De Rebus Gestis ac Scriptus Operibus Baptistae Mantuani

발행: 1784년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Saera neutralis Parisiensis Doctor, humilis Prior Generatis, nee non Commissarius, ae Visitator A solicus totius ordinis Fratrum Beatissimae , semperque Virginis, DEI Genitricis MAR IAE de Monte Carmelo Antiquae obfemantia Regularis Oe. I, Uctoritate nostra, tenore praesentium , R. Patri Florido Ambroso Provinciae nostrae Pedemontanae Sacerdoti Prosesso , & in Collegio nostro Taurinensi Sacrae Theologiae Regenti facultatem concedi mus Typis mandandi opus a se concinnatum , cui titulus est : De Rebus gestis , ac scriptis ineribus Baptisa Manitiani Oe. ea tamen lege, ut prius revideatur, atque probetur a m. PP. Magistris, ae perpetuis Definitoribus Philiberto Rcivera , Sc Vincentio Maria Alloatti, vel ob alterutrius desectum a R. P. M. Aloso Grosso praefati Collegii Regente , serventurque omnia, quae ad libros imprimendos sunt de jure servanda. In quorum fidem &c. Datum Romae in Carmelo nostro S. Mariae Transpontinae die

XXVI. Februarii MDCCLXXXIV.F. AΝDREAS ANDRAs

Generalis Carmelitarum.

Reg. fol. 66. F. IOSEPH M. IPPOLlTI. P. Rev. a Secretis.

12쪽

Facultatis Parisiensis Doctore, Priore Generali totius ordinis Carmelitaruin &c., lumina animi voluptate Opus perlegimus, cui titulus: De Risus gestis, ae sistis ineribus Baptista Mantuani Oe., in eoque nihil reperimus, quod rectae morum institutioni, aut doctrinae fidei vel minimum adversetur; quinimo cuin exquisitiorem criticam,ia omnigenam eruditionem non sine incredibili el. Auctoris labore, diligentiaque comparatam eodem in opere conspexerimus, dignum propterea judicamus, quod publica luce fruatur. Dabamus Taurini in .sside Carmelitarum die XXII. Maji

S. Th. Magister. & Doctor, Desinitor perpetuus. F. VINCENTIUS MARIA ALLOATTI. S. Th. Magister. 8e Doctor, Definitor perpetuus.

S. Triologia Magi lar , humilis Prior Provincialis Orinis Merae DEI Genseritas psemper Rronis MARIAE de Monte carmelo Provincia Pedemomanae. PRaehabito Examinatorum signato iudicio, ut opus . cujus titulus est : De Rebus gestis , ae seriptis operibus Baptistae Mamuani Oe. publico praelo mandetur . nostram etiam facultatem. & approbationem adjicimus. Datum in Carmelo nostro Vercellensi X. Kal. Octobris MDCCLXXXIV.FR. ANTONIUS UNNIA

Prior Provincialis. FR. GREGORIUS SERATRICE Pro cri

13쪽

JUssis obsequens Reverendissimi Patris Magistri Vineentii Carras Viearii Grneralis S. Meti Taurini, attente perlegi opus inscriptum De rebus gessis. aescriptis ineritas Baptista Mantuani eognomento Hi Fanioli, Carmeiata , Exeuisatio ILI --critica P. Horita Ambiosis ejus em ordinis Theologia Lectoris , cumque nihil in eo deprehenderim , quod a doctrina orthodoxae Religionis. rectaque morum institutione alienum sit, immo potius maximam eruditionis copiam ,& in perdissici Iis argumenti tractationem, summam dexteritatem admiratus

sm , ideo publici juris fieri posse eenseo. Daham Taurini in Conventu S. M. Theresiae die Is. Iunii anno x 4.FR. FRANCISCUS MARIA A S. PETRO Carmel ita Excalceatus, Ex provincialis.& Sancti Ossicii Consultor

IMPRIMATUR

FR. VINcENTIUs MARIA CARRAs ordinis Praedicatorum, S. Th. M. , Vic. Gen. S. Ossicii Taurini. EANDI AA. M. P. V. Se ne permette la flampa

14쪽

BAPTISTAE MANT ANI

GENNS, PARENTES, PATRIA

veritatis lucem , vitam memoriae, magistram

vitae, id peculiari quodam jure, de eo hist

riarum genere speciatim posse adsumi, quo in virorum eximiae virtutis, aut singularis doctrinae laude in.gnium mores, consuetudinem, res gestas inquirimus ; hoc& omnium auctorum consensione firmatum est, & rei ipsa natura satis, ut arbitror, manifestum : praeterquam enim est hic modus omnium aptissimus , quo gratum in decessores

in Dial. De inaura

15쪽

animum exprimimus, Videtur omnium etiam & facillimus,& maxime idoneus, quo quis celeri ad sapientiam gressu properare , cursuque citissimo ad vetus illud gloriae templum possit pervenire, cujus ingrcssu iis omnibus mythica interdixit antiquitas, qui non prius in Iaboris, virtutisque delu.bro, quo decuisset, tempore, constitissent . Ecquid enim est aliud majorum ingenium , mores, Opiniones , scripta, praeclara facinora persequi, nisi & eorum , quae docuere, notionem adipisci, & qua potissimum ratione scientiis acquirendis , comparandaeque Virtuti ad laborandum sit propositis corum exemplis dignoscere, ac quodam veluti speculo contemplari Z Hinc factum arbitror, ut universa retro antiquitas in clarissimorum hominum illustranda memoria, omni semper sollicitudine, vacaverit, ac sibi nil reliqui seeerit , quo praeclara illorum gesta, ac celebria magis effata seris posteris commendaret. Remotissima ejusce rei suppetunt exempla apud Plutarchum , Laertium , Philostratum, alios, quorum vestigia notum eruditis quam gloriose , quam ctiam utilius institerint Christianae nascentis Ecclcliae scriptores insignissimi Eusebius, Hieronymus, Gennadius , alii,

a quibus ad nos optimorum auctorum memoriam exornandi deducta consuetudo usque perennat, ceu suis testantur operibus Trithemius, Bellarminus, Dupin, Ceillier, Oudinus, Cave , aliique sexcenti, quorum tamen exemplis id sere colligimus non posse quemquam multorum simul res gestas complecti, quin plura, quoad omnes, voluti necessario omittat. Quam igitur egregiam eruditis navant operam, quotquot a pluribus multa colligentes, accurate, quoad post unt, illustrium virorum, etsi aliquot tantum, hinc praeclare gesta, hinc erudite scripta commendant. Porro Viris pictate, prudentia, doctrinae laude spectatinimis accensendum clarissimum, de quo dicere adgredimur, Auet

Duplicis hujusce temvocchius. Rem paullo aliterpli schema exhibet ques Ombiu symboliris Achilles

Atria prima labor, tecti penetralia Virtus Servat, in extrema parte locatur honor.

16쪽

rem Baptistam Mantuanum, quae de eo mox disputabimus. aperte ea satis evincent, ac una illud suadebunt, si quid

laboris in ejus illustranda memoria a nobis collocatum est, id totum eximio tanti viri merito jure impensum . Ne autem altius repetentes lectorem, ipso statim initio, vacuis moremur , aut molestius enarratis prosapix, genealogiae, stemmatum insignibus rem, quoad licebit, propius auspicamur.

Itaque quit m anno Domini MCCCCXXXV. Alphon ς

Aragoniae Rex Siciliae Regno potiturus ad eam insulam contendisset, a Genuensibus profligatus a in manus incidit Philippi Mediolanensium Uucis, a quo postea una cum primoribus aliis, qui secum ex Hispania Venerant, idemque cum ipso militantes bellum capti fuerant, libertate donatus

est. Eos inter vir erat Cordubae in Vandalitia ortus Antonius nomine , qui alteram ex navibus, cujus ipse Navarchus fuerat institutus, magna semper, quoad licuit, virtute defenderat. Is igitur libertatem adeptus est, simul cum filio , cui Petrus nomen erat, cuique, quod Hispania advenisset, Dani cognomen impositum. Quum autem, seu italiae

ametunitate caperetur, seu Hispaniam annavigare molestum

haberet, seu ingentibus propositis praemiis 3 invitaretur ad arma, nostris hisce regionibus immorari constituit, atque Mantuam veniens suum ibi optavit domicilium , ut hisce

tradit verbis Poeta noster Alphons lib. V. .

Petrus enim senis Antonii generosa propago Mintiadas adiit populos, ubi Gonzagarum Regia , & insignem claro sub Principe nactus, Eximia virtute, locum primordia genti Condit Duxit is uxorem Constantiam Brixiae ex familia Magginatam, unde & factum est , si Cuperum nostrum audieris, ut egregium in illam civitatem panegyricum Auctor N. oraret s , cujus hoc initium: A a . Brixia

17쪽

Brixia saepe tuas, quum sis mihi gratior ipsa,

Vel non grata minus Manto, genus unde Maroni Altiloquo, genus undo mihi . Eo coniugio quinque saltem suscepit liberos laudatus Η, spanus : Baptistam Ν., Ptolemaeum, Alexandrum, AEgidium, ac Fridericum mitto enim filias, quas & ipsas plures fuisse colligitur ex infra adducendis Poetae N. verbis . Ptolemaeum aetate ineunte musis operam dedisse facile conjicias ex eruditissima, quam adversus Baptistae fratris detractores elucubratus est, Apologia 6) , atque ex ejus de ticentiis veterum Poetarum corrotario 7 . De hoc Mantuani fratre

ita ad Bardellonium scribebat Marius AEquicola 8 : Per macli undas cum domina Isabella Estensi vaganti mihi

se tuae litterae redditae sunt, quibus, inter cetera, certiorem ,, me reddis Ptolemaeum GonZagam jam ultimam manum se imponere sologia, quam pro germano Carmelita Ba- ptista ter maximo contra litteratores suscepit. Laudo,, ossicium; sed miror, cur in mea Provincia, quam liberisse suffragiis ex nostri ordinis quasi Senatusconsultus sortitus,, sum , tantum sibi juris vindicet. Scio hominem ingeni se sissimum, lectionis plurimae, & acris judicii: verum qua-M lia parat otiosorum sunt, ut nunc nos sumus, non ejus, is qui in rebus publicis maximi momenti , ut privata omit- tam, sit amplissime occupatus. Ex omni Europasid suum Principem , cujus humeris libertas, & salus nititur Italiae, ,, Regum, & Rerum publicarum confluunt oratores. Huicis quum Ptolemaeus a secretis solus primus sit voluntatum, ,, & consiliorum adjutor, & particeps, non sit verisimile, is ut ad defendendum vacet, quum vix ad usus vitae ne se cessarios otii supersit tantillum. Sinat me hoc agere. Ἀ- ,, stor me relicturum adversariis nullum provocationis lo

cum, si quid in justi mina causa, & in diligentia side

,, dum Cymacli Iv. Idus Novembris CIPI VIII. is

18쪽

Qua ex epistola, a Villiere sere etiam tota exscripta 9 , di iustam Poetae N. causam , & clarum Ptolemaei locum, atque apud Principem suum dignitatem, & ossicium aperit vir spectatissimus. Ad haec constat ex ipso Auctore Ν. fratrem suum Ptolemaeum aurati Equitis gradu insignitum; his enim to verbis Dialogum contra detractores inscribit: si Ad Ptolemaeum Gonzagam virum magnificum, Equitem. que auratum . ,, Eidem Ptolemaeo, quem prae fratribus ceteris dilexisse videtur, quemque semel, iterumque suavissimum appellat, consecravit etiam Nimiam contra calumniatores O , earmen pro Mario olivetano ia , sextamque Parthen cen. idest V. Apolloniae vitam i 3 . Quamvis peculiari mentione dignum est , quod ipsi cecinit Epithalamium i 4 , quum duceret ille uxorem Dorotheam Valenti Mantuanam, de qua Poeta Ν. haec habet i 1 . Mantua Dorotheam genuit. Pater illius ortus Classibus e primis, senerosa e stirpe Valentum, Primatum de sorte fuit. Domus ista superbis

Inclyta majorum titulis, rerum inclyta grandi

Copia, & immensis opibus Mater ab armigerae demissa propagine Parmae Hinc Bravios habet, inde Lupos, in stemmate sulgentora virum magnos Vultu reserentia Reges . . . .

Exin ad sui, fratrisque majores descendens: nunc Ptole mare, inquit 16 . Nunc Ptolomaee tuae gentis fastigia tangam,

Atque meae. Genus est nobis commune duobus.

Strenuus, & rigidis gaudens Antonius armis Ηine satis ordiri est, ne longa ambage seramur. Venit ab Hesperia magnis cum Heroibus si7 : ipse

19쪽

Namque erat Alphonso Regi, quum in Regna veniret Parthenopaea, comes, comes indivisus, & inter Bella latus Regis tegere, & munire solebat i 8 . Rex iter advorsum passus Genuensibus armis Praeda fuit, captus cum Rege Antonius inter Magnanimos proceres sic illum fata tulerunt Venit ad Insubres, & tanti magna triumphi Pars fuit. Insubrum domino fortuna Philippo Sic blandita, quid est multis opus ξ omnia vertit, Quicquid id est, 'cui dant homines cognomina sortis, Fortunamque vocant, & re dominatur in omni i 9 . In sua regna abiit Rex libertate potitus.

Ad Ducis ascitus magno aere Antonius arma Floruit extemplo longe, lateque per OmneSInsubrum , Ligurumque urbes sua nomina mittens:

A qui parabat enim facunda Nestora lingua, Ila ctora vi, Laertiadem prudentia , & astu. Ipse igitur ducens senas in praelia turmaSIbat per Venetos, Cenomana per oppida Victor. Bethycus hic fuerat civis tibi Corduba, Vatum Corduba multorum mater celeberrima. Ab ipso Petrus, & a Petro venit Ptolemaeus, & ampla ro Nostra

18 Repetit eadem fere citi Alphons lib. V. λI. 78. Hespertos inter Proceres, quos invida laudi In praedam sortuna dedit, tum prima serebat Alp.ionis sub Rege merens Antonius arma. Cui genus, & patrium dederat sua Corduba nomen.

ies Haec poetice iuxta illud Virgilii in meAio

Sors omnia vereat.

Ecloga IX. - An esset aeqva nmpla opibus non elare innuit Poeta e quinimmo divitiarum non affatim per id temporis Hispaniolae huic domui suisse tuto ex inda

coniecerim, quod Poeta N. summa interdum egestate premeretur, quam certe levassent, qui summo cum prosequebantur amore, fratres. atque sorores, quorum interim vehati oblitus ab aliis non iunquam auxilium petebat, ut quum ipsi ad obtinendam Do toris Lauream necessarii sumpti.s mere . quo tempore. IKcc. inter alia, ad eumulatissimum opibus virum Jacobum Carpsi rum scribebat tona. Opp. I. sol. x7s. Ouare me, si sacras penitus non despicis aries. Et nisi tu veteris, mutato peditore, nostrae '

20쪽

Nostra domus pollens numero fratrum, atque sororum. Haec de patre satis, superest materna propago. Clara opibus, clara ingeniis , clara ausibus altis. Neve per ambages fluat insinuatio longas :Brixia progeniem longo jam tempote Majam Novit, & auspiciis ejus feliciter aucta est Publica res . Fuit ex Majis , qui moenia quondam Restituit tua, jam senio labentia longo, Brixia, qui propriis argentea numina duxit Sumptibus , & riguos misit per compita fontes. Iste idem , meritis decus exposcentibus illud, Venit ad imperium patriae, populoque Volente, Et Princeps, & Pastor erat, nec justius alter

Ante gubernavit, nec post sua tempora Tector. Nec res teste caret: veteri certissima famae

Magna fidem faciunt illam monumenta per urbem Visa istis paulo ante oculis Haec est Maia domus pollens propagine tanta,

Tot claris ornata viris. Constantia mater

Hinc , germane, tibi nuribus praelata pudicis. Hactenus ad Ptolemaeum de ejus consanguineis Poeta N., qui rursus eidem , ust nuper diximus , Dialogum contra detractores inscripserat, cujus initio fratrem alterum Alexandrum his verbis commendat 1i : Collocutores secise Bartholomaeum Brunatium, & Alexandrum fratrem no- strum, ambos praeclaros Iurisconsultos, & nostrae Catheis dralis Ecclesiae Canonicos. Non

Taedet amicitiae . si qua est clementia. si pars Ulla tibi pietatis adhuc, si Numina curas , Prome aliquid. Vatique fave, dextramque iacenti Porrige . ia in tenebris erranti lumina pande. Et pudet, & durum est mihi mendicare; pudorem

Res miserae superam, & quae me cogit egest . Ite mei versus. & non redeatis inanes rSi quod habet Numen nunc experiemur Apollo. A Mit eam etiam in rem Perlepide libro II. Epitris au XXXII. Martialis xi Tomo opp. IV. pag. 1.

SEARCH

MENU NAVIGATION