장음표시 사용
41쪽
siderium repentinum desidendi, et tenesmum, qui id eomitatur, movebit. Cum acrimonia acida in ventriculo invalescebat, per magnesiam subigebatur, et compositum inde oriens vim leniter purgantem habebat. Si vero morbus jam spatium longius habuerat, et laxitatem intestinis non parvam intulerat, et purgatio non requirebatur, stilo cre- iacea magnesiae anteferebatur. Et interea purgans lene adhibitum, ne faeces accumularentur, c ZUebat. q. Vires aegroti, per morbi decursum, diaeta idonea sustinere, et ne morbus recidivus fiat cavere. Hoc consilium rite exequi summi momenti est; sed saepe in primis dissicile. substantiae animales, aegrotis cum morbis, quibus aliquid pyrexiae adjunctum est, colluctantibus, forma solida datae, ad putredinem vergunt, et igitur nunquam non devitandae. Eadem forsitan decoctis minus valentibus ex iis confestis, et formam jusculorum gerentibus, objici possunt. Ad ea
haud dubie non debet decurri, morbo adhuc recente, aut graViore. Cum vero morbus lenior est, et cum aliquamdiu mansit, haec juscula gelatinosa farinaceis conjuncta partem diaetae aegroti apte constituere pol sunt. Farinacea per se data fermentationem acidam subire periclitantur; sed hanc proclivitatem decoctis animalibus minus valentibus adjuncta aliqua ex parte
42쪽
Morbo incipiente, lac caute adhibendum est; sed, aegrotis convalescentibus libere adhiberi potest, et ex Oryga hordeove coctum partem diaetae aegrotantiumu:ilem constituit. Cum morbi longitudo aegros debilitavit, et vires corporeae ei succumbere incipiunt, ad vinum, corticem Peruvianum, et usium opii liberalem, decurratur. Haec remedia cum succinu prospero saepe dabantur, et frequenter quoque nihil proficiebant. Namque injuriae tunicis intestinorum illatae non rarotples fuerunt, quales medicinae Parere recusarunt. Spes nostras usus corticis Peruviani in dysenteria saepe D. fellit ; namque utilitas ejus bonis effectibus, quos ab eo, aliis in morbis febrilibus, oriri experientia demonstraverit, minime respondit. Adstringentia varia aromatis adjundia cum fructu adhibebantur, cum status inflammatorius decesierat, et dejectiones, quae adhuc manebant, a statu canalis alimentarii debilitato, vel a Ielaxatione excernentium in euydem hiantium, pendere videbantur. Dum vero adhibebantur, duritiei alvi, quam interdum faciebant, laxante leniore in usum re
vocato, necesiarium erat Occurrere.
Cum febris dysenteriam comitans remittebat aut intermittebat, quod non rarum fuit, emetica praescribere, et ea, quae canali alimentario continebantur, prius e-Vacuare conVeniebat, quam parOXysmos cortice Peruviano sistere sumus conati: Hunc, in exemplis hujuscemodi, cum Opio conjungere, ne Vomitione rejicereturi
43쪽
uel celeriter descenderet, necessarium esse reperiebatur. In conjunctionibus morborum hoc genus summa, ut vires aegrotantium, quae illis admodum subito convelluntur, rite sustineantur, cura est adhibenda. In testina eodem tempore libere deplenda. Ratio vero medendi, in quam debet procedi, cum contraria, quod, dysenteria aliis morbis adjuncta, frequenter incidit, videntur indicari, hic locum habere nequeunt. In plerisque dysenteriae vernae eTemplis, quae semet ostendebant, non parum diatheseos phlogisticae dominari repertum est, quam sanguinis detractione pro viribus aegroti aliisque tollere necessarium esse reperiebatur. Purgantia salina potissimum indicabantur, et adopium per primos morbi dies non confugiebatur. Signis inflammationis sublatis, curatio reliqua, pro Principiis in dysenteria autumnali exequenda propositis, ad
finem perducebatur. Quo morbUs non repeteret, quod apud milites, et ob varia incommoda, quibus objiciebantur, et ob summam suam incuriam, incidere admodum periclitabatur, nulla militaria munia, nisi viribus restitutis, noctu obire cogebantur. Pannus laneus, cum Potuit comparari, proxime cutem gestus, et tegimina pedum crurumque consuetis numerosiora in reditum morbi plurimum posse reperiebantur.