장음표시 사용
481쪽
rum ad tria millia equitum, de sex aut septem millia peditum; quae erunt copiae non contemnendae. Delibera tecum mature , quid tibi sit agendum, sed cave, ne dicas te huc venturum,nisi id facere certo constitueris: nam si dicas te venturum, & aliquid interveniat postea, quod te remoretur, habe bun zquidem te excusatum prudentio
res, qui sciunt talia sepe evenire, sed vulgus forte aliter de re judicabit. Si
posses huc excurrere antequam provinciam aliquam in te reciperes, illud meo judicio, esset optimum, nam posses melius judicare, quam nos, quid tibi conducat, nec quicquam tibi praesenti denegaretur, & sorte daretur tibi occasio navandi bonam operam patriae. Tu jam illud nomen & illam au .
thoritatem in vestra aula es consequutuS, ut ad eam conservandam necessest te non parum impendere, & vereor ne in te evehendo ad honores & dignitates, ratio tuae aetatis potius, quam tuae virtutis habeatur. Consultius mirihi videretur , te per aestatem hic impendere id, quod alias tibi in patriam pend endum erit : nam ea ratione
482쪽
o EPIs TOT Exares, & animum variarum rerum cognitione instrueres, & amicitias contraheres, quae tibi in rebus dubiis olim usui esse postent. Ii sane unquam antea, mihi jam sapere videntur, qui . dant operam ut se iis bonis instruant, quae a fortuna ipsis eripi non positit: nam ita mihi ad ruinam propendere videntur res orbis Christiani, ut nihil sit tam miserum, quod non metuendum esse Putem, cum in principibus nihil videam virtutis, aut indolis, quae imminenti illi ruinae objici possit. E tiamsi Andegavensi Duci exanimi sententia omnia successerint, vix tamen poterit
. huc venire ante autumnum: nam .ud
proponantur ei conditiones, sive illae ipsae, quas vidisti,sive aliae, decernen- dum erit, in Conventu ordinum generalium provinciarum , quae in Vetere
sordere permanent: qui conventus ce-
lebrari non poterit ante festum resurrectionis Dominicae, cum nondum ad nos redierit Auraicus, nec adhuc scia- mus quando sit reversurus. Postea instruenda erit splendida aliqua legatio, quae ei conditiones proponat, & de tota re cum eo transigat: quod in aula
Gallica fieri oportebit: nam necesse
483쪽
erit, ut regis consensus interveniat.
Ego ut nihil apud te dissimulem, suspicor Andegavensem non facile a fratre impetraturum ea, quae isti ab ipso petent : nam Hispanus & Pontifex Rom. habent in aula Gallica validas factiones, quae nihil intentatum relinquent, quo positit rebus Andegavensis impedimentum aliquod obiicere, nec in ea re ulli pecuniae parcet Hispanus. Mutatio religionis, quae fit in his regionibus, res etiam Andegarensis reddet dissiciliores. Ad haec accedit, quod rex sit amans ocii, & non satis instructus rebus ad bellum neces . seriis. Ordines vero harum regionum, qui judicabant se Gallis maximum beneficium deserre, si videant eos non ea alacritate & cupiditate , qua deceret , illud amplecti, facile mutabunt animum, & alia consilia sibi ineunda esse judicabunt. Sed obsecro ut apud te haec contincts: nam de his rebus ad te solum scribo. Bene vale. Antu expita
LXXXVIII. EX hisce cognosces, quis hic sit re
484쪽
4 α EPISTOLAE nondum ad nos rediit Hollandia eum adhuc detinet. Inde navigaturus est in Zelandiam. Post ejus ad nos reditum , celebrabitur hic confodideratarum provinciarum Conventus, in quo de summa rerum deliberabitur, videlicet an sint proponenda: Andegaven- si conditiones, quas vidisti. Si decernetur proponendas esse , instruenda erit splendida legatio, quae ad eum mittatur, ut cum eo & cum rege ejus fratre , de toto hoc negocio transigat, ad quae perficienda longo tempore opus erit. Sed de iis antea. Superioribus diebus Eginondanus Comes venit Nisnovam, quae ad ipsum pertinet, & abest a Gandavo septem, aut octo milliaribus, & a Bruxellis quinque. Venerat eo spe occupandi Brurellas proditione quorundam, quos secum sentientes in urbe habebat. La Novarus tunc temporis erat Gandavi: qui ubi rescivit, Egmondanum venisse Ninovam, sub initium noctis, quae sequata est diem 29. superioris mensis, eduxit Gandavo militem, quem tunc ad manum habuit, & adjunctis sibi in itinere aliquot aliis contendit Ninovam, quanta potuit eeleritate, sperans se eo
485쪽
LANGUETI 'ante auroram perventurum, quod tamen non est factum. Licet autem jam esset sol exortus, cum eo pervenit, existimavit sibi fore parum honorificum, nulla re tentata inde discedere: quare constituit vi aggredi id ,. quod insidiis perficere prius in animo habuerat. Audiverat oppidum ab una parte humili aggere & fossa plena aqua cinctum esse, interque sessam & aggerem erectam esse sepem ex palis quernis. Eam partem judicabant munitissimam, qui erant in oppido , & a nulla
sibi minus metuebant. Significatum erat La Noxaeoaquam, quae erat in Dca,tres tantum pedes altam esse, quare existimavit, oppugnationem oppidi ab ea parte tentandam esse. Ut Veroinde amovςret militem , qui erat in oppido, imperavit aliquot ex suis, ut oppidum a parte Euic adversa magno clamore invaderent, quoiu cum . ipsis edet factum, & eo accurrerent praesi diarii milites , ut recte conjecerat La Novaeus, jussit eos , quos secum retinuerat , in fossam descendere, & hastis unco ferro munitis, quas ad eum v sum
paratas habebat, sepem ex palis quernis diruere, & ea diruta in oppidum
486쪽
E P a s τ o L Eirrumpere, quod est ab ipsis impigre netum, & ira oppido sunt potiti. Captus est ibi Egmondanus Comes, cum aliquot ex nobilitate Attrebatensi, qui eum comitati erant, quos omnes, . perductos esse Gandavum sunt. Cre
do una cum Eginondano fuisse ejus conjugem, quam proxima hyeme duxit. An in oppugnatione oppidi multi ex militibus La Novaei ceciderint, nondum audivi. Capti sunt Bruxellis aliquot ex iis, qui cum Egmondano
conspiraverant, & ut socios conjura tionis prodant cum ipsis a*itur. Institura etiam fuerat Vilvordae proditio, cujus aliquot conscii ante non inultos dies conjecti fuerunt in vincula. LaNo vaeus jussus est ab ordinibus harum provinciarum conseribere cohortem equitum cataphractorum, cui ipse
praesit. Etiamsi promiserint ordines, .se equiti ab eo conscripto stipendia . bona fide soluturos , Husinodi promissioni tam parum fidei adhibet, ut
noluerit militem ex Gallia evocare, ne conqueratur se ab eo deceptum, si non suo tempore ipsi numerentur stipendia, sed eum hic colligit, & antequam.
Ramittat, significat ei quam sit hic dif-
487쪽
L AN O va T r. selle stipendiorum solutionem imp trare. Hispaniae regi, non succedunt res ex animi sententia in Lusitania. Nobilitas est ei addictior, sed populus ab eo plane abhorret. Constituit au-.tem armis persequi jus illud , quod dia cit se ad reguum habere, & Ducem Au banum praefecit copiis, quas jam paratas habet. Exterorum mercatorum nautas & naves retinet, ut iis in bello utatur, quod etiam fieri dicunt a Lusitanis. Hinc a mercatoribus vehuntur arma in Lusitaniam magna copia.
Sed de iis rebus existimo vos istic certiora habere, quam hic habeamus, de propterea supervacaneum esse de iis scribere. Nata est ut ajunt, recens silia regi Hispaniae. QAidam ex Gallia scribunt, Rupellenses cepisse navem Hispanicam , quae multum vehebae pecuniae, & palam fateri se ut eam caperent habuisse mandatum a Duce Andegavensi. Si quid voles nos hic
tua causa facere , mone nos mature.
Bene vale. Antvexpiae secunda die Aprilis. IJSo.
488쪽
LXXXIX. QVoniam de tuo adventu in has te
giones saepius inter nos contulimus , scribam ad te libere , quid jam consilii iniverim, vel potius in qua re
alienae voluntati mihi sit obsequendum. Petierunt a me Auraicus princeps, & Illustrissima ejus uxor, ut curam susciperem procurandi in Gallia quasdam privatas ipsorum res,& eo me conferrem cum Oratoribus, qui jam a Flandris ad Andegavensem mittuntur, quo tutior sim adversus pericula,
quibus obnoxii sunt ii, qui jam per Galliam iter faciunt : nam bella civilia ibi
1ecrudescere non est dubium. Ego me huc contuli, ut quiete & consuctudine bonorum virorum, ac etiam fructu nostrae amicitiae ex propinquo fruerer, Mjam sum ob aetatem minus patiens laborum , qui in longinquis itineribus sunt necessario perserendi, nec ignoro, quae mihi subeunda sint pericula, non xamen volui meam operam denegare Viro, quem omnium quos ego novi sapientistimum judico, & cujus summam erga me humanitatem sepius experior.
hil mihi gravius est, qua quod hinc mihi
489쪽
LANGUETI. η 7 mihi sit discedendum, sub id tempus, ruo te huc venturum speravi: nam au-io Illustrem tuam sororem sciliciter enixam pulchro filiolo beasse mari, tum, & vos omnes, qui ipsi propinqua oecessitudine estis conjuncti. Gaudeo ipsam periculo,& vos anxietate esse liberatos , & gratulor vobis eam laetitiam,qua vos jam esse perfusos non dubito. Ejus sane laetitiae pars aliqua ad
me pervenit : nam ejus eximia Virtus,& liberalitas erga me ignotum,suerunt in causa . ut de ea non parum es in solicitus, antequam nuncium de sortice
ejus partu ad me adserretur. Sed jam ad illud iter meum redeo, in quod ut existimo, ad duos menses impendam. si huc interea veneris, tibi parata erit benevolentia principis Auraici , La Novari & Villerti,cum quibus de te diligenter egi. Villerii consilio in tuis rebus uti poteris. Nullus est qui plus possit apud principem. Bene meo judicio tibi consules, si in has regiones veneris, etiamsi per duos aut tres menses tantum, hic manseris. Nihil hic fere geritur dignum, quod scribatur, Vestri Angli expugnata Mechlinia,in uno saltu ut loquitur Erasmus , ceperunt
490쪽
48 EPISTOLAE duos lepores , gloriam & pecuniam. Plus quidem gloriae consequuti suis. sent, si se moderatius gessissent,sed sorte minus pecuniae. Milites ubique t multuantur ob non soluta stipendia,
nec melior est in ea re conditio adve
sariorum, quam nostra. Miles Hispanicus subsistit in Lotharingia ,& negat
se ulterius progressurum , antequam
debita ipsi stipendia persolvantur. Gemmani eandem ob causam tumultuantur
in Ducatu Lucelburgensi. Malecontenti credebant Principem Parmensem venientem ad Montes Hannoniae se- eum adserre pecuniam, qua ipsis numerarentur stipendia r pol quam autem animadverterunt, sibi ab eo verba tantum dari,cceperunt Hannoniam hostiali more depraedari Ajunt matrem ejus redire ex Italia, ut liis regionibus praesit, sicut antea praefuit. Ego miror
Hispanos existimare mulierem illam pacaturam has provincias ς quas in pace retinere non potuit, cum essent pacatae. Iacta est alea, nec unquam Hispanis reconciliabuntur hae pro vinciae inunquam enim fidem iis habebunt, quotquot religionem diversam a Pontificia profitentur : eorum autem arbitrio