Huberti Langueti Epistolæ politicæ et historicæ ad Philippum Sydnæum equitem anglum ..

발행: 1646년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

L A N G v E T r. rire volent: uti consiliis eorum qui ipsis monstrabunt, qua ratione impendentia mala averti possint, & praeferre eos il lis qui omnia sua facta & dicta eo tantum dirigunt, ut gratiam ineant, dc suis privatis commodis consulant, parum alioqui de Repub. solicitia quo genere hominum ubique fere principes obsideri videmus. Gaudeo quod mihi significaveris , qua ratione scriptum illud tuum de Andegavensi Duce, ad plures pervenerit : nam antea existimabant, id a te factum esse, quo testareris te eum contemnere, nec ejus odium reformidare: quod mihi nequaquam tutum videbatur, ac etiam ab

innata tibi modestia alienum, & propterea suspicabar te ad id scribendum impulsum esse ab aliquibus, qui vel non intelligerent , in quas dissicultates te conjicerent , Vel tuis periculis parum assicerentur,modo id perficerent, quod cupiebant. Cum vero scribere ista jussus fueris ab iis, quibus necesse erat ut obsequereris, nemo nisi iniquuS Iepre-hendere potest, quod quae salutaria vestrae reipub. existimabas, libere protuleris, nec etiam quod quaedam exagge-Iayeiis, ut quae putabas utilia facilius

perr

512쪽

7o EPISTOLAE persuaderes: nam ejusmodi scripta sunt, instar privatorum colloquiorum intexamicos, in quibus liberius proferre solemus , quid de quolibet sentiamus,interdum enim virtutes laudamus , aut vitia detestamur, prout aliquos in o dium adducere, aut eis benevolentiam conciliare volumus: quod si nobis coram pluribus de iis serendum esset judicium, non eodem modo sermonem nostrum institueremus. De Andegavensis ad vos adventu & conjugio, idem sentio, quod semper sensi. Qilodsi huc vunerit , & ipsi reconciliari cupias, nihil erit facilius. Omnium optime id prantare poterit Princeps Auraicus, quem haud dubie parentis loco habebit & reverebitur. Sunt tibi amicissimi S. Aldelgondius, Plessaeus & Villerius, qui haud dubie apud ipsum valebunt authoritate & in tui gratiam nihil non facient. Si alii deessent , ego sorte in ea re aliquid possem : nam cum siperiore aestate apud ipsum essem, non minus familiariter, mecum loquebatur,

quam tu soleas. QRod si huc venires,& ei tua ossicia & obsequia deferres, id mihi & generosum & magnanimum Videretur , & ea re testareris, tes quid

513쪽

adversus ipsum secisti , non ejus odio fecisse , sed quia id utile patriae tuae esse judicares. Semierus in nulla jam est apud ipsum gratia, quare dici a te posset ejus culpa tactum esse, ut tu & alii ipsi sitis adversati. Sant Aldelgondius in suis ad nos literis, eum miris laudibus effert, & de ejus virtute nihil non sibi promittit. Ego metuo, ne non possit a rege fratre id impetrare, quod ordine

harum provinciarum requirunt: nam

nec facile componetur bellum, quo jam ardet Gallia, nec facile rex in gratiam fratris adversus Hispanum bellum sus.cipiet. Quod si destituamur auxiliis,

quae inde speramus, metuo ne res nostrae pessum eant, nec sane vobis erit salutare nostriim exitium. Indictus est Hagam Holandiae conventus provinciarum, quae in sordere ordinum generalium permanent, in quo, ut existiamo, deliberabitur, qua ratione Frisiae, TransIsaianae provinciae, & Gueldriae subveniri possit, quae pene perierunt culpa eorum, qui ibi summς rerum prς- sunt. Ad eum conventum ituri sunt Ag-chidux Matthias,& princeps Auraicus: quidam suspicantur Archiducem Matiniam vix huc reversurum. Oportet sane

514쪽

η 1 EPIsaeo LAEsane in vestro Drachero plurimum esse ingenii, virtutis, &industriae. Magis mirum mihi videtur , quod potuerittandiu necessaria ad victum sibi& suis parare, cum omnia hostilia ubiquetit

expertus, quam quod orbem terrarum circumnavigaverit. Perpetravit facinus, quod non solum ipsi, sed etiam totive e genti erit gloriosum, nisi forte istam vestram gloriam ingratitudine

erga ipsum commaculaveritis.Imperia nec metu, nec ignavia constituuntur, aut conservantur, & iis quos metuimus, solemus plerunque nostram libe

tatem sensim prodere. Obsecro si quid

habes de ejus navigatione, ut nos ejus participes facias. Ego profecto virum illum etiam mihi ignotum colo &magnifacio, nec dubito quin ejus nomen futurum sit clarissimum ad posteritatem, & consulo ut cum eo amicitiam colas . Metuendum videtur , ne incendium excitatum in Hybernia vestram tandem Angliam corripiat : omnes enim judicant, vos, ibi bellum ita gerere ut videamini potius velle illud alere, quam opprimere. Qui de generoso tuo fratre ad me ex Germania scri

515쪽

diligentiam in studiis valde commendant. Ajunt eum scelicissime didiciL .se linquam Germanicam. In Latinaeum plurimum profecisse animadver-ro.QScribit enim longe commodius, quam antea. Iam iturus est in aulam Caesarea, commendavi eum diligenter Aurelio Secretario Gallico, cui rationes illius aulae sunt optime notae. Cupit sub initium veris invisere Italiam, vestrum est mature ei significare, quae sit vestra de ea re sententia, quo possieseyad iter praeparare. Dominus de laVal,quem vidisti Basileae, venit huc ex

Germania: puto eum apud nos hybernaturum. Doct. Nipti' salutat te. Venie huc ob quaedam sua privata negotia. Communis noster amicus D n. Daniel Rogerius millus a Serenissima vestra

Regina in Germaniam , captus est a praedonibus prope Cliviam oppidum,& abductus i n arcem Blimbeck, quς ad Martinum Schen ch pertinet. Vestrum est procurare ipsi libertatem e nam P rinceps Auriacus nihil in ea re potest: sunt enim ejus hostes insensissimili, a

quibus est captus. Peto, ut clarissimum D n. Dierum ossicio se meo nomine salutes. Antverpiae 22. die Octob. Is 8o.

XCVI.

516쪽

XCVI. HExi accepi literas, quas ad me dedisti Coloniensi illi , quem tibi

commendaveram. Gaudeo , ut antea

scripsi ,te deserto amoeno illo tuo secessu inllicem aulae prodiisse, sed vereor ne te ejus satietas cito capiat. Video istic honores & dignitates aetati & opibus potius, quam virtuti & prudcntiae tribui, quare tibi juveni& silio familias non facile ad eas patebit accessus : florem aetatis in nugis & otio aulae conte- rere erit tibi admodum grave: nam occupationes eorum, qui in aulis vivunt, nec ullo publico munere funguntur , Iaro circa res serias versantur. Ne patiaris igitur, te inanibus spebus diu lactari, tecum ac cum clarissimo Domino Diero, quem tibi amicum fidissimum, & virum prudentissimum esse compertum habes, de rebus tuis constituendis serio delibera, & aliquid

constitue. Illustrissimo tuo parenti, &aliis tuis necessariis, jucundum est stultui ingenii praestantia,& suavitate quomodocunque id fiat, quibus licet plurimum debeas, & praesertim Illustrissimo tuo parenti, puto tamen te adhuc plus

517쪽

LANGvETI. 67s plus debere patriae, cui cum videantur imminere Levae tempestates, tuum est

te praeparare ad eas avertendas, quantum in te erit: nam, puto , non multos

esse apud vos, qui patriae saltatem privatis suis commodis praeponant. Vides, quantum vobis negotii facessant turbae in Hibernia excitatae ab aliquot nugatoribus. Quid putas futurum, Vbi vestri proceres factionibus dividentur & inter se committentur, & incendio, quod apud vos excitabitur, vicinae gentes sementa injicient 3 Crede mihi, non sedabunt ejusmodi tempestates sophismata, quae omnem ingenuitatem& simplicitatem ex aulis orbis Christiani profligaverunt. Opus erit tunc animi sortitudine, quae nisi rei militaris peritia instructa fuerit, non poterit praestare patriae ea beneficia, quae ipsi

erunt necessaria. Novem dierum navigatione venerunt huc ex Lusitania naves, quae referunt, nondum esse plane perditas res Lusitanorum, sicut antea fama artibus Hispanorum dissipata, nobis persuaserat. Antonium designatum a populo rcgem, ajunt habere sub signis decem aut duodecim millia armatorum , quibus se recens con-

518쪽

6 EPIsTO LAEjunxerunt septingenti aut octingenti veterani, collecti ex praesidiis urbium, quas Lusitani in Aphrica possident. Redegit nuper in suam potestatem v bem Porto porto , ad quam appellere

solent naves , venientes ex Brasilia, quam sunt omnium Lusitanicarum

opulentissimam esse, post Olysipponem. Miserat Albanus filium cum copiis ad ea loca,ut obsessis suppetias ferret , sed fecerunt deditionem , antequam adveniret. Referunt isti Gaialos , qui a Philip . Stroaga mittebantur auxilio regi Antonio, ad ipsa usque litora Lusitaniae pervenisse, sed repente coorta saevissima tempestate, ab ip litore repulsos esse, nec sciri, quonam

pervenerint. Audimus tamen in Galliam reversos este. De valetudine regis Hispaniae quaedam reserunt, quibus quantum fidei adhibendum sit, nescio. Pacem esse factam inter Turcas & Persas, scriptum est huc Vienna ad Archi- ducem Matthiam. L iterae scriptae. Constantinopoli idem innuunt, sed non plane assirmant. Addunt Imperatorem Turcicum mandare Ochialo, ut plures novas triremes extrui curet,

ita ut existimetur, proxima aestate ali

quid .

519쪽

LANovETI. 477 quid tentaturus ad vasus Hispanos. Ejus sane plurimum interest, ne Lusitania potiantur Hispani, ne adimant

AEgyptiis navigationes in Indiam per

Sinum Arabicum. Interest etiam Venetorum , Massiliensium & aliorum, qui Alexandria& Alcairi mercaturam exercent. Q gae de morte Regis Poloniae audiveramns, non sunt vera. Ajunt Cum cum victore exercitu in mediam

Moscoviam pcnetraste, & Moschum supplicem ab eo pacem petere. Auraicus Princeps prosectus es h in Hollandiam. Eum cras, Deo dante , subsequar, jussus ab eo id facere. Non potui me ei comitem adjungere,eo quod mihi hic quaedam necellario procuranda

essent, ante meum dicesium, Gaudeo cum vestro Draco benignius agi, quam existimaveras. Bene vale , & clarissimum D. Dierum ossiciose meo nomine saluta. Antverpiae 28. Octob. II8O.

SEARCH

MENU NAVIGATION