Dissertatio medica inauguralis, de dysenteria ...

발행: 1789년

분량: 44페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

DE DYSENTE RIA.

Tormina, quae sub initium morbi sentiuntur, ab acrimonia eorum, quae canali alimentario comprehenduntur, membranam ejuS Villosam irritantium, quae nunc sensilitatem praeter naturam magnam ab inflammatione se infestante sibi adepta est, proficisci videntur. Haec sensilitas autem per materias tenues steriacoreas mucum naturalem, qui in superficie intestinorum interna, ea ab acrimonia stercoris defendendi conasilio, secernitur, abluentes augebitUr. Aliquantum levationis expulsione horUm acrium .acquiretur, quae, donec secretio adaucta novam colluviei acris accumulationem Progenuerit, manebit. Hujus autem acrimonia et moles tormina et dejectiones reno vabunt. Si haec signa Vero actione spasmodica violenta tunicae intestinorum muscularis stipantur, stave excitantur; exhalantes arteriae glandulaequae mucosae comprimentur, et secretio igitur ex iis adaucta movebitatur, quae novum humorum stimulantium supplementum Praebere perget.

Qui sanguis faecibus dysenteria laborantium admisce tur, is constrictionibus spasmodicis, quae intestinis per

nisus alvum evacuandi inferuntur, potissimum est tribuendus

32쪽

DE DYSENTE RIA.

buendus. Haec autem, vasa diversae magnitudinis rumin Pendo, omnem Phaenomenorum, quorum in historia morbi mentio fuit facta, varietatem concitabunt. Cum

Vero morbus graviter ursit, et aliquantum inveteravit, hanc sanguinis profusionem ab ulcerationibus, quae colon rectumque tam frequenter exercere rePeriuntur, o riri probabile est. Insuper, pus et sanies, quae aliquando excernuntur, ab eodem fonte proficiscantur oportet. Cum colon rectumque, plerisque in casibus, sedes morbi praecipuas esse, et saepe, praeter naturam, constringi ppareat, motum eorum peristallicum quoque nonnunquam inverti probabile est. Quod si incidit, scy-hala indurata retinebunt, et parietibus intestini inflammati imprimentur. Tormina et tenesmum hinc proscisti non improbabile est, cum aegrotos, post nisus rei teratos et inefficaces, nihil aliud, quam quantitatem muci sanguinolenti eXiguam, evacuare potest. Quod veritatem hujusce opinionis firmare et fulcire videtur, est hoc, quod scybala retenta haec morbi signa movent, quodque levatio ab usu purgantium derivata quantitati

materiae faeculentae, quae e cernitur, Pro rata ratione constanter respondet.

Tenesmus ab irritatione parti recti inferiori per inflammationem id occupantem illata pendere videtur. Haec deiectionum clysenteriarum acrimonia, vel motibus a partibus superioribus deorsum propagatis, magnae x parte, sustentari potest. Hi nisus autem toties rei terati

33쪽

iterati prolapsum ani in pueris, et in infirmioribus, facillime progignent. Stranguria et dysuria, quae dysenteriam aliquando

Comitantur, ab eo consensu, qui vesicam urini feram inter et rectum intercedit, possunt oriri. Namque quaelibet irritatio, alterum viscus assiciens, cum altero facile communicatur; vel affectus inflammatorius ab uno viscere ad alterum potest diffundi. opinione admodum discrepuerunt auctores de oriagine et sormatione crustarum membranosarum et filamentorum, quae in hoc morbo tam frequente, dejicita untur, quaeque specie ad tunicam intestinorum inti mam tam prope accedunt, ut illa pro hac non pauci habuerint. Naturam eorum modo rationali in praeialectionibus suis excellentissimis eXponit celeberrim uet Monroius. Ea autem a parte sanguinis lymphatica mucoque canalis alimentarii Originem deducere clare evidenterque demonstrat. Haec quantitate inusitata secreta, et in superficiem intestinorum internam etfusa, partibus tenuioribus, per lymphatica vascula abso iptis, flamenta hujuscemodi facile formare posse videntur. Massae durae specieque adipOsae ex eadem substantia, quanquam sub serma diversa, forsitan conficiuntur, quae formam compactam, in cellulis coli stagnando, ejusque presi urae cedendo, sibi potuit comparare. Ρrobabile est, faeces non firmam teXturam speciem-ve figuratam ante sibi comparare, quam colon attiget-

runt.

34쪽

runt. Cum vero hoc in dysenteria, praeter naturam, saepe constringatur, stercus in cellulis ejus retinebitur, et formam scybalorum vel masiarum induratarum sibi acquiret. Ulcerationes et erosiones, quae in cadaverum incisi nibus tam frequenter offenduntur, Proficisci putantur ab inflammatione tunicae villosae semet ad tunicam nervosiam vicinam diffundente, et abscesius ibi formante, qui, licet sub initium exigui sint, ad semet undique spargendos, ob vim acrium stimulantem, ob stercus induratum illis applicatum, et ob actionem tunicae intestini muscularis violentam, Paratissimi erunt. Insuper, diathesis putrida, quae dysenteriam autumnalem tam frequenter comitatur, auctui harum erosionum non parum favebit. Aphthae, easve reddentia, quae in ore et saucibus, finem morbi versus, cum eXitum infaustum est habiturus, aliquando notantur, indicare Videntur, eundἡm aD sectum inflammatorium, qui intestina invasit, hasce partes, et oesophagum forsitan quoque totamque supersiciem canalis alimentarii interiorem, Occupare. Incisiones vero, quae hanc conjecturam suffulciant, adhuc de sunt.

RATIO

35쪽

RATIO MEDENDI.

in hae argumenti parte exequenda, eam medendi viam breviter referendam curabo, in quam, plene fu- seque adhibitam, a me et aliis, cum successu optimo, fuit processum, quamque eXperientia reiterata essicacissimam esse demonstravit.

Ad quatuor medendi consilia generalia redigi potest.

I. Pyrexiam affectumque tunicae intestinorum vilialosae inflammatorium depellere. 2. Constrictiones spasmodicas, unde tormina et tenesmus frequenter proficisci Videntur, consopire. s. Superficiem canalis alimentarii internam ab acri monia eorum, quae secernuntur, defendere. q. Vires aegroti, per morbi decursum, diaeta idonea sustinere, et ne morbus recidivus fiat cavere. Cum causa dysenteriae proxima in assectu tunicae canalis alimentarii villosae inflammatorio consistere ponatur, cumque hic impetu humorum ad viscera abdo minis adaucto potissimum excitetur, dum morbus re

cens, et antequam ulla exulceratio vel erosio orta est, ad ea, quae primo consilio accommodantur, decurrere

conveniet. Et quod primum impetum humorum ad. sapersci m

36쪽

supersciem revocandi consilio adhibendum putamur, est emeticum. Sub initium, et per decursum dysenteriae, functioneo ventriculi inagnopere pertiarbant ut , et qyae eo continentur aliquando acida, sed frequentius putrescentia evadunt, et haec acrimonia superficiei canalis alimentarii sensili admota eandem non stimulare non poterit, et igitur constrictiones spasmodicas ciere periclitabitur. Vomitionis excitandae ipecacuantia frequenter fuit adhibita. Hoc medicamentum summis laudibus fuit elatum, a quibusdam pro specifico in dysenteria habitum. Boni ejus effectus vero a virtute ejus emetica potiasimum pendere vidCntur, et hac forsitan tartaro emetico cedit, quod dotibus ad naUseam movendam acia commodatis adhibitum cursum humorum ad superficiem potenter facit, spasmum febrilem, qui eam tenet, tollendo agens. Et, ob consensum fibras cutis inter et ventriculi intestinorumque PropriaS intercedentem, pasmum colo rectoque, quae, plerisque in exemplis, sedes morbi sunt, forsitan quoque demet.

Apud plagas calidiores Vero, Operatio tartari emetiei solius violentior esse reperiebatur, et propter debilitatem, quam systemati universo intulit, et potissimuni propter perturbationem, qUa functiones ventriculi aD fecit. Namque vomitio, in aliquot dies postea, causis levissimis excitabatur, et alimenta ingesta fermentatiopem acidam brevi subibant, vel distensionem stomachi et

37쪽

intestinorum flatulentam dolentem moVebant. Lgitur ventriculi evacuandi i pecacuantia, portiunculae tartari emetici adjuncta, adhibebatur, quo et vomendi, et cursum humorum ad superficiem faciendi, consiliis

inserviebatur. Hoc medicamentum Vespere, quo access1oni febrili, quae in dysenteria satis manifesta et evidens est, occurreret, praecipiebatur. Purgantia adhibita in arietium canalis alimentarii inflammatorium plurimum posse reperiebantur, et remedia, quae in auxilium morbi promptissima erant, esse videbantur. Potissimum, quantum judicari potuit, scy- bala indurata, quae, cellulis coli inhaerentia, id magnitudine mechanice stimulabant, et irritationem perpetuam reddebant. Laxantia quoque, secretionem ex exhalantibus numerosis, in superficiem tunicae intestinorum villosae diffusis, adauctam facientia, ad actionem eorum morbidam, Purgatione alvi peracta, compescendam conferent; vel, organa secernentia, quae in cavum intestinorum hiant, stimulando, secretionem magis salubrem promovebunt. Multa purgantia ab auctoribus fuerunt laudata, et omnia eorum, eXemplis in diversis, prodesse potuerunt. Quae fructu cum prosperrimo, cum morbum curan

dum suscipiebam, adhibebantur, ea sales medii fuerunt, et reliquis sal Glauberianum palmam facile praeripuit.

Hoc medicamentum purgans, vel quodcunque aliud in usum revocabatur, aegroto mane, Postquam emetico fuerat

38쪽

fuerat usus, datum est, et die, qui sequebatur, secundo repetitum est. Ad idem, ex eodem intervallo, et postea, pro gravitate signorum et Violentia, rursus decuria

sum est. Quod praesidii ab illo profluxit, id quantitati scybalorum evacuatae, Pro rata ratione semper respondit. Cum morbus Vero aliquantum inveteraverat, sales medii repetiti, forsitan ob potestatem eorum sedantem et refrigerantem, debilitatem in canali alimentario substantem intendere videbantur, inflationem abdominis et distensionem dolentem saepe facientes. Hoc tempore igitur pulvis rhabarbari et jalapii in locum eorum sussiciebatur, et votis optime respondebat, dejeciationes copiosas plerumque moVens Balneum tepidum est remedium, quod consilio primo convenire videtur ; sed, ob debilitatem quam saepereiteratum necessario facit, aliqua ex parte anceps este confitear oportet. De effectibus ejus Vero, propria experientia doctus, disserere nequeo; namque situs incommoda, quibuscum colluctabar, me id adhibere vetue runt. In multis Vero exemplis, fomenta calida magianam levationem attulerunt, et cum quaelibet pars abdominis singularis dolore, qui fixus esse videbatur, affecta est, emplastrum epispasticum sedi ejus superimpositum eum saepe removit. Quantum consilium secundum spectat, constiuetiones spasmodicas nempe, unde tormina et tenesmus frequenter proficisci videntur, consopire, optum, per totum dysenteriae

39쪽

dysenteriae autumnalis decursum, liberaliter adhibitum est. Ad id tormina, qua intolerabilia saepe fuerunt,

levandi causa confugere omnino fuit necessarium. In-tsrcapedinem doloris, in quatuor aut quinque horas, per quas aegrotum miserandum somnus gratissimus re ficiebat, comparare consuevit, et hoc modo debilitati, quae in eventu funesto accelerando frequenter multum Te videbatur, occurrendo evidentissime profuit. Si

evacuatio intestinorum rite attendebat, nullae noxae usum ejus excipere videbantur. Vespere plerumque, o

peratione emetici finita, dabatur, vino i peca anhae, vel antimoniali, adjunctum. Hae formulae nonnihil humiditatis in superficie corporis excitabant; sed muti tum sudationis vitabatur, non solum ob debilitatem, quam inferre solebat, sed quod periculum erat ne, obfrigus corpori applicatum, subito cohiberetur, et imp

tus humorum nimius ad partes corporis interiores rursus fieret. Namque frigus colligere periclitabantur a groti, dum alvi evacuandae causa e lectis surgebant. 3. Superficiem canalis alimentarii internam ab acrimonia eorum, quae secernuntur, defendere.

Hoc magna ex parte Praestant liquores diluentes liberaliter adhibiti, ii praesertim qui substantias muci laginosas tolutas continent, quales sunt gummi Arabi- cum, tragacantha, infusum seminis lini, &c. Serum lactis summis laudibus fuit elatum, et, cum acidulum sit, ut anti septicum Pro cisse Potust, excretiu*es. alvinas

40쪽

per vim, quam habet, stimulantem, eodem tempore pro

movens. Lac ebutyratum quoque, cui insint eaedem dotes, proficere valet. Cum morbus in parte coli inferiore et recto poti mum sedeat, enemata ex oleosis et mucilaginosis confecta plurimum auxilii promittunt, in membranam in flammatam, in morem applicatorum topicorum, agentia, et muci naturalis per dejectiones frequentes abluti vicem reddentia. Eorum vero periculum justum nunquam fieri vidi. Nonnullis in exemplis, ubi enemata ex amylo conflata tunicam intestinorum intimam defendendi adhibebantur, nihil commodi inde oriebatur; namque momento fere descendebant, non Parum tenesia mi eodem tempore moventia. Plus forsitan profuis. sent opto conjuncta. Hanc rationem hoc medicamenis tum utilissimum praecipiendi, non tantum in dysenteria, sed in aliis etiam intestinorum morbis, commodissimam fore probabile, immo fere certum est. In casu prae sente, remedium sedi morbi recta applicatur, et igitudcontra spasmodicas constrictiones essicacius erit. Hoc

modo praeterea medicamentum adhibendi signa nauseae et anorexiae, et alia ventriculi vitia, defugiuntur, quae usu ejus communi et ordinario fere constante moventur, In his enematis vero adhibendis, agendum

est, ut substantia, quae opto soluto vehendo inserviat, quantitate exigua sit; namque distensio recti, quod in praesentia admodum irritabile est, perquam modica desiderium

SEARCH

MENU NAVIGATION