

62쪽

commerciorum vel respicit inuentionem iussi , vel emendationem errorum. Priore modo hoc iugeget proportione Geometrica, ut docuit Α-rist. c. I . lib. s. Et h. posteriore modo non eget proportione Geometrica, sed tantum Arithmetica. Demum obij ciunt verba Phylosophi c. q. lib. s. Eth. s Iustum, quod in contractibus corrigendis versatur, est illud quidem aequale quoddam, &iniuria inaequale, sed non eadem proportione. Nihil enim resert in iustitia commutativa, ut isti exponunt virum vir bonus malum fraudauerit,

an malus bonum; neque virum vir bonuS,an ma-

Ius adulterium comiserit; Sed ad damni tantum differentiam respicit lex, & hominibus utitur ta- quam squalibus J haec ille . Ex quibus verbis pu-ἐant,deduci duo contra nos. Alterum, tu S comis mutatiuum esse quidem aequale quoddam, sed n5 idem cu distributivo, hoc est aliam aequalitatem inquiri in commutationibus, aliam in distributionibus. Alterum,in commutationibus, & vindicationibus personarum rationem nullam habendam esse . Atreuera in utroque falluntur. Nam emendatio restituit illud idem ius, quod imuentum erat per Analogiam Geometricam, & nisi erratum fuisset, emendatione Opus non erat: quare idem est ius,dum recte tribuitur unicuiq; quod suum est, & dum emendantur errores adininisti contra iustitiam . Quare Aristoteles non

63쪽

3o DE IURIS PRUDENTIAE

negat ius, quod per emendationem restituenda est,esse idem cum distributivo, sed solum inquit,

tale ius emendatiuum non constare eadem proportione r ut sensus sit, alia proportione inueniritale ius, alia restitui,ubi ab eo recessum est. Hanc interpretationem confirmant verba immediath subsequentia. Nihil enim refert,&c quasi dicat. Dum iniustitias emendare volumus, formamus que Analogiam Arithmeticam ; in tali operati ne nullam personarum rationem habemus. Sumimus enim solum tres terminos, siue numeros, rem datam, rem acceptam, & verum valorem rei datae. His solis peragitur tota emendatio nuuIum horum est persona: quare sine personis, sine ulla personarum ratione absoluitur omnis emen

datio per solam Analogiam Arithmeticam: Ideo iudex, siue lex, ut inquit Aristoteles, ad damni tantum differentiam respicit, id est ad excessum tertii termini siue numeri super medior hominibusque utitur tanquam aequalibus: quia dum sormamus Analogiam Arithmeticam, non ponimus discrimen inter personam, & personam,sed sumumus personas omnes uti aequales, & ita distribui

mus terminos.

Τitius habet domum, quae valet 8. Seius, qui vult emere domum, habet coronatos 8. Ergo Titius, & Seius aequales sunt respectu huius Anal giae Arithmeticae. Hic est sensus verborum Aristo.

64쪽

stotelis. At in indagando vero rerum valore, puta hominis interfecti , brachij praecili, & similium, utique iudex personarum rationem attenatissime circumspicere, dc pensare debet: quare aliter plectit, qui percussit hominem magistratum gerentem, aliter qui percussit hominem ex infima plebe. Nisi ita interpretemur, summum Philosophum a contradictione vendicare In reclara, & perspicua minime possumus, qui aperte in commutationibus, & poenis Analogiam Geometricam , & personarum rationem necessariam esse, docuit. δ

65쪽

IVSTUM MELIORE UIA, quam Analogiis indagari possis, , δε δειil,

iussi inuentione. 6ap. XI LMNIS ars, omnis disciplina, cuius finis est non cognitio tan tum, sed opus aliquid, siue ope,

ratio, non solum docet, qua ratione opus rite edi, & effici possit ; sed & quonam pacto idem opus, seu operatio facillime, &quam expeditissimε fieri queat. Ars Medicanedum curare, sed cito, tuto, & iucunde curare docet: Logica, & Rhetorica non solum de i uentione medij Syllogistici, & Enthymematum agunt,sed circa facilem inuentionem, Oratoriam haec , Dialecticam illa maxime versantur. An idem in iustitia praestari possit, ut non tantum iustum inuenire, sed & quam facillim E, Sexpeditissime inuenire possimus, considerare expedita Dicet enim aliquis. Via melior est, quae ce tior, faci lior, breuior. Singula haec habet Analogia . Certitudo enim eius, si illationem spectemus, Mathematicis disciplinis par est: Materia autem sensui ut plurimum, & experientiae quo-

66쪽

tidianae subijcitur, ergo Analogia certissima

Viae faciles sunt, quae cum aliis non eommiscentur sed recto tramite ad terminum ducunt. Ana logia haud alijs methodis complicatur, recta dirigit, ductu non interrupto , nec interpella-

Analogia duabus ad summu rationibus eget; has reperire non videtur difficile. Medium enim Geometricum est vel aequale, vel inaequale. Si aequale,eit unicum in unoquoquὸ genere: si inaequale habet tot membra, ut vix fieri possit, quin aliquod eorum nobis ultro obuiam fiat, cuius nius ope caetera cuncta in eo genere indicantur . Ergo via Analogica ubique certa, facilis breuis . . . E'contra ita alius dissereret. Iuris. Cons st-pe Argumenta sumunt a definitionibus, a generibus , differentijs, speciebus, proprietatibus; a singulis quoque causarum generibus ; sed &a consequentibus, ab oppositis, a loco, a tempore, a maiore, a minore,a pari, a si milibus, &dissimili bus,a coniugatis,& reliquis locis, quos Topicos vocant. Ergo si Iuris. Cons. nil nisi iustum quae . runt; his quoque locis iustum inquirunt, & veis nantur . Ergo omnes hi loci sunt methodi, seu vigad iustum, S aequum eruendum, &inuenie dum. Ergo non solς Analogiae sunt methodi iurispru

dentiae, ut ego asserui. . v a

67쪽

34 DE IURIS PRUDENTIAE

Adhqc, omnes rationes eductae a locis topicis habent eandem vim illativam,sue syllogisticam, quam habent Analogiae; quia formae syllogi Zandi teque communes sunt Analogijs, ac caeteris syllogismis ex Topicis petitis. Ergo hq rationes s que ceris sunt, ac Analogis, sed & aeque breues sunt, & faciles, quia di istae non egent nisi unicci medio. Demum Aristoteles in lib. Rhetoricorum, de Topicorum late de inuentione iusti agit, locosq*S ideas quamplures huic tantum inuentioni se utentes longo sermone docet. Si duae Analogiae sufficiunt, eaeque breuissimae, & certissimae quid opus erat in Rhetorica, & Topicis lectorem to vlocis, S sormis frustra morariὸ iQusmo haec quoad certitudine ita dirimitur. Vnum medium, quod Analogia Geometrica no- his exhibet,est iuri, quod quaeritur, necessario annexum; ergo unicum hoc medium certitudinem parit. Nam si argumentemur a simili, quod hae Analogia destitutum sit, ut plerique faci sit, argu mentum est admodum fallax, & incertum; quia maior semper in unaquaque re est dissimilitudo, quam similitudo. Si utamur tantum auctoritat, te; ea quidem, si diurna est, certissimam fidem gignit, non autem scientiam, quia auctoritas meis thodus non est; Ilicet ei ut plurimum Analogia subsit. Si vero auctoritas humana est, tota Ana'

logiae

68쪽

logiae innititur, aut nihil valet, ut dixi. Si ab aliis demum locis Topicis syllogismi sumantur, qui

Analogia careant, quaestionibus tantum facti deseruiunt, non iuri S, quod noS quaerimus: exempli gratia. Cum dubitatur ; an quis furatus fuerit, adulterium commiserit, hominem interfecerit,

argumenta sumimus a definitione, a different ijs, a proprietatibus, a loco,a tempore,& huiusmodi rquibus an furtum, adulterium, homicidium admissum sit colligitur; quae ad factum, non ad ius spectant. Qt re solae Analogiae ius nobis certato exhibent. Et lisc est solutio prioris rationis. Ad secundum fateor, vim syllogisticam ines.se omnibus syllogismis a locis Topicis erutis 3 citerum nec forma syllogistica omnibus eadem, ut patet ex figuris syllogizandi, complicationibusque medij . nec si eadem cunctis ex aequo ines, set, id nobis officeret, cum non ius, sed tactum illi probent. Ad tertium dico, oratorem non circa ius tantum occupari, sed maxime circa factum; quare omnes illi loci explicandi fuerunt ab Aristotele. Formae verb non sunt methodi, sed propositi neS, quas vocant maiores, qua S paratas habere plurimum confert, quia eis subnectem do casum, de quo agitur,illico ius conspicitur. Quia & i fae formi per Analogiam inuet et sunt,&sine Analogia recte percipi a nobis non possunt. Quare

69쪽

analogijs solis iuris cognitionem omnio debe

Quod autem ad facilem iusti inuentionem a tinet, certum quoque est; si selectas, paratasquEhabuerimus, & nos formas, seu propositiones in iure, quales selegit Ari stoteles in Topicis, & in Iib. Rhetoricorum de bono, de maiori, & minori bono,& id genus ; longe faciliorem nobis futuram iuris inuentionem, quotiescunquὸ ea opus habuerimus,ut in singulis artibus euenit: Quod autem ad Analogiam Arithmeticam pertinet,

usu iam receptum est, ut non integram conficiamus, sed minorem tantum numerum conferamus

cum medio; quia subducedo habemus excessum med ij, qui additus primo eum medio aequat. Haec de methodo proprie dicta, quoad inuentionem satis sint. Verum, quia dispositio,& ordo plurimum confert, quin omnium maxime necessarius est ad facilem inuentionem, de eo quoque nonnulla addam. DE

70쪽

DE *ETHODO IMPROPRIE

Dicta , siue de ordine, quo iuruprudentia

tradenda sit. Op. XIII. RD IN IS species tre S esse,

putauit Galenus, Compositiuum, Resolutivum, &Definitivum. Recentio. res definitiuum reiecere compositiuum , & resolutivum tantum amplexati sunt: illum scient ijs, hunc disciplinis operatricibus accommodatum esse contendunt. Ego vel unicum ordinem sufficere, credo, compositiuum scilicet; eumque aequὸ

artibus, & disciplinis operatricibus, ac habitibus speculatiuis deseruire, ratio, & Aristotelis auctoritas mihi persuasere. Vbique Aristoteles Clamat, ab uniuersalioribus, a communioribus ordiendum ; ubique a principijs, causis, & elementis cognitionem omnem pendere ; practicas disciplinas a speculati uis seiungi fine tantum, &ratione tractandi, quod scilicet in praeticis figura quadana,& pingui minerua agendum sit, quantum fini conseri, qui est opus, vel operatio: in speculatiuis exactissime cuncta perquirenda, rimanda,

SEARCH

MENU NAVIGATION