Dissertatio medica inauguralis, de dysenteria ...

발행: 1789년

분량: 44페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Quo tempore aegrotus corripitur, eo nausea et Vomitione frequenter assicitur, et aliquid biliosum vel subviride rejicitur. Sitis magna subest, et aegrotus saporem amarum in ore sentit. Lingua muco crasio coloris albi et nonnunquam subflavi obtegitur, et, morbo provecto, saepe nigra et sicca esse reperitur. Appetentia cibi plerumque amittitur, aliquantum inquietudinis accedit, vires prosternuntur, et dejectiones, ne aegrotus somno fruatur, numerosae caVent. Perquam frequenter tormina et excretiones alvinae numerosae sunt

signa, quae semet primum ostendunt. Haec brevi excipiunt horrores frigidi, ictus arteriarum celeres, et aliae pyrexiae notae. Quibusdam in exemplis, in breve spatium, antequam morbus invasit, alvus adstricta fuit reperta, et morbum aliquando praecessit plenitudo vel

tensio abdominis insolita, borborygmis, ructu, sinstibusque stipata.

Prout morbus progreditur, aegrotum infestant conamina alvum evacuandi frequentia, inem cacia, et substantiae texturae firmae et compactae, frustula casei adipisve reddentes, una cum corporibus membrano sis si .. lamentisve, quae e tunica intestinorum villosa constare nonnulli existimaverunt, interdum excernuntur. Non raro materia pus saniemue, quae ab ulceribus profluat, referens, evacuatur. In summa Vero, nisi purgantia adhibeantur, admodum Parum eodem temPore excerni

12쪽

Hos nisus praecedunt et comitantur torminum auo. tus et tenesmus non parum doloris movens, aegroto sensum habente, quasi intestina comprimerentur, et e corpore exciderent. Tumores haemorrhoidales dolentes aliquando apparent, praesertim in iis, qui haemorrhoidi patent. Quin etiam ani prolapsus, praesertim in pueris, frequenter incidit. Urina cum dolore et difficultate, quae ardor comitatur, saepe eXcernitur. Cibus ventriculo receptus aliquando dejicitur, non multum in processia concoctionis mutationis passus. Et casus non defuerunt, ubi deglutitio alimenti tormina et tenesmum intulit. Pulsus arteriarum frequentes, sed raro, nisi morbus in valentes et robustos inVadat, vel vere oriatur, pleni durive evadunt. Signa dysenteriae PVreXiaeque comitantis vespere ingravescunt; sed mane versus nonnihil

remittunt.

Antequam morbus funeste finitur, omnia signa graviora evadunt. Tormina et dejectiones tam frequentes sunt, ut aegrotus exigua nullave doloris intermissione fruatur. Quae dejiciuntur, ea odorem foetidum, et aliquando intolerandum, emittunt, et saepe sine voluntate excernuntur. Pulsis arteriarum exiles et frequentes fiunt, sitis intoleranda, lingua nigra et sicca. Magna debilitas accedit. His signis adjiciuntur singultus, sudores frigidi, pallor faciei, extremorum frigus, deglutitio difficilis. Aphthae interdum in ore et faucibus,

notantura

13쪽

notantur, abdomen aliquando tumescit et distenditur, et nonnihil delirii, dolore cessante, ante finem in faustum, frequenter accedit. Pluribus aut paucioribus e signIs supra comprehensis substantibus, morbus progreditur, Variumque spatium habet, modo aegrotum quatuor aut quinque diebus, modo non ante diem decimum quartum quintumVe, et non raro multo serius, rapiens. Sive vero funeste finiatur, sive in valetudinem commodam desinat, maciem et debilitatem insignem nunquam non facit. Cum dysenteria formam minus graVem, quam quae

supra fuit descripta, sibi assumit, omnia signa sunt leniora. Tormina, tenesmus, et eXcretiones alvinae, minus frequentia sunt. Quae dejiciuntur, ea plus speciei faeculentae et colorem flavum habent. Iisdem quoque non multum sanguinis admiscetur. EX creta odorem minus foetidum habent. Aliquantum appetentiae cibi manet, et parUm nauseae et sitis subest. In somnum reficientem interdum illabitur aegrotus. Per hunc, sudatione incidente, et dejeectionibus minus numerosis Guadentibus, et speciem naturalem sibi gradatim acquirentibus, restituitur, sed vires ei admodum convellun

In uno vel altero morbi statu, cum aliquot dies mansit, tormina, quae, sub initium, majorem abdominis partem occuparunt, regione hypogastrica potissimum cir-ςumscribi videntur, parti coli inferiori et recto, ut sedi, ab aegroto relata.

14쪽

Cum morbus autumno semet ostendit, febris, quae eum comitatur, plerumque ad putredinem plus minusve vergit, et formam aliquando remittentem vel intermittentem habet. Per paroxysmos signa dysenteriae propria evidenter ingravescunt. Dysenteriae, postquam aliquamdiu graviter ursit, signa saepe leniuntur. Characteres, qui morbo in statu ejus magis acuto sunt proprii, amittit. Materia mucosa plerumque excernitur, torminibus et tenesmo levioribus stipata. Hoc dysenteriam chronicam constituit, quae plerumque longum spatium habet; limites vero dissertationi hujusmodi praescripti me nihil aliud, quam dysenteriam acutam, exequi Patiuntur.

DIAGNO SIS.

Dysenteria a diarrhoea sequentibus potissimum secernitur ε, quod in hac nulla pyrexia primaria subest, quod tormina et tenesmus minus graviter urgent, quodque major stercoris moles et magis naturalis uno tempore evacuatur. Praeterea, dejectiones dysenteriae propriae magis putridae sunt, et sanguini admiscentur, qui in diarrhoea raro semet ostendit. Quin etiam, di arrhoea non, in morem dysenteriae, semet contagione vulgare notatur. Mibi Vero Persuasuin est, nexum arctissimum inter

15쪽

inter duos morbos saepe intercedere, et diarrhoeam, si signa graviora sunt, in dysenteriam veram facile pota converti, praesertim cum di arrhoea a frigore applicato prosciscitur. Posterior, contra, si lenis sit, saepe sub initium speciem diarrhoeae prae sese fert. Ab haemorrhoide sacile distinguitur. Namque in hac, si externa est, tumores circa anum evidentes oriuntur, et, si interna est, dolor parte rem inferiore et lumbis praecipue circumscribitur. Insuper, profusio sanguinis haemorrhoidem manifeste levat, et una cum eo neces

naturales CXcernuntur.

Dysenteria a cholera differt, quod spatium majus habet, quodque vomitio materiae biliosae ad eam constituendam minime necessiaria est. Quinetiam dejectiones cholerae propriae semper largae et copiosae sunt, cum quantitate bilis non parva commiscentur, et raro aliquid sanguinis sibi adjunctum habent. Insuper, Parum tenesmi subest. Denique, spasmata surarum, quae pro signo cholerae pathognomonico habentur, in dy

senteria accedere raro notantur.

CAUSAE REMOTAE

Tas aptissime dividi possunt. SEMINIA.

16쪽

Mortales ad dysenteriam proelives reddere potest, quodcunque systema universum, et praesertim canalem alimentarium, debilitat. Nonnullas e causis manifestissimis, quae corpus actioni potestatum nocentium ορο Portunum emciunt, recensere conabor. Fatigatio nimia, et affectus, qui animum contristant, Caviis, quae Proclivitatem ad hunc morbum dant, jure fuerunt annumerata. Quin posteriores ventriculo et intestinis debilitatem subitaneam inferant, ambigi nequit, nihil enim saepe evidentius est. Processiim com coctionis repente perturbant, et cibus naturam acidam putridamve sibi brevi acquirit, cardialgiam, ructum, nauseam, et vomitionem faciens. Haec autem mala spatio temporis eXiguo oriri saepe notantur, postquam

aegrotus viribus affectuum hujuscemodi et dominatui fuit objectus. Ebriositas idem haud dubie praestat. Quanquam vinum aliique liquores spirituosi, cum modice adhibentur, ad morbum arcendum Plane accommodantur, et per stimulum, quo systema nervosum impertiuntur, ut corpus effectibus potestatum nocentium valeat obsistere faciunt; experientia quotidiana tamen usum eorundem immodicum systemati universo vires convellere, idque

admodum irritabile, et, quod causis levissimis sibi adi

motis

17쪽

motis afficiatur, aptissimum reddere, abunde testatur. Haec debilitas autem in ventriculo et canali alimentario, quibus tecta applicantur, quorumque functiones igitur potissimum turbantur, evidentius apparet. Saepe

quidem notavi, liquoribus spirituosis deditos, frigoris et humiditatis actioni objectos, in morbum facilius, quam alios, incidere periclitari.

Ex hoc, quod morbus in castris, Per ZUtumnum, magnopere grassatur, cogi et effici potest, corpora mortalium proclivitatem ad eum, aestate Praecedente, sinis gularem sibi comparasse, quae, ut Potestates nocentes in ea hoc tempore, quam quolibet alio, potentius efficaciusque agant, facere Videtur. Haec proclivitas in debilitate totius systematis et relaxatione, quantum judicare possum, consistit. Per menses aestivos, corpus humanum calore, qui hisce dominatur, ei constanter applicato, debile et irritabile reddi tur, qui justo major solida relaXat, et actionem cordis arteriarumque debilitat, proclivitatem ad diathesin putridam procreans. In Plagis calidioribus, praesertim aestate, potestates et corpori S et animi Praeter consuetudinem languescunt, aversatio nisus omnigeni adest, lanctiones modo abnormi Peraguntur naturales, et appetitus plerisque imminuitur. Sitis quoque intenditur, quod partim a stimulo caloris, et partim a materia fluida sanguinis auctu perspirationis di spata pendere vi detur. Hinc insolita humorum aqueorum, qui damnas perspirationis

18쪽

perspirationis reficiant, in systemate necessitas oritur. Quinetiam processus concoctionis parum aequaliter comstanterque perficitur; namque motus canalis alimentarii modo rapidior est, di arrhoeam faciens, modo justo tardior, alvum adstringens. Insuper, probabile est, cursum humorum mutatum hule debilitati esse fauturum. Namque, mensibus aesti vis labentibus, humores cutem partesque eXteriores Versus copiosius seruntur, distenfionem, praeter consuet dinem, vasis culaneis inferentes. Haec vero in tempus diuturnum manens ea relaxabit, et nimis irritabilia reddet. Excretio e spiraculis cutis adaucta relaxationem

hujuscemodi et plenitudinem subesse demonstrat, quae, apud plagas calidiores, tempore aestivo, semet sub se ma sudoris copiosi et fluidi, praesertim exercitatione adhibita vel corpore radiis solaribus objecto, ostendere

consuevit. Ex his modo traditis clare et evidenter apparet, corpus universum, actioni atmosphaerae calidioris, longum in spatium, objectum, et superficiem ejus potissimum, sensilitatem morbidam sibi acquirere. Rebus ita se habentibus, promptiuS, Potestate nocente applicata, assicietur, et facilius in morbum incidet.

POTESTATES

19쪽

Quae causa tempestate autumnali, cuin dysenteria incipit grassari, frequentissime, meo judicio, agere Videtur, ea est frigus corpori noctu applicatum, quod, in regionibus calidioribus, ab aestu diei praecedentis calidissimi plerumque est vicissitudo repentina. Quanquam hae vicissitudines non semper tantae sunt, quantae thermometrum Ultra pauculos gradus assicere possunt ; effectus tamen, quoS in corpus vivum edant, satis manifesti et evidentes esse queunt, magis a vi sene isus, quam a tem p re diminuta, Pendentes. Et licet vi eissitudo, in tempus breVissimum, tantum maneat; filia gus tamen, vi sua adstringente et sed ante, in vasa cuta nea praeter naturam irritabilia subito agens, et ea spas mo assiciens, conditionem systematis sanguinem circum vehentis ita, ut cursus humorum nimius et morbidus partes interiores Versus fiat, mutare periclitatur. Quinetiam certa, actioni frigoris morbidae auxilian tia, operationem ejus emcaciorem reddere possint. Ca-lbr solaris per diem, ut aer plus humiditatis dissoluere possit, faciet, quae rursus noctu sub forma roris praeciapitabitur. Hic autem, apud plagas ad austrum ver gentes, copiosissime descendi:, et vestimentis retentus,

20쪽

DE DYSENTE RIA.

et calore corporeo evaporatus, fons frigoris imagnus et actuosus evadit, vel humiditas sub forma pluviae cor Pori applicari potest, cum iidem effectus edentur. Humiditas corporis parti admota saepe non minus, quam cum toti ejus superficiei applicatur, nocere Videtur. Actio ejus autem, hoc in exemplo, a cQnsensu,

qui inter partes systematis dissitas intercedit, pendet, qui artus inferiores inter et intestina perquam insignis est. Quantum frigus hoc modo parti singulari applicatum ad distributionem sanguinis mutandam possit conferre, saepe in primis est notabile. Pedes, exempli gratia, in frigidam demergere pallorem vasis superficiei propriis et contractionem subito infert. Idem quoque praestat frigida cuilibet corporis Parti, quae tegi consuevit, affusa. Effectus omnino contrarios edit pedi luvium. Vires enim ejus relaXanteS in i patinum plurimum possunt, et, ut impetus humor Um adauctus pariates exteriores versus fiat, evidentissime faciunt. Insuper, actio harum a calore ad frigus vicissitudi p. in in systema corporeum multum augeri potest, si ento aerisve fluento stipantur, quod atmosphaeram calidam, quae corpori circumdatur, eoque sustentatur, fu

gat et dissipat, et evaporationem ab ejus superlicie ad auget, quod ad essectus frigoris intendendos magnope

re conferet.

Milites, et cum castris continentur, et cum bellum revera gerunt, multis e causis, quae actioni frigoris mor

bidae

SEARCH

MENU NAVIGATION