Huberti Langueti Epistolæ politicæ et historicæ ad Philippum Sydnæum equitem anglum ..

발행: 1646년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

L A N G v E T r. 4s' in ea perseverares, passuram patriam, se defraudari tuae virtutis fructu, quem sibi jure vendicare posset. Reversus in patriam, istis praeclaris dotibus orna- tus , & majore rerum cognitione instructias , quam tua aetas ferre videretur, in tui admirationem omnes rapuisti ; quotquot autem ex vestra nobilitate ab ingenii liberalitate commendabantur , amicitiam tuam certatim expetere coeperunt. Accessit ad haec Serenissimae Reginae erga te benevolentia, quae ut te ad virtutem contendentem magis incitaret, & tibi au- tilioritatem conciliaret, admisit te in suam familiaritatem , & te ornavit

splendida illa legatione, ad Impera

torem , qua ante tres annos cum ma

gna laude perfunctus es. Qibisti autem te faceret, testata est praeclaro illo elogio , quod se ex ore ejus audivisse nobis retulit Illustrissimus princeps

Dux Ioannes Casi mirus, cujus te memorem esse existimo. Quantam Voluptatem Illustrissimum tuum parentem, & omnes qui te amant, percepisse existimas, cum in illo tuo aulico tyrocinio, omnia tibi tam eliciter succedere animadverterent. Ego sane

502쪽

discessi ex Germania , & ad haec Ioca

non satis pacata veni, ut tuorum succeituum, in quibus meam foeticitatem constituebam, spectator essem ex propinquo , ac me explerem ea voluptate, quae fuit maxima, quandiu res tibi exanimi sententia successerunt. Verum praeter meam expectationem accidit, ut huc veniens nescio quam nubem tuis rebus obductam compererim, quae

voluptatem illam quam jam spe hauseram, in moerorem convertit. Perpende tecum obsecro, quam tibi sit honorificum , istic delitescere, interea dum patria eorum, quos progenuit , Opem& auxilium implorat. Si consilia, quae semessisti, ea est e patriae salutaria existimans, non ita ut decuit, sunt accep ta, non licet tibi propterea succensere patriae, cui omnes injurias boni cives condonare debent, nec propter illas a procuranda ejus salute desistere. Themistocli in medium adserenti consilia , quae erant reipubl. salutaria, minarus est verbera Eurybiades, nisi taceret: cui respondit Themistocles feri modo audias. Imitare Themistoclem,& libera ab errore vestros homines,

qui putant deletas esse in animis Hi-

503쪽

spanorum injurias , quibus proximis annis a vobis saepius sunt affecti quae si nullae e sient, odium tamen religionis, quam profitemini, eos in vestram perniciem satis acueret. Errant sane qui judicant, non esse vobis formidandos successus eorum, in Lusitania, &.

in his regionibus, quibus ego asscribo, quod Pontificii res novas apud Vos moliri coeperint. Scis legatos, qui hinc sunt ad Andegavensem missi , ante mensem solvisse Flessingia. Scimus eos incolumes ad ipsum pervenisse, quamvis nihil adhuc literarum ab ip-us acceperimus. Consilia haec de a cersendo Andegavensi, mirum in modum displicent vicinis gentibus, graviterque ab ipsis accusantur Princeps Auraicus, & ordines harum provinciarum , perinde ac si in ea re grave aliquod piaculum committerent. Vibi sunt ociosi spectatores alienorum periculorum, nec ullam opem periclitantibus adferunt, non satis juste faciunt, si ideo accusent eos, quod illorum auxilium implorent, quorum ope confidant se emergere posse ex periculis, Quae suis viribus propellere non posisunt. Hae pro vinciae sunt diuturnis his

V bellis

504쪽

E rLi s T o L AEbellis ita attritae, ut se suis viribus ad versus Hispanorum vim lucri non pφssint: & sane magno bono earum factum est, quod Hispanus bello Lusita

tanico implicitus, non potuerit adve sus eos vires omnes suas convertere: quod facturus est, ubi Lusitanos op presserit, ut testantur literae Cardin. Granuellani , recens interceptae. Hi homines per multos annos eXercuerunt inimicitias , & bella gesserunt cum gente Gallica, cujus vitia nequaquam sunt ipsis ignota : interea autem

coluerunt amicitiam cum omnibus

aliis sibi vicinis gentibus. Nemo itaque prudens non judicabit, eos magna necessitate adactos implorare auxilium eorum, quos solos hostes a multis fe-culis habuerunt. Saevitia Albani satis ostendit, Hispanos in animo habuisse,

has provincias in duram servitutem redigere, nec est in ea re excusandus Rex Hispaniae: nam qui harum rerum sunt peritiores , astirmant, Albanum nihil perpetrasse, quod a Rege ipsi mandatu non esset. ubi vero Rex animadvertit, multis injuriis exacerbatos esse harumpentium animos, non hoc egit, ut levibus remediis eos sibi reconciliaret, sed

505쪽

L A N G V E T r. conatus est injecta spe pacis eos fallere, quo posset stram in eos crudelitatem exercere, postquam arma deposuissent. In ea re primum Maximiliani Imperatoris opera uti volu1t: sed princeps prudens ipsi alias addictissimus , noluit ipsi navare operam, cum sciret non id agi, ut harum provinciarum saluti contuleretur. Mortuo Maximiliano, filius ejus minus cautus,

faciliorem se praebuit Hispanis , & fuit

author Ordinibus harum provincia rum , ut cum Joanne Austriaco transi gerent. Qua sinceritate autem ageret Ioannes Austriacus, constat ex ipsius& Esto vudi literis, quae sunt typis evulgatae. Superiore aenate passus est Imperator, se denuo in theatrum ab Hispanis pertrahi, ad agendam eandem fabulam. Quid autem accidit λ Interea dum de pace agebatur Coloniae, summo conatu Oppugnatum est ab Hispanis,& tandem expugnatum Trajectum Moce. Perfectum est, ut Attrebates &Hannonii desciscerent a foedere, quod pro tuenda patriae libertate cum reliquis provinciis iniverant, & se Hispanis adjungerent. Qui vero constituti erant ab Imperatore pacis disceptat V 1 IeSa

506쪽

η EPIs TOLAE res, ubi animadverterunt Trajectensium clade eonsternatos esse eos, qui iii foedere ordinum permanebant, proposuerunt condition pacis, quae eo spectare videbantur , ut Pontisicios cum iis, qui puriorem religionem

profitebantur, committerent: nam nostris nullam suae religionis libertatem

concedebant, cum tamen scirent,controversiam de religione fuisse ab initio praecipuam causam motuum exciaratorum in his locis , nec ignorarentsemmam rerum hic esse penes eos, qui puriorem religionem profitebantur , quos sciebant rejecturos conditiones, quas proponebant. Sed id tantum ab ipsis agebatur, ut dissolveretur foedus, quod ii qui non sunt ejusdem religionis, iniverunt inter se ad defendendam suam libertatem, adversus HispanoS, in qua re non omnino luserunt suam operam: tunc enim Boscum Ducis, MMechlinia ejusmodi conditionibus ille et , a communi foedere desciverunt. Se autem ideo nullam religionis libertatem concessisse his pro vinciis, dicebant praeclari illi pacis disceptatores, quia metuebant, ne eorum subditi eandem ab ipsis libertatem postu-

507쪽

L A N G v E T G cr. Iarent. Quasi vero id ipsos praecogitare non opoItuerit , antequam hoc munus in se reciperent. Ubi vero ita

secum agi animadverterunt ii , qui Coloniam missi erant a Statibus , coram ipsis disceptatoribus testati sunt, se Ducis Andegavensis auxilium imploraturos si pergerent Hispani eos 'bello phrsequi, & eorum agros devastare, sicut ab ipsis antea erat factum, & eo libentius se id facturos, quia audirent bonam esse spem de successii conjugii inter ipsum Andegavensem& Serenissimam vestram Reginam. Ita vides, vos etiam in hac re non carere culpa, qui vestra dissimulatione Andegavensi autoritatem conciliaveritis , & quasi viam ipsi straveritis , qua facilius ad ea perveniret, ad quae contendebat. In eo etiam non levi injuria affecti sunt Ordines, quod ex decem legatis , quos Coloniam miserant, quinque persuasi sunt a ministris regis Hispaniae, vel ab ipsis disceptatoribus, ut eorum arcana, a quibus erant missi, proderent, & tandem etiam ut

a suis deficerent. Nemo prudens Mamans aequitatis , meo judicio, hos nostros accusabit, quod cum viderent,

508쪽

sς EPISTOLAE se pessimis artibus oppugnari ,' sibique deesse vires ad defendendam suam libertatem , adversus Vim Hispanorum imploraverint auxilium Andegavensis, nec voluerint perire ingratiam eo.

rum, qui ipsis exitium procurabant, &simulato pacis studio, illudebant, quo possent sacilius serere inter ipsos dis cordias , & socios ad desectionein impellere. Ex his fatis constare existimo, non aliam ob causam ordines harum provinciarum constituisse, jugum Hispanicum excutere, quam quod via derent ademptam sibi esse omnem spem pacis, aut reconciliationis. Ego vero Vereor, ne non sit his nostris satis

praesidii repositum in Andegavensi: nam non est dubium , ipsum parum praestare posse, nisi fratris opibus ad-juVetur : nec video, quantum auxilii a fratre expectare possit, quandiu bello

civili ardebit Gallia, quod multi quis

dem existimant, fore facile componere, sed ego vehementer metuo, ne ipsi fallantur. Occupavit Navarrenus urbes, quas non facile restituet, Rex aurem nequaquam ei pacem concedet,

nisi eas restituerit. ubi legati qui hinc sunt in Galliam missi, Andegavensem

509쪽

quid de pace sperandum sit, sed, ut antea dixi, nondum quicquam literarum ab ipsis accepimus. Hic fere omnia jam nobis insccliciter succedunt. Sub initium hujus mensis , laostes eripuerunt nobis oppidum Hannoniae Bouchanium, quod inuditissimum ess ejudicabamus. Praeterea nostrae copiae suis fuerunt in Frisia, & alia oppida nobis erepta, quae omnia accidisse dicuntur , culpa eorum , qui praeerant copiis , quamvis audiam , vestrum Norresium melius rem gessisse, quam

alio S.

Ab aliquot diebus plurimi hic sunt

conjeciti in vincula, quos fama est habuisse in animo hanc urbem hostibus prodere. Idem etiam tentatum est Gandavi. Rex Hispaniae proscripsit Principem Auraicum , & curavit edictum , quod proscriptionem continet, typis evulgari. Videtur mihi rex eo edicto suam existimationem turpiter prostituere. Nemo mihi facile per- Lasisset, eum ad talia consilia de v enturum. Cras Norimbergae convenient

Imp. & Imperii Elech. Quam ob cau- sun coaveniam. non audivi, sed suspi-

510쪽

68 EPISTOLAE cor eos deliberaturos de his provinciis. Accepi tardius literas, quibus procuranda est tuo fratri pecunia. Misi quiadem eas statim Francolarium, sed me-xuo, ne non eo perveniant ante finem mercatus. Scripseram antea ad

chelum , ut ipsi pecuniam procuret, quod spero eum facturum, Dominus

Rogerius nudiustertius huc venit. Liurus est ad conventum Norimbe

gensem. Fama est hic Regem Poloniae a suis esse intersectum, quod utinam non sit verum: nam existimo,non fuiste praestantiorem Princ. in toto ombe Christiano. Mortuus est etiam Dux sabaudiae, qui nec ingenio, nec industria caruit. Filius qui ei succedit, ' est

natus annos undeviginti. Bene vale &clarissimum Dominum Dierum meo nomine osticiose saluta. Antverpiae 2 iamensis Septemb. II 8 O. XCVI. iLIterae tuae multis nominibus suerunt mihi gratissimae, sed eo maxime , quod intelligam te ex illis tuis latebris in lucem aulae tandem prodiisse Crede mihi tempestates, quς nobis imminem,cogentPrincipes,nisi plane pe-

SEARCH

MENU NAVIGATION