장음표시 사용
4쪽
QUIBUS ET DISCIPLINA HUIUS REGNI EDOCETUR 'ET DOGMATA IPSA BELIGIONIS PASSIM VINDICANTUR
6쪽
carum Objectum , necessarium non minus quam praestans ; est enim finis omnium, quae de personarum , alque rerum juribus dicta adhuc sunt a . Quotus enim quisque sine judiciis suo in ossicio et hominis, et civis continebitur 7 Multi quidem sunt codices; at quae in iis velut pharmacum in ossicinis delitescunt, aegro, et invito animo vix accipiunt improbi , armalum ma gis victorem formidantes , et propugnantem, quam Deum e coelo minitantem. Ergo recte monet Tullius i fas esse leges , quae cupiunt, ut jurct rct -
ain Institutionum liber quartus, et ultimus inscribitur de aetionibus , quo nomine etsi proprio veniat jus persequendi in judieio , quod sibi debetur, ibi tamen ea voco ipsum judicium Iustinianus intelligit, quod nonnisi ex aettono proposita exordium capit suum. Hinc triplex objectum nostrarum institutionum Ecclesiasticarum triplici Iustiniani iustitutiouum obiecto re p0udere nemo non idet.
7쪽
gantur. Prosecto dubitari non potest satius esse peritiam juris postulandi, et reddendi, quam puram Pu tam justi, atque injusti scientiam ; nec nisi veram esse philosophiam judicare , promere , et exercere justitiam subdit Plinius si , qui a vero longe non abire videtur ; nam judiciis lex exigitur sactis , et ex duabus propositionibus legitime pracmissis , quasi ex syllogismo tertia consertur , qua certa sententia omne s-nitur negotium , omnis causa terminatur. Nos igitur
dicturos de judiciis Ecclesiasticis quarto uolumine , quibus ad umbilicum , Deo savente , opus qualecumque a nobi S elucubratum perducere conamur , illud in duos libros partiri juvat, sicut et alia. Primus naturam , et sermam judiciorum comprehendet; eorumdem materiam alter exhibebit. AmplisSimum argumentum , quod digna laude commendatum videmus ab ipso jure civili ; etenim judiciorum Ecclesiasticorum modus , et forma in laicorum etiam forum abiit, ae veluti in commodatum commigravit, Fleuryo testanto α , et ipso Cujacio sic confitente 3 : totus ordo judiciorum, qui ubique gentium in orbe Christiano obseruatur , hunc solum s judiciorum ordinem Pon
lj Lib. 1. eap. 10.2ὶ Inst. Iuris EecI. P. III. cap. 6. 3ὶ Praef. ad lib. 4. Decret.
8쪽
, DE ECCLESIAE JUDICIARIA POTEsTATE.
Potestas judiciaria uera , et Proρris talis dioinitus Ecclesiae concessa demonstratur, uindicaturque. Christus , qui omnium Dominus erat, quique a Patre omne judicium acceperat, Ecclesiam. ad instar Reipublicae a Republica distinctae instituit 1 . Dedi ergo et pol cstatem , quae imperium , jurisdictionem. comprchendit, et magistratus a . Iudietariam ergo
sal Imperium iuro romano est potestas armata , Sive ius coer- cendi, seu jus gladii in facinorosos , quod dicebatur merum χροtasse , quia Vehemens , Summum , excellens censebatur , proindeque per so jus gladii majestaticum est, nec nisi speciali lego magistratibus concessum. Iurisdictio ex eodem juro usi potestas jure magistratus seu ollicii competens causas cognoscendi, judicos dandi, ut sententiam exequendi sine coercitione. Verum haec, etsi modica , adjuncta fuit jurisdictioni, quac dicebatur imperium mistum , aliter nulla eSSet, inquit Paulus in L. mandata 5. de obpe. et potest. jud. deleg. Revera cui jurisdictio data est, ea quoque poncessa esse videntur , sino quibus jurisdictio explicari nequit, et hoc modo jurisdictio, et imperium merum juro romano distinguuntnr , sicut et Notio distinguitur ab illis : cadit enim in cos , qui causas cognoScunt, et instruunt, etsi jurisdictionem non habent, quales sunt judices pedanei. arbitri, compromissarii . auditores. Iurisdictio solet etiam distingui in imperium absolutum . quo summa intelligitur potestas principum loges serendi etc. L. S. F. de jurisd. et in imperium mixtum, quod mediam potestatem significat iurisdictione , et mero imperio compositam; ct tutores dat, ac restitutionem in integrum atque similia l. 1. et Glossa. cit. tit. demum in imperium simplex sei licet potestatem cognoscendi, ae lites desiniendi et causas. SabelJ. Sum m. S. IuriS-llin Confer t. s. eap. IV. ει V. et ιom. 2. e. IV. eι 36Τ.
9쪽
potestatem Ecclesiae concessam lateamur, oportet, nisi pugnantia secum admittere velimus. Re quidem vera Respublica concipi non potest magistratibus destituta , cura , et imperio carens atque jurisdictione ,
quibus leges omnibus societatibus necessariae observentur. Eccur enim leges propriae Ecclesiae , digni tates , ossicia , bonaque propria , de quibus decernere non licet saeculi judicibus, nisi ei potestas sit non sOlum decernere , quaeStiones oborta S Solvere , CRUSa S,
de quibus inter se litigant fideles, dirimere, sed etiam
cogere ad eorum , quae decreta sunt, adimpletionem, delinquentes non tantum arguere , Sed etiam plecte
dies. n. 3. In Ecclesia imperium, sive jus gladii. olsi non sit materiato , quia abhorret a sanguino , est tamen spirituale , tribus etiam gradibus distinctum ad instar juris non sacri juxta Doctores in cap. do osse. Ordinar. . et pradsertim ne isses tuet L. 1. deeret. Ad cujus primum pertinet potestas excommunicandi, qua oprimum potestati poena capitali plectendi in c. per venerabilem
14. Qui titii sunι legitimi, deinde degradandi potestati juxta Glossam in cap. quod Sedem . tum ultimo supplicio comparatur , ut ' notat In n. II l. in c. qualiter 2. . de aeeusationibus. Ad secundum potestas religandi, perpetuis careeribus subjiciundi , verberandi, etc. Ad tortium pertinet lacultas lenitur coercendi in corpore , in vincula eonjiciendi ad tempus , mulctam imponendi ete. Est in Ecclesia etiam jurisdictio , etsi Patres vocabulo auctoritatis , aut potestatis eam exprimere solebant, et primus, qui nomen jurisdictionis usurpavit, fortasse videtur suisse Greg. Mag. lib. 14. I p. 8. ad Bonisae. Diacon. Cpolit. nomino a jure civili desumto. Haec vero distinguitur ratione actuum, quibus exercetur, ut modi, quo aequiritur. Vidosis quast ad rem dicta sunt altero Vol. c. 5. et Aeqq. Adhaee est in Ecclesia Notis , quia ab eo , qui iurisdictionem ecclesiasticam habet, non raro mera notio committitur aut etiam nudum ministerium sine iurisdictione. Magistratus deniquo sunt in eadem Ecclesia: qui nempe juri dicundo ct assidua jurisdictione Servando praesunt, ut Cujacius delinivit ad til. 2. de orig. jur. nam Episeoptis in ea statuit Christus jurisdictione praeditos, quos
10쪽
re a Re quidem veta vi clavium regni, coelorum , et potestate ligandi, atque solvendi sibi a Christo con
cessa , Ecclesia exercuit per Episcopos successores Α-
postolorum si) jurisdictionem utique generalem, et
sine restrictione , ideo coactivam , et vera sorma judiciaria , non solum in foro inierno conscientiae , sed
etiam omnibus vinculis, quibus vel constringi, vel solvi homines requirit fidelium salus. Id maxime primum Scripturae demonstra ut I . In his enim Christus ait: Si Pecca oerit in te frater tuus, vade, et corriys eum
inter te, et Osum solum, si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. Si autem te non audierit, adhibes adhuc tiuum , pel duos , ut in ore duorum , Melirium testium stet omne uerbum. Quod si non audierit
eos, dic Ecclesiae. Habentur ex his verbis post pater
aὶ Mirum tamen accidero non debeti quod Protestantes exemplo Lutheri, Calvini, aliorum quo ejusdis in sursuris haereticorum ius Principis in sacra tuentes . Ecclesiam eum pulsendor phio Rempublicam distinctam negant esse , ac statum, et in insaniam incidentes Collegium candem dicunt, ut Mosehemius. Bnheme rus , alii quo . quos Petrus Gi annonius sequi videtur in his t. civit. Regn. hujus Neap. lib. 2. cap. ult. tom. 1. hostis enim infestissimus contentioso Ecclesiae soro , omnem ejus potestatem in docendo , orando , suadendo , ut per censuras corrigendo ponit. Judiciariam proinde potestatem, si quam illi admittant in ea , roso- runt ad gratiam Principuin Christianorum , ut qua o gesta an tu Costantinum habentur , ex prorogatione fidelium derivant. Attamen animum defigit nostrum quod auctores quidam nomino Catholico gloriantes forum contentiosum Ecclesiae a poenitentia Ii non suis so distinctum anto saeculum XI, vel . XII docere non sint veriti, uti Morinus in oper. de poenit. administrat. lib. 1. E. 10. et Van-Εspen. I. E. U. l. 6. 3. tit. 1. Quibus et assentitur Jaeob. Cothosredus ad L. 47. Cod. Tliodas de Episeop. ει cleris. et Cujacius in Paralit. cod. de episeopal. audientia. Quam tamen Morini sententiam ante saeculum VIII. contraxerunt alii.